Images de page
PDF
ePub

DECISION OF THE SACRED CONGREGATION OF THE COUNCIL IN A CASE CONNECTED WITH MASS HONORARIA

(January 11, 1920)

SACRA CONGREGATIO CONCILII
MONTISVIDEI ET ALIARUM.

STIPENDII MISSARUM

Die 10 ianuarii 1920

SPECIES FACTI.-Administrator Apostolicus archidioecesis Montisvidei de antiqua consuetudine plurimarum paroeciarum archidioecesis, et duarum dioecesium suffraganearum Melensis ac Saltensis, ad hanc S. Congr. referendum esse duxit. Ibi enim parochi vicarii cooperatoribus menstruam mercedem 50 pesos solvunt, imposita vicariis obligatione applicandi missam quotidie ad intentionem parochi, qui sibi retinet stipendia missae, non considerata summa ad quam haec re vera per mensem ascenderint. Quod, in nonnullis saltem paroeciis, hoc modo intelligitur, ut ex 50 pesos pars v. g. dimidia tamquam summa fixa assignetur, altera vero quasi per compromissionem tradatur pro stipendiis missarum haec autem stipendia in nonnullis locis summam illam non aequare, in aliis illam superare solent.-Litteris praeterea 7 sept. huius anni, interroganti Emo Praefecto respondit habitationem quoque et alimenta a parochis suppeditari; vicariis propter consuetudinem copiam alius pactionis moraliter nullam dari; nec deesse privatas querelas vicariorum de isto usu.-Testatur simul remunerationem vicariis tributam certo esse sufficientem; sed hoc in quaestionem vocari, utrum necne haec pactio de missarum applicatione cum can. 840, § 1 componi possit. Addebatque interim in constitutionibus dioecesanis anno superiore, in parochorum congregatione, statutum fuisse ac, auditis archidiocesanis consultoribus, a se approbatum, ut in posterum, donec S. C. C. quaestionem dirimat, parochi cooperatoribus suis mercedem solvant 25 ponderum, adiecto quotidie missae stipendio integro iuxta taxam, ita ut honorarium menstruum summae 50 ponderum coaequetur.'-Quare reverenter postulabat utrum exposita praxis sustineri adhuc posset.

ANIMADVERSIONES.-Canon 827 iubet ut a stipe missarum quaelibet. etiam species negotiationis vel mercaturae omnino arceatur.-Ex can. autem 840, § 1, qui missarum stipes manuales ad alios transmittit, debet acceptas integre transmittere, nisi oblator expresse permittat aliquid

retinere.

Porro, in casu, nulla species negotiationis aut mercaturae adesse cernitur. Nulla negotiatio: non enim studiosa collectio eleemosynarum fit cum intentione eas distribuendi inter sacerdotes qui minore stipendio contenti sint. Nulla mercatura: non enim tentatur commutatio stipendiorum pro libris vel aliis mercibus aut associationibus (ut vocant) cum diariis; sed habetur tantum collectiva stipendiorum missarum, quae de iure vicariorum essent, tamquam breviore manu facta attributio parocho, qui, pro minis certa summa, certam eamque convenientem in salarium menstruum assignat. Sane modus iste agendi in nullam

reprehensionem incurrit in locis ubi menstruae eleemosynae 25 pesos vix attingunt. Quid tamen in locis ubi talia dari consueverunt stipendia, quae 25 pesos notabiliter superent? Namque priora 25 pesos a parochis solvi solita, tamquam salarium fixum debita videntur. Quo itaque titulo parochi excessum stipendiorum sibi retinebunt? Verum ex litteris ipsius Administratoris Apostolici novimus praeter summam pecuniae stabilem, etiam habitationem et victum a parochis praeberi. Excessus itaque stipendiorum tamquam modica compensatio alimentorum considerari potest. Sed si ita res se habent, parochorum et vicariorum comparari potest cum probatissimo usu religiosorum. Hi, quia in professione religiosa omnes fructus industriae abdicarunt (Can. 580, § 2), missas celebrant ad intentionem Superiorum, qui omnia stipendia accipiunt pro communitate: haec autem decenti religiosorum sustentationi prospicere debet. Vicarii, non omnes quidem fructus, sed missarum stipendia cedunt parochis, qui eorum sustentationi abundanter consulunt.

