Images de page
PDF
ePub

inter monachos adscitus. Quo suis autem verae doctrinae inquirendae satisfaceret votis, sodalium et superiorum consilio adhaerens, celebre monasterium Debré-Motza adivit, ea spe suffultus, ut ex veterum librorum lectione et monachorum conversatione et doctrina instrueretur. Verum nec studiis nec exspectationi respondit optatus exitus. Neque melior exstitit scholasticus fructus sub duobus monachis doctisque magistris Haléka Oueldé Sellasié atque Azadi Lamieh, degentibus in urbe Gondar, ad quam ipse, eadem spe fretus, migraverat. Itaque, de monasterio in monasterium, de magistris in magistros transiens, suas anxietates et dubia nec enodare nec deponere poterat. Interim Michaëlem, eruditione et virtute praeditum, plures adolescentuli existimabant et, annuentibus parentibus, ad illum confluebant, ut Fide, litteris bonisque moribus imbuerenter. Ex discipulis habuit sibi carissimum ipsius regis filium Ioannem, eosque omnes affectu et labore docuit et erudivit in illustri monasterio Goundé-Goundé, quo ad finem sibi propositum consequendum se receperat. Contigit autem quod Oubié rex, Tigrensi regione potitus, unam eamdemque volens suis subditis esse fidem et religionem, e medio sublata sectarum varietate, ad hoc opus suscipiendum et absolvendum legatos constituit, inter quos ipse Michaël, prudentia et zelo pollens, electus fuit, Paulo post ad aethiopum littora appulit Ven. Dei Famulus Iustinus de Iacobis, e Congregatione missionariorum sancti Vincentii a Paulo, qui, verbo et exemplo, illas regiones quaquaversus perlustrabat ad catholicam religionem propagandam. Hic sacerdos europaeus a rege legatis praepositus, officium accepit sub conditionibus, nempe, post expletam legationem, cum ipsis legatis Romam adeundi ; et catholici nominis communitatem et templum in illo regno consti. tuendi. Voti compos factus, una cum sociis in Aegyptum profectus est Iustinus, qui, in ipso itinere, novit Michaëlem esse veritatis cupidum et bene dispositum ad veram Fidem rectamque disciplinam a novo praeceptore percipiendam : de quo idem Michaël amicis dixerat: 'Europaeum virum agnovi, qui bonam religionem docet; huic attente exaudiam. Legati quum pervenissent ad Petrum, Coptorum Patriarcham schismaticum, suam ibi missionem diligenter expleverunt. Mox, Iustino duce, Italiam per Tyrrenum mare petierunt, et Romam ingressi, hanc almam Urbem civilitatis et religionis fama celebrem consalutarunt. Iuvat hic referre quinam fuerint, Iustino de Iacobis praeside, praecipui huius legationis et peregrinationis socii; videlicet: Alleka Afté Selassié, Abba Ghebre Michaël, Reussé Debré Oueldon, Amaré Kénfou, Abba Scifou, Abba Ghebre Selassié, Deftéra Desta, Deftéra Ailou, Zacharias, etc. Legait omnes, stupore capti et admirantes vetera et nova, profana et sacra almae Urbis monumenta et templa, ineffabile solatium et gaudium experti sunt, magis auctum cum Pontifici Maximo Gregorio XVI se demisse ac humiliter sistiterunt. Magnificum urbis Romae spectaculum, solemnes functiones religiosae, viva et operosa civium Fides, quae, inde a primordiis christianae religionis, teste Paulo, annuntiabatur in universo mundo, et praesertim Romani Pontificis, Christi in terris Vicarii et Petro apostolorum principi successoris conspectus et eloquium, hoc totum ita illos foris intusque commovit, ut, divina opitulante gratia, ad veram

Fidem plures converterentur, et si non omnes, id humanis timoribus contigisse compertum est. In Aegyptum omnes reversi, ibique relicto Iustino sacerdote europaeo, legati rursus adeunt Petrum Patriarcham et coram ipso eiusque clero de vera religione strenue disputat Michaël eo felici successu, ut a Patriarcha litteras acciperet ad Episcopum schismaticum, vulgo Abuna, quibus universi aethiopes ad abiurandas haereses et sectas, et ad pacem et communionem cum Aegyptiorum ecclesia coptica vehementer excitabantur. Tunc Massauam urbem maritimo itinere omnes tenuerunt. Sed quum quidam presbyteri schismatici mentem et mandatum Michaëlis novissent, eidem insidias et necem moliuntur et parant, ut impedirent litterarum patriarchalium traditionem, et optatam conversionem in unam Fidem et communionem, cum sectarum detrimento et eversione. Frustra tamen: nam Michaël haec omnia declinavit, iter faciendo ad civitatem Aduam, ubi Iustinum de Iacobis libentissime revisit et alloquutus est. Inde ad urbem Gondar rediit, ubi coram suis presbyteris Episcopus schismaticus Salama Michaëlem excepit, sed epistolas patriarchales sibi traditas legere noluit, imo contempsit et seposuit; Deique servum contra obtestantem graviter percuti atque in vincula et carcerem coniici iussit; cognita deinde eius amicitia cum Rege, remissiori poena ipsum excommunicatione et exilio mulctavit. Michaël autem patria relicta, Aduam petiit, ibi cum Iustino de Iacobis de religione disserens, meruit a Deo accipere lumen Fidei et gratiae donum. Abiurata enim haeresi, in gremium Romanae Ecclesiae ab ipso Iustino susceptus est; huiusque conversionis exemplum plures quoque aethiopes sequuti sunt. Inde ira et odio exarsit Episcopus haereticus contra catholicos et missionarios, et Michaëlem eiusque comitem Abba Téklé Gorghis tormentis, catenis et durissimo carcere damnavit. Quod quum addiscisset Iustinus, obsequentibus litteris ad regem Oubié missis, utriusque viri libertatem postulavit et obtinuit. Tunc ambo, vinculis soluti et ad libertatem restituti, descenderunt Alitienam et ab ipso Iustino de Iacobis, qui, Massauam secedere coactus, illic consecrationem episcopalem per manus Episcopi Massaia iam receperat, quique tunc Alitienae morabatur, atque ab universo populo gratulatione ac laetitia excepti et ad templum deducti, gratias Deo optimo maximo tum passionis tum liberationis reddiderunt. Paulo post Michaël, virtute et merito dignus, ab eodem Episcopo Nilopolitano Iustino, per omnes et singulos Ordinum gradus promotus, sacerdotio est auctus, eiusque adiutor et comes assiduus, etiam in Congregationem Missionis cooptatus, maxime adlaboravit in ministerio verbi Dei, in sacris libris amarico sermone vulgandis ad popularium usum et utilitatem, indefessus ad conversionem civium et confutationem haereticorum, fulgens catholicae doctrinae vindex et propugnator atque christianae virtutis exemplar. Hoc decurrente tempore, Theodorus rex Abyssiniae, inito foedere cum amico Salama episcopo, decretum edidit iussitque aethiopes universos unam eamdemque Fidem profiteri oportere, sancita poena mortis contradicentibus. Nova fidei formula, ab ipso schismatico episcopo composita et proclamata asserebat: Christum Salvatorem in ipsa sua humanitate esse Deum, atque uti hominem habere unam eamdemque

