Images de page
PDF
ePub

per il culto'; (2) quomodo erogari et a quo administrari debeat annua assignatio ab eadem administratione in posterum solvenda in casu.

Ad ius quod attinet.-In ecclesiis receptitiis, leges italici gubernii aboleverunt collegium receptitium, tantummodo relinquentes parochum, qui animarum curam in eis habet; at hae leges, utpote quae contrariae sunt legibus ecclesiasticis, coram ecclesia, auctoritate carent; ideo adhuc collegium cleri receptitii, quamvis suis bonis expoliatum, exstare censetur. Hae receptitiae ecclesiae, quae tantum fere in provinciis, olim ad Neapolitanum regnum pertinentibus, inveniuntur, specialem in iure naturam habent, quam ita Salzano exponit: 'Le chiese recettizie, nel regno napoletano, dalla pietà dei fedeli sono arricchite di congrue rendite, da distribuirsi pro rata a coloro che sono addetti al loro servizio. Esse diconsi o numerate o non numerate, secondo che sono ammessi ad esercitarvi le sacre funzioni o un numero determinato di chierici o generalmente tutti i preti del luogo; come pure alcune sono senza cura di anime, od anche con cura, come per lo più suole avvenire.' (Lezione di Diritto Canonico, vol. II, lez. 25.) Receptitiae ecclesiae ordinationibus regunter quae in Apostolico Brevi Impensa, Pii VII, diei 18 augusti, anni 1824, continentur, necnon singularum ecclesiarum statutis, confectis ad normam exemplaris, quod anno 1824, iussu regis Ferdinandi I ad Ordinarios omnes sui regni, ab Episcoporum quadam congregatione ad hoc constituta, redactum est (cf. Salzano, 1. c.). Exemplaris capita, quae ad rem nostram faciunt, haec sunt: 'Art. II.-Il clero amministrerà in massa comune, e non già divisamente, le rendite di qualunque natura esse siano, per mezzo, di un partecipante, eletto dal clero stesso, che eserciterà tutte le funzioni di procuratore e ne assumerà il titolo.—Art. V. Se vi sarà accidentale accrescimento di rendita, anche per causa di porzioni vuote, alla fine dell'anno, secondo il reale rescritto 10 novembre 1823, il procuratore ne darà piena cognizione all'Ordinario, il quale ordinerà un'eguale partizione fra tutti i partecipanti, oppure, richiedendolo il bisogno, disporrà che o tutti o parte degli avanzi si applichino a beneficio della chiesa o a riparazioni di fabbriche o migliorie di fondi, o sacri arredi o altro secondo il bisogno di essa.-Art. VIII.—Per le spese di chiesa, coltivo di fondi, e di qualunque natura esse siano, come anche per l'introduzione delle liti, debba (il procuratore) esserne autorizzato dal clero, per mezzo di regolare conclusione.-Art. XIII.-Tutte le spese erogate, all'infuori dei pubblici pesi e delle porzioni ai partecipanti, senza autorizzazione del clero, andranno a carico del procuratore.'

Rebus sic stantibus, apparet quod archipresbyter, non independenter a clero receptitio potest bona ecclesiae libere administrare, sed tantum simul cum clero, ideoque neque, inaudito clero receptitio, se litibus cum gubernio implicare poterat, neque expensas, cum gravi ecclesiae onere, sustinere. Parochus ergo Novia in actione contra administrationem, quae dicitur Fondo per il Culto, promovenda, ecclesiae suae iura defensurus, receptitii cleri loci Vallatae assensum obtinere debebat, sive iure communi iuxta illud: Quod omnes attingit, ab omnibus debet 'probari', sive iure particulari ecclesiae receptitae (cf. art. VIII, s.c.). Imo sui superioris ecclesiastici obtinere licentiam debuerat, nec poterat