Ceterum non leve subsidium ad solvendam propositam quaestionem nobis afferunt bina responsa H. S. Congr. in Treviren., Eleemosynae Missarum, 11 maii 1888, et in Bredan., ei. tit., 25 febr. 1905.

In priore, ad 3, licita existimata est conventio qua, sive expresse sive tacite, inter aliquos parochos vicariosque statuitur ut, pro commodiore victu vicariis concedendo, parochis cedant in cumulo fructus fundationum pinguiorum, et vicariis tribuatur stipendium ab Ordinario taxatum.' In altero responso admissum est ad 1, ut pro victu et servitio, vicarii parochis in cumulo cedant fructus missarum pinguiorum, et vicariis tribuatur stipendium ordinarium missae lectae.'-Ad 3 vero declaratum est consuetudinem sustineri qua 'vicarii omnes fere missas ad intentionem parochi celebrare debent, qui eis praestet victum et servitium, dum ipsi ex aerario ecclesiae determinatam obtinent pensione.'

Age porro responsa ad 8 in Treviren, et ad 1 in Bredan. solvunt casum difficiliorem, quia ibi pars stipendii retinebatur; decreta autem, propter maius periculum abusionum, magis expresse prohibent ne pars stipendii retineatur quam totum. Cf. responsa H. S. C. 1625; 23 dec. 1697; Bullam Quanta cura, Benedicti XIV, 30 iun. 1741, et ipsum can. 840, § 1.

In Bredan. autem, responsum ad 3, casum nostro omnino similem contemplatur, Ratio autem responsi istius haec a S. C. Secretario dabatur, quia decretum Ut debita 11 maii 1904, hoc unum vetat, ne ope stipendiorum commercium quodpiam exerceatur, pactionem autem propositam in nullius commercii subsidium vergere.

Novimus autem, ex c. 6, nn. 2° et 3°, in partibus quae cum iure veteri congruunt, canones ex iure antiquo et receptis interpretationibus aestimandos esse: canones porro 827 et 840, § 2, cum iure superiore congruunt. Immo etiam minus severe sonant quam decr. Ut debita, quo vigente, responsum in Bredan. datum est. Etenim, in decreto Ut debita, n. 9, eleemosynae missarum in alias res commutari aut imminui stricte prohibebantur, dum cc. 827 et 840 volunt tantum ut omnis etiam species negotiationis aut mercaturae absit et integra missarum stipendia transmittantur.

Scrupulus autem quem idem Administrator Apostolicus manifestat, sitne satis spontaneus et liber vicariorum consensus, facile removetur : liber est consensus, quatenus officium vicarii libere acceperint, cum congrua retributione, cuius forma, consuetudine definita, ab ipsis non ignorabatur; nulla autem praesens lex spontaneum consensum in huiusmodi pactionem postulat. Ceterum, in Bredan. similis consuetudinis necessitas vicarios premebat.

Unum tamen observandum superest. Oblator pinguioris stipendii hac etiam spe ad liberalitatem moveri videtur obtinendi, ex grato animo sacerdotis, celebrationem ferventiorem et, fortasse, etiam superadditas preces. Spes ista autem supradicta pactione tollitur. Nec praeterea spernendum est quod a nonnullis (cfr. Monitore eccles., 1919, pag. 92, n. 18) circa can. 827 observatum est, in eo videlicet non solum omne genus negotiationis et mercaturae prohiberi circa stipendium missarum, sed etiam inculcari ut quaelibet vel apparentia aut suspicio rei sollicite amoveatur, prout insinuat in canone verbum illud etiam, ibi: 'A stipe Missarum quaelibet etiam species negotiationis vel mercaturae omnino arceatur.' Quare praeferenda sane videtur supra relata ordinatio ab ipso administratore facta anno 1918, in parochorum congregatione ; idque eo magis quod vicariis gratior erit.

