Images de page
PDF
ePub

DECREE FOR THE BEATIFICATION AND DECLARATION OF MARTYRDOM OF MANY SERVANTS OF GOD, MEMBERS OF THE INSTITUTE OF CHARITY OF ST. VINCENT DE PAUL AND OF THE URSULINE ORDER

(July 6, 1919) CAMARACEN.

DECRETUM BEATIFICATIONIS SEU DECLARATIONIS MARTYRII VEN. SERVARUM DEI MARIAE MAGDALENAE FONTAINE ET TRIUM SOCIARUM EIUS, EX INSTITUTO PUELLARUM CARITATIS S. VINCENTII A PAULO, NECNON MARIAE CLOTILDIS ANGELAE A S. FRANCISCO BORGIA ET DECEM SOCIARUM EIUS, EX ORDINE MONIALIUM URSULINARUM DE VALENCIENNES,

SUPER DUBIO

An constet de martyrio et causa martyrii, signis seu miraculis in casu, et ad effectum, de quo agitur?

In hac vita, quae est hominis militia super terram; iis praecipue, qui ordines et signa sua deserere non erubescunt, quique, postquam a vero Fidei obsequio desciscere haec praesertim coepit aetas omnique circumferri vento doctrinae, tanto excreverunt numero, magno spectaculo sunt quindecim Deo sacrae Virgines.

Quarum priores quatuor ad Societatem pertinent Puellarum a Caritate; sorores nimirum Maria Magdalena Fontaine, Maria Francisca Lanel, Teresia Fantou et Ioanna Gérard; undecim vero reliquae ex Ordine sunt monialium Ursulinarum, eaeque nomen habent: Maria Clotildes a S. Francisco Borgia, Maria Scholastica a S. Iacobo, Anna Iosephina, Maria Ursula a S. Bernardino, Maria Aloisia a S. Francisco Assisiensi, Maria Laurentina a S. Stanislao, Maria Augustina a S. Corde Iesu, Maria Natalia a S. Aloisio, Anna Maria, Maria Francisca et Maria Cordula a S. Dominico. Iniquo namque iudicio damnatae, extremo cunctae immanique sublatae fuerunt supplicio, gallica furente perturbatione, anno videlicet millesimo septuagesimo nonagesimo quarto.

Equidem, ob multiplex ac varium ingenium, quod ista tam celebris. prae se tulit tamque tristi celebritate insignis publicarum rerum conversio, quae, octavodecimo exeunte saeculo, per Galliam facta est finitimasque regiones, arduum sane videri poterit negotium, tot inter hominum millia, quae, horrifica ea tempestate, securi ferienda carnifici tradita fuisse constat, veros agnoscere Christi Martyres atque revereri. Eapropter, ad quindecim quod attinet praefatas venerabiles Dei Famulas, ne dubitationibus et ambiguitatibus facilis pateret aditus, interfuit plurimi, quid revera sit, in quod cadere queat christiani martyrii causa, statuere in primis certoque firmare, magistro atque duce Angelico Doctore.

Hic sane, quum hoc expendendum proposuisset sibi; scilicet: Utrum sola Fides sit causa Martyrii? laudabili ac sueta adhibita sua disceptandi methodo, quid de re sentiendum esset, hisce significavit verbis: Respondeo dicendum, quod . . . martyres dicuntur quasi testes; quia

[ocr errors]

scilicet corporalibus suis passionibus usque ad mortem testimonium perhibent veritati, non cuicumque, sed veritati, quae secundum pietatem est, quae per Christum nobis innotuit; unde et martyres Christi dicuntur quasi testes ipsius. Huiusmodi autem est veritas fidei. Et ideo cuiuslibet martyrii causa est fidei veritas. Sed ad fidei veritatem non solum pertinet ipsa credulitas cordis, sed etiam exterior protestatio. Quae quidem fit non solum per verba, quibus aliquis confitetur fidem, sed etiam per facta, quibus aliquis fidem se habere ostendit, secundum illud Iacob., II, 18: Ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Unde et de quibusdam dicitur, ad Tit., I, 16: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Et ideo omnium virtutum opera, secundum quod referuntur in Deum, sunt quaedam protestationes fidei, per quam nobis innotescit quod Deus huiusmodi opera a nobis requirit, et nos pro eis remunerat. Et secundum hoc possunt esse causa martyrii' (2a 2ae, quæst. CXXIV, art. 5).