expensas ingentes facere nisi servatis solemnitatibus iuris, eo magis quod propter has se debuerit debitis onerare. Pactum autem, quod cum suo advocato archipresbyter iniit (cuius vi, ei quinquaginta pro quoque centenario solvere debuit), est contra iuris praescriptum ; advocatis enim vel emere lites vel de immodica rei litigiosae parte sibi vindicanda pacisci, nefas est, tum in iure ecclesiastico tum in civili; quin imo tale pactum est omnino irritum (1. Sumptus, 55 ff., de pactis et 1. salarium ff. mandati, ut habet Reiffenstuel, Ius can. univ., lib. I; Decret., tit. XXXVII, par. II, n. 43, cf. etiam Cod. I. C., can. 1665, et Cod. Civ. It., art. 1458). Unde opportune provicarius generalis dioecesis, can. Antonius Freda, emolumentum pro advocato archipresbyteri ad 25 libellas pro unoquoque centenario reduxit. Hic de cetero, qui omnia accurate perpendit, clero libellas 4248 attribuit, maximam autem partem ipsi archipresbytero. Stricto enim iure erga illum uti nequimus, quia, quidquid sit de modo non legitime servato in facto, eius agendi ratio magnam ecclesiae receptitiae attulit utilitatem. Insuper quamvis Episcopus testetur: 'Il reverendo Vittorio Novia, arciprete di Vallata, nella causa sostenuta contro il Fondo per culto, non ha mai interpellato il clero' (Docum. nov., 18 mart. 1918), tamen verum est quod clerus receptitus optime sciebat quae archipresbyter pro sua ecclesia adversus administrationem vulgo Fondo per il culto agebat. Hoc manifeste constat ex literis eiusdem Episcopi ipsi archipresbytero missis, sub die 12 ianuarii 1912, in quibus legitur: 'Manifesterò intanto al reverendo clero lo stato delle cose, onde si mantenga calmo e tranquillo' (Summ. pro Novia, pag. 29, doc. VI). Quae autem ad lites sustinendas documenta necessaria essent, archipresbytero Episcopus suppeditabat, ut ipse concedit; adeo luculenter apparet quod ille non tantum sciebat, sed etiam rationem agendi archipresbyteri approbabat. Ad clerum ergo receptitium quod pertinet, in casu applicari possunt principia: Approbatur quod a sciente non reprobatur' (Leg. Si ab initio, 10 ff. qui satis d. cogant); ‘Qui non contradicit et patitur, cum possit vetare, censetur consentire' (Leg. 5, Cod. de nupt.); 'Non videtur contradicere qui iustam causam contradicendi non habet' (Leg. Dotem, 38 ff. solut. matrim.). Ex alia parte archipresbyter Novia bene egit, quando litem contra publicum aerarium pro cultus expensis excitavit, cum bonum evidens suae ecclesiae id postulasset; imo si mandatum ad litem a clero receptitio petivisset, hic minime potuisset illud denegare, cum et ipse bonum ecclesiae procurare teneatur: unde aequitas non sinit quod receptitiae ecclesiae comparata utilitas sit cum gravi damno illius qui illam procuravit. At nullum ius archipresbytero favet relate ad taxam pro seminario solvendam, quod ille facere detrectat; eidem enim incumbebat probandi, taxam illam, (quae anno 1749 constituta fuit in annua summa libellarum 76.56) a se non amplius deberi, quod non facit. Referre sufficiat quae de hac re habet Card. De Luca: Illud autem pro regula generali statuendum est, quod, ubi speciale indultum Sedis Apostolicae limitationem (seminaristici) non suadeat, nulla datur privilegiativa exemptio (Adnot. ad Conc. Trid., Disc. 25, n. 12). Ceterum huiusmodi taxa non est sua natura perpetua; Concilium enim Trid. (Sess. 28, C. 18, de Ref.), uti

[ocr errors]
[ocr errors]

scribit idem auctor (Disc. 88, n. 7, De Benef.), eatenus mandavit huiusmodi contributionem beneficiorum pro sustentatione Seminarii, quatenus non posset aliunde consultum esse, et tanquam per remedium subsidiarium': proinde nihil iuvat opponere in casu, huiusmodi taxam ab anno 1822 non amplius Seminario fuisse persolutam ; nam etiamsi hoc verum esset (quod probatum non est), cum seminaristici solutio a Seminarii pendeat inopia, Episcopus potest hanc taxam vel minuere vel augere, vel etiam auferre. Ad rem ergo nil probat id quod de seminaristico nulla mentio habeatur in schemate, quod archipresbyter in medium affert, vulgo Piano per la numerazione per la chiesa recettizia di Vallata, a norma delle istruzione approvate da S. Maestà nel 18 novembre 1822, quia istius schematis silentium argumentum mere negativum praebet, dum e contra ad seminaristici abolitionem demonstrandam, argumentum positivum atque directum debet afferri.