RESOLUTIO.-Die 10 ianuarii 1920, S. Congregatio Concilii, in plenariis Emorum ac Rmorum Patrum comitiis, rescribendum super relatis precibus censuit: Propositam consuetudinem remunerandi coadiutores vicarios tolerari posse. Et ad mentem. Mens autem est, quod ‘Admini. strator Apostolicus operam navet ut in praxi ponatur statutum dioecesanum vi cuius "parochi cooperatoribus suis mercedem solvant 25 ponderum, adiecto quotidie missae stipendio integro iuxta taxam ita ut honorarium menstruum summae 50 ponderum coaequetur."'

Facta autem de praemissis SSño Dão Nostro Benedicto divina Providentia PP. XV relatione per infrascriptum S. Congregationis Secretarium in audientia insequentis diei, Sanctitas Sua datam resolutionem approbare et confirmare dignata est.

I. MORI, Secretarius.

LIST OF FEASTS SUPPRESSED IN THE UNIVERSAL CHURCH

(December 28, 1919)

SACRA CONGREGATIO CONCILII

INDEX FESTORUM IN UNIVERSA ECCLESIA SUPPRESSORUM.

Statim ac per responsum diei 17 februarii 1918 a Pontificia Commissione ad Codicis canones authentice interpretandos declaratum fuit, nihil per Codicem iuris canonici immutatum esse a disciplina hucusque vigente quoad dies festos suppressos, quibus in universa Ecclesia obligatio adnexa est missam pro populo applicandi, quidam locorum Ordinarii ab hac S. Congregatione Concilii suppliciter postularunt ut, ad commodiorem quorum interest notitiam, index festorum in universa Ecclesia suppressorum de quibus agitur denuo auctoritative publici iuris

fieret.

His itaque votis annuens, haec S. Congregatio, ad normam Constitutionis Urbani VIII Universa per orbem diei 13 septembris 1642, indicem qui sequitur festorum suppressorum, quibus, iuxta praescripta canonum 339, § 1, et 466, § 1, Codicis, in universa Ecclesia inest onus litandi Sacrum pro populo, edendum statuit, idest:

Feriae II et III post Dominicam Resurrectionis D. N. 1. C., et Pentecostes;

Dies Inventionis S. Crucis;

Dies Purificationis B. Mariae Virginis;

Dies Annuntiationis B. Mariae Virginis;

Dies Nativitatis B. Mariae Virginis;

Dies Dedicationis S. Michaelis S. Archangeli;

Dies Nativitatis S. Ioannis Baptistae;

Dies Ss. Apostolorum: Andreae, Iacobi, Ioannis, Thomae, Philippi et Iacobi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Iudae, Mathiae;

Dies S. Stephani Protomartyris ;

Dies Ss. Innocentium;

Dies S. Laurentii Martyris ;

Dies S. Silvestri Papae;

Dies S. Annae, matris B. M. V.;

Dies S. Patroni Regni ;

Dies S. Patroni loci.

Datum Romae, ex Secretaria S. Congregationis Concilii, die 28 decembris 1919.

L. S.

D. CARD. SBARRETTI, Praefectus.
I. MORI, Secretarius.

DECREE OF THE SACRED CONGREGATION OF THE COUNCIL DEFINING THE LAW FOR THE SECULAR CLERGY IN RE GARD TO THE WEARING OF A BEARD

(January 10, 1920)

S. CONGREGATIO CONCILII

WRATISLAVIEN. ET ALIARUM.

LICENTIAE GESTANDI BARBAM

Die 10 ianuarii 1920

SPECIES FACTI.-Eñus Episcopus Wratislaviensis, litteris diei 2 elapsi septembris ad hanc S. C. datis, quae sequuntur exposuit: 'In variis particularibus casibus S. Congregatio Concilii, ad preces a me commendatas, hoc et praecedentibus annis, uni alterive ex mea dioecesi sacerdotibus licentiam gestandi barbam ob rationes speciales concessit. Nunc vero orta est inter canonistas in Germania controversia, sitne hac in re disciplinae mutatio inducta per statuta Codicis luris Canonici: ex qua auctorum controversia iam oriri incipit varietas in praxi.'