Quibus praeiactis firmiterque constitutis, idem sic est prosecutus Doctor Angelicus: ' Ad primum ergo dicendum quod Christianus dicitur qui Christi est. Dicitur autem aliquis esse Christi non solum ex eo quod habet fidem Christi, sed etiam ex eo quod Spiritu Christi ad opera virtuosa procedit, secundum illud ad Rom., VIII, 9 : Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est eius; etiam ex hoc quod, ad imitationem Christi, peccatis moritur, secundum illud ad Galat., V, 24 : Qui Christi sunt carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Et ideo ut christianus patitur non solum qui patitur pro fidei confessione, quae fit per verba, sed etiam quocumque patitur pro quocumque bono opere faciendo, vel pro quocumque peccato vitando, propter Christum; quia bonum hoc pertinet ad fidei protestationem' (loc. cit.).

Hanc ab Angelico Doctore adeo claram et perspicuam, ut eius est mos, traditam doctrinam ad utramque, de qua agitur, Causam transferre postmodum et aptare non difficile profecto fuit. Idque ut fieret, neque oportuit iis nominatim inniti tamquam martyrii causis, quibus prudentem cautumque virum tuto omnino secureque confidere haud posse apparebat; quandoquidem, eisdem etiam posthabitis, e cunctis aliis, quae, eodem spectantia, prostant in actis, una cum peculiaribus rerum, locorum ac personarum circumstantiis inspectis pensitatisque, prouti utrumque se reapse habuit factum, sat elementorum colligere et sumere licuit, quorum ope facta est potestas necessariam adipiscendi requisitae sive ex parte tyranni, seu persecutorum, sive ex parte venerabilium Ancillarum Dei, causae martyrii demonstrationem; eiusmodi nempe causae, quae, iuxta sancti Thomae Aquinatis doctrinam, apta atque idonea aestimari queat in casu et ad effectum, de quo agitur.

Ita, quae, abhinc quinquennium, instituta fuerat, quadruplicem post habitam disceptationem, progredi absolvique potuit quaestio. Antepraeparatoriae siquidem Congregationi una et altera praeparatoria successit Congregatio; die vero decimaseptima proxime superioris mensis iunii, coram Sanctissimo Domino nostro Benedicto Papa XV coacta fuit Congregatio generalis, in qua a Reverendissimo Cardinali Vincentio Vannutelli, causae Relatore, sequens ad discutiendum propositum est Dubium :

An constet de martyrio et causa martyrii, signis seu miraculis in casu et ad effectum, de quo agitur? Reverendissimi Cardinales et Patres Consultores sua quisque ex ordine suffragia tulerunt, quibus tamen omnibus laeto studiosoque animo exceptis, Sanctissimus Dominus noster a supremo Suo ferendo iudicio supersedendum de more duxit, graviterque perpendens, quanti res ponderis esset, spatium sibi sumpsit divinae opis implorandae. Quumque demum suam edicere sententiam decrevisset, hodiernam statuit diem Dominicam IV post Pentecosten; ideoque, sacris Mysteris devotissime celebratis, ad Vaticanas Aedes arcessiri voluit Reverendissimos Cardinales Antonium Vico, Episcopum Portuensem et S. Rufinae, sacrae rituum Congregationi Praefectum, et Vincentium Vannutelli, Episcopum Ostiensem et Praenestinum, Sacri Collegii Decanum causaeque Relatorem, una cum R. P. Angelo Mariani, Fidei Promotore generali, meque insimul infrascripto Secretario, eisque adstantibus, solemniter pronuntiavit: Ita constare de martyrio et causa martyrii venerabilium Famularum Dei Mariae Magdalenae Fontaine et trium Sociarum eius, nec non Mariae Clotildis Angelae a S. Francisco Borgia et decem Sociarum eius, ut procedi possit ad ulteriora, in casu et ad effectum, de quo agitur.

Hoc Decretum evulgari et in acta sacrae rituum Congregationis inseri mandavit pridie nonas iulias anno MCMXIX.

A. CARD. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. R. C. Praefectus.

L. S.

ALEXANDER VERDE, Secretarius.