Quod vero secundum dubium respicit, in omnibus videtur probanda Episcopi dispositio in suo decreto statuta. Episcopi enim, utpote supremi administratoris bonorum ecclesiasticorum suae dioecesis, est condere leges, tam in synodo, quam extra synodum, pro aequa partitione vel administratione bonorum eorumdem (cf. Lucidi, De Visit. Sacr. Lim., Cap. 7, n. 268); idque etiam ex iure communi (cf. etiam can. 1519, § 1, I. C.). In casu vero hoc potest Ep. S. Angeli de Lombardis etiam vi statutorum, de quibus supra (cf. art. V super relatum pro ecclesiis receptitiis).

Ad factum quod attinet.-Doctrinam quam supra exposuimus, casui nostro applicantes, decretum Episcopi S. Angeli de Lombardis sub die 21 mensis iulii anno 1912 ut normam pro repartitione facienda sumimus, summae quam archipresbyter percepit ab administratione civili, et etiam pro norma erogandi atque administrandi annuam pecuniam ab eadem administratione in posterum solvendam. Iudex autem ecclesiasticus sententias ab auctoritate civili latas corrigere vel immutare nequit nisi in his quae iuri ecclesiastico contraria sunt vel evidenti iustitiae. Sententia vero quam archipresbyter Novia in sui favorem a foro civili obtinuit, in hoc tantum iuri ecclesiastico contradicit, quod expensas, a clero receptitio factas, minime spectat, nec iura recognoscit, quae in ipsa ecclesia, eiusque bonorum administratione ad clerum pertinent. In his ergo sententia fori civilis emendanda est, ita ut expensae omnes, quas ille pro cultu ecclesiae parochialis habuit, eidem sint reficiendae, eiusque iura sarcienda. Ideo libellae 4248, pro expensis quas clerus sustinuit, legitime eidem assignandae sunt, et probanda est computatio quam Provicarius generalis dioecesis, rebus omnibus perpensis, in sua condicione statuit atque Episcopus probavit. Ceterum hanc ipsam computationem recte factam esse, concessit patronus Cleri receptitii. Non possunt autem clero receptitio assignari libellae 1752 pro servitio ecclesiastico, seu, ut dicitur in decreto Episcopi, per compenso delle funzioni, quia nullam pecuniae partem propter hunc titulum, civilis administratio restituit. Standum insuper est decreto Episcopi relate ad libellas 1000 pro cathedratico et taxa seminarii, quamvis Provicarius generalis aliquanto plus assignaverit; ad Episcopum enim pertinet hanc rem definire. Reliqua omnis pecunia archipresbytero Novia est adiudicanda, qui, cum

satisfecerit Episcopo et clero, pro se retinere potest quae a gubernio ipse vindicavit.

Circa vero pecuniae summam, quae singulis annis a civili administratione, vulgo Fondo per il culto, solvenda est, sive pro ecclesiae manutentione, sive pro cultus expensis, Episcopus ita in suo decreto statuit: 'Che una Commissione, composta dal Sig. Arciprete, da un sacerdote pensionato, da un sacerdote non pensionato e dal Vicario Foraneo, Nostro rappresentante, fra lo spazio di un mese, presenti in Curia un bilancio preventivo per la ripartizione della somma di L. 1482.75. Nel compilarlo si tenga presente che nulla deve mancare per la decenza e lo splendore del Culto, senza tralasciare di stanziare un fondo per un corso di esercizi annuali, di una missione quinquennale e per un equo compenso ai sacerdoti addetti al servizio della Chiesa.' Nihil in his praescriptis invenitur, quod iura archipresbyteri vel aliorum laedat, et Episcopus usus est iure suo; imo sui muneri satisfecit, cuius est advigilare administrationi et erogationi bonorum ecclesiasticorum, quae in suo territorio sunt et suae auctoritati sunt obnoxia, ut supra diximus.

Quibus omnibus in iure et in facto perpensis, Nos infrascripti auditores de Turno pro tribunali sedentes et solum Deum prae oculis habentes, decernimus, declaramus et definitive sententiamus, ita propositis dubiis esse respondendum, scilicet:

Ad I: Affirmative, quoad primam partem. Quoad alteram partem vero; Repartitio fiat ut in decreto Episcopi diei 21 iulii 1912, detractis tamen, de parte assignata clero, libellis mille septingentis quinquaginta duabus (1752), Archipresbytero adiudicandis.