‘Asserunt quidam auctores, canonem 136, qui capillorum simplicem cultum permittit et de abradenda barba omnino tacet, libertatem gestandi barbam modestae formae omnibus saecularibus clericis concessisse, non

obstante consuetudine per totam Germaniam vigente, quae hucusque vim obligantem habuit. In Germania enim barbam gestare vetitum est partim per Concilia provincialia partim per consuetudinem centenarium superantem. Quo vero ad legislationem dioecesanam, alii asserunt, episcopum decernere posse, prohibitionem in sua dioecesi hucusque vigentem firmam et obligantem manere ; alii volunt, episcopum nihil iure communi expresse permissum prohibere posse, nisi ipsi sacri canones id ei aperte concedant vel Sanctae Sedis auctoritate prohibitio confirmetur.'

'Episcopi nuper Fuldae in conferentiam congregati unanimiter censuerunt, vigentem hucusque prohibitionem non esse tollendam. Optandum certe est, ne in hac re, licet minime pertineat ad essentiales status clericalis virtutes, varietate indecenti admiratio aliqua in populo oriatur. Idcirco reverenter peto a S. Congregatione: An Codice Iuris Canonici data sit quibuscumque clericis saecularibus libertas gestandi barbam, et, respective, an Episcopis competat prohibitionem hucusque vigentem in suo robore sustinere pro dioecesibus suis.'

ANIMADVERSIONES-Manifestum est vel ex praemissis controversiam non aliud fundamentum habere posse, quam in can 6, n. 6, ubi edicitur : 'Si qua ceteris disciplinaribus legibus, quae hucusque viguerunt, nec explicite nec implicite in Codice contineatur, ea vim omnem amisisse dicenda est '-Ut autem canon hic ad rem trahi possit, oportet omnino, non solum ut agatur de vera edita lege, atque ut haec ne implicite quidem (praesertim habita ratione can. 20) in Codice contineatur; verum etiam, prout eruitur ex can. 22, oportet ut lex de qua agitur non fuerit lex specialis, pro particularibus locorum (ac temporum) circumstantiis lata, sed lex generalis prorsus, perpetuo et ubique valitura. Ita, post promulgatum Codicem, non obstante huius silentio, declaratione S. C. S. Officii d. 20-22 martii 1918 [A. A. S., X, 136], sustinentur leges et provisiones generales datae contra modernismum, quousque hic error grassaverit; itemque ex declaratione S. C. de Religiosis 15 iulii 1919 [A.A.S., XI, 321], sustinentur decreta circa religiosorum servitium militare, ubi et usquedum circumstantiae hanc necessitatem subire coëgerint; et generatim, prouti in praefatis decretis continetur, 'praecriptiones et leges natura sua temporarias ac transitorias' vel quae ad circumstantias locorum et temporum habent rationem' quum 'generalis legis rationem non induant,' certum est eas non cadere sub abrogatione can. 6, num. 6, praescripta.

At vero in casu de quo agitur, id est quoad morem non gestandi barbam, animadverti potest: Primo, non agi in casu de vera lege ecclesiastica generali prohibitiva. Canones qui ad rem citari solent, v.g. cap. 7 de vita et honest. Clericorum, III, 9, ex communi doctorum sententia ita accipiuntur ut solummodo prohibeant barbam nutrire more saecularium studiose compositam; epistolae etiam RR. PP. (v. g. Gregorii VII ad Archiepiscopum Calaritanum; acta conc. Lateran. a. 1514 sub Leone X) tantummodo testantur pristinum morem et institutionem Romanae Ecclesiae, quem a contrariis abusibus defendunt. Nullibi autem reperitur vera et generalis lex morem gestandi barbam ubique et futuris temporibus perpetuo interdicens; haec vero deficientia nonnisi prudentiam

« PrécédentContinuer »