THE FLORENTINE TEMPLE, 'S. MARIA NOVELLA,' IS RAISED TO THE DIGNITY OF A MINOR BASILICA

(November 13, 1919)

[ocr errors]

FLORENTINUM TEMPLUM S. MARIA NOVELLA AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam.-Neminem latet inter potiora sacra templa, mirificis artis operibus conspicua, quibus Florentia gaudet, iure meritoque illud accenseri posse quod Santa Maria Novella dicitur. A Praedicatorum Ordinis Fratribus erectum, eo tempore quo familia ipsa clarissimis liberalium artium cultoribus abundabat, continuo tam structura, quam ornamentis pulcherrimum evasit, summique magistri tum pictis tabulis, tum sculptis marmore signis illud ornarunt. Accessit iugiter tantae magnificentiae, divini cultus splendor et fidelium ad sacras functiones concursus. Memorare quidem iuvat hoc in templo, adstante Pontificio Legato, pacem fuisse compositam inter Guelphos et Ghibellinos, ibique etiam singulares Concilii Florentini sessiones fuisse habitas atque inde primam processisse per urbis vias sollemnem Corporis Domini

pompam. Plures Romani Pontifices erga ecclesiam eamdem benevolentiam singularem significarunt. Eugenius IV, Martinus V, Pius II et Leo X in adnexo coenobio commorati sunt, et constat quidem Pium Pp. VII, rec. mem. Decessorem Nostrum, Romam auctore Deo reducem, in hac ecclesia Ambrosianum hymnum, ovante christiano populo, cecinisse. Pluribus sanctorum reliquiis, tum martyrum, tum ex Ordine Praedicatorum confessorum, ecclesia ipsa nobilitatur; ac pretiosa quidem sacra supellectile referta est. Cum igitur hoc anno, quo septimum sese vertit saeculum ex quo divus Dominicus Patriarcha, Ordinis Praedicatorum conditor ac legifer, beato Ioanne a Salerno duce, duodecim discipulos suos misit Florentiam, ut illa in civitate Ordinem suum constituerent, dilectus filius Noster Alfonsus S. R. E. cardinalis Mistrangelo, Florentinorum archiepiscopus, una cum dilecto filio Alberto Maria Zucchi, Provinciali Romano, supplices Nobis preces porrexerint, ut, auspicata occasione, ecclesiam hanc, primam Ordinis enunciati sedem Florentiae, ad Basilicae Minoris dignitatem evehere dignaremur; Nos, tam insignes inclyti illius templi memorias animo repetentes, optatis his concedendum ultro libenterque existimavimus. Quare, collatis consiliis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus Sacris tuendis Ritibus praepositis, Auctoritate Nostra Apostolica, praesentium vi perpetuumque in modum, ecclesiam a Santa Maria Novella nuncupatam, Florentinae civitatis, titulo ac dignitate Basilicae Minoris cohonestamus, omnia et singula privilegia atque honorificentias eidem tribuentes, quae Minoribus Almae huius Urbis Basilicis de iure competunt. Haec concedimus, largimur, decernentes praesentes Litteras Nostras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectant et in posterum spectare poterunt plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die XIII novembris MCMXIX, Pontificatus Nostri anno sexto.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

APOSTOLIC LETTER TO CARDINAL LA FONTAINE, PATRIARCH OF VENICE

(October 8, 1919)

AD PETRUM S. R. E. CARD. LA FONTAINE, PATRIARCHAM VENETIARUM, DE OFFICIIS DELATIS, NOMINE ETIAM CLERI SACRIS EXERCITATIONIBUS VACANTIS, GRATIAS PERSOLVIT

Dilecte fili noster, salutem et apostolicam benedictionem.-Officia pietatis, quae tuus Nobis obtulit clerus cum nuper sacris tecum vacaret exercitationibus, non uno nomine grata fuisse scito. Praeter cetera, placuerunt proposita sancta, quibus idem eo fidelius viam sanctitatis sequi se velle scribit, quo miserius a Christo mundus oberrat. Hoc quippe

maxime sacerdotum est in diebus peccatorum corroborare pietatem et, ea imitando quae cotidie tractant, sese Deo hostiam offerre pro proximorum salute. Quod muneris et ad promerendum sibi et ad proficiendum aliis uberrimum, ut alacres, in omni opere bono fructificantes, obeant quotquot istic sunt sacrorum administri, Nos quidem, delata officia grato animo prosequentes, illis omnibus tibique in primis, dilecte fili Noster, caelestium auspicem gratiarum Nostraeque benevolentiae testem, apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die VIII octobris MCMXIX, Pontificatus Nostri anno sexto.

BENEDICTUS PP. XV.

« PrécédentContinuer »