Ad II: Standum esse decreto Episcopi, cuius erit de administratione quoque statuere ad normam iuris.

Expensae habebuntur inter partes compensatae.

Quare mandamus Ordinariis locorum et ministris Tribunalium ad quos spectat, ut exsecutioni mandent hanc nostram definitivam sententiam, et adversus reluctantes procedant ad normam Sacrorum Canonum, et praesertim Codices Iuris Canonici, lib. IV, tit. XVII, iis adhibitis exsecutivis et coërcitivis mediis, quae magis efficacia et opportuna pro rerum adiunctis esse iudicaverint.

Romae, in Sede Tribunalis S. R. Rotae, die 28 februarii anno 1919.

FRIDERICUS CATTANI-AMADORI, Ponens.

PETRUS ROSSETTI.

MAXIMUS MASSIMI.

DECREE FOR THE BEATIFICATION AND DECLARATION OF MARTYRDOM OF THE SERVANT OF GOD, abba ghEBRE MICHAEL, PRIEST OF THE CONGREGATION OF THE MISSION OF ST. VINCENT DE PAUL

(February 25, 1920).

ABYSSINEN.

BEATIFICATIONIS SEU DECLARATIONIS MARTYRII SERVI DEI ABBA GHEBRE MICHAËLIS, SACERDOTIS, COOPTATI IN CONGREGATIONEM MISSIONIS S. VINCENTII A. PAULO, IN ODIUM FIDEI, UTI FERTUR, INTEREMPTI.

Aethiopiae gentes, quas primis Ecclesiae saeculis divini verbi praecones, ab Aegypto advenientes, evangelizarunt, postea, everso potissimum imperio romano, paulatim segregatae, ab ipsa vera fide et Ecclesiae unitate, eiusque capitis Romani Pontificis communione seiunctae sunt. Aliqua quidem antiquae fidei legisque christianae observabant vestigia, sed pluribus arianorum, montanistarum, graecorum aliorum

dissidentium erroribus, magna in parte, commixta. Non defuerunt, maxime saeculis XIV et xvi, missionarii ex Ordine Franciscali et e Societate Iesu, qui, apostolico zelo et salutari doctrina, regiones illas excolere aggressi sunt. Attamen, alternis vicibus, propitia vel hostili dominatione imperante, missionis africanae opus magis vel minus attulit congruentes fructus. Schismaticorum enim opera, regumque potentia, in catholicos, praesertim in missionarios, saepe saepius excitatum fuit odium et bellum; multique Fidei assertores et vindices occubuerunt, quibus accensendi sunt illius regionis protomartyres beati Agathangelus et Cassianus ex inclyto capuccinorum Ordine. Postremis autem temporibus Fidei catholicae propagationem renovarunt sodales illustres, tum ex eodem Ordine Franciscali, inter quos clarissimus Gulielmus Massaia, postea S. R. E. Cardinalis, tum e Congregatione Missionis s. Vincentii a Paulo, ex quibus apostolatus et sanctitatis fama inclaruerunt Ven. Iustinus de Iacobis, episcopus Nilopolitanus et Vicarius Apostolicus Abyssinen., eiusque praecipuus discipulus aethiops et sacerdos Abba Ghebre Michaël, de cuius vita at passione ad causam beatificationis seu declarationis martyrii ineundam, brevi sermone narratur. In aethiopica regione Godjiam nuncupata, saeculo XVIII, anno nempe 1788, apud oppidulum cui nomen Mertoulé Mariam, ortus est Dei Famulus Michaël Abba Ghebre. Ex historicis documentis et testium depositionibus iuridice constat quod eius pater fuit Akilo, et ipse, tum puer tum adolescens, virtutis amore et scientiae studio effulsit. In loco et tempore schismate et haeresi contaminatis, Michaël, licet in schismate natus et errorum tenebris, iuxta sectam Kevat, ad quam pertinebat, obscuratus, tamen, timens Deum, operibus et precibus Eum sibi propitium reddere satagebat. Anceps dubiisque agitatus circa suae vitae statum et religionem, magis incensus erat ad veritatem inquirendam et iustitiam sectandam. In quo discrimine versatus, omne studium adhibuit ad assequenduum quod optabat et, factus iam adultus, unam Christi Fidem se profiteri ostendens, monasterium satis illustre ingressus est et

« PrécédentContinuer »