scientiam Dei Patris et Spiritus Sancti.' Quare, instante Salama, decreto regio Iustinus europaeus in exilium pulsus est, aethiopes vero catholici tormentis subiecti, nisi suam religionem desererent et propositam fidei formulam unice profiterentur. Michaël, constanter respuens formulam haereticam firmiterque profitens catholicam suae Fidei confessionem, pluries tormentis cruciatus et flagellis caesus, in horridum carcerem detrusus est, catenis onustus. Tandem decimoquarto captivitatis mense, laboribus et vexationibus debilitatus et fractus, strenuus Christi Atleta spiritum Deo reddidit, exeunte mense augusto, in calendario aethiopum anno 1847 (1855), aetatis suae sexagesimo quarto. Eius corpus ab amico et comite Deftéra Desta elatum et sepultum prope domum cuiusdam Sedik Abroyé, in provincia Ovaré, regni Gallensis, fertur fidelium pietate et frequentia necnon quisbusdam signis et prodigiis fuisse statim illustratum. Super fama autem sanctitatis et martyrii Servi Dei, ab eius obitu usque ad haec tempora, constructi sunt Processus Informativi, auctoritate ecclesiastica, Abyssiniae anno 1904 et Eritreae anno 1909, atque Romam ad Sacram Rituum Congregationem delati, ex quibus superius descripta de vita et passione Abba Ghebre Michaëlis habentur desumpta. Quae quum ita sint, instante Rmo Dño Raphaële Ricciardelli, Congregationis Missionis procuratore generali et huius causae postulatore, servato iuris ordine, attentisque litteris postulatoriis quorumdam Emorum S. R. E. Cardinalium, plurium Archiepiscoporum et Episcoporum, rogantibus etiam Vicariis Apostolicis et Superioribus Abyssiniae, Eritreae aliorumque missionum, praepositis generalibus Ordinum et Congregationum una cum superiore generali et visitatoribus Congregationis missionis atque antistita generali Puellarum caritatis s. Vincentii a Paulo aliisque illustribus viris et mulieribus, infrascriptus Cardinalis Antonius Vico, Episcopus Portuen. et S. Rufinae, loco et vice Emi ac Rm̃i Dñi Cardinalis Caietani Bisleti, eiusdem causae Ponentis seu Relatoris, in Ordinario sacrae Rituum Congregationis coetu, subsignata die ad Vaticanas aedes coadunato, sequens dubium discutiendum proposuit: An signanda sit Commissio introductionis causae in casu et ad effectum de quo agitur? Et Emi ac Rmi Patres sacris tuendis ritibus praepositi, post relationem ipsius Cardinalis proponentis, audito voce et scripto R. P. D. Angelo Mariani, Fidei promotore generali, omnibus sedulo perpensis, rescribendum censuerunt: Affirmative seu signandam esse Commissionem introductionis causae, si Sanctissimo placuerit. Die 24 februarii 1920.

Facta postmodum Sanctissimo Domino nostro Benedicto Papae XV per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum relatione, Sanctitas Sua Rescriptum eiusdem Sacrae Congregationis ratum habens, propria manu signare dignata est Commissionem Introductionis Causae beatificationis seu declarationis martyrii Servi Dei Abba Ghebre Michaëlis, sacerdotis, cooptati in Congregationem Missionis s. Vincentii a Paulo, die 25 eisdem mense et anno.

L.S.

A. CARD. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. R. C. Praefectus.
Alexander VERDE, Secretarius.

DOUBTS REGARDING CERTAIN PRIVILEGES, INSIGNIA AND FUNCTIONS OF BISHOPS SOLVED BY THE CONGREGATION OF RITES

(November 26, 1919).

SACRA CONGREGATIO RITUUM

'DUBIA

DE QUIBUSDAM EPISCOPORUM PRIVILEGIIS, INSIGNIBUS AC FUNCTIONIBUS

Sacra Rituum Congregatio enixe rogata est, ut opportune insequentia, de quibusdam Episcoporum privilegiis, insignibus ac functionibus, dubia enodare dignaretur, nimirum :

I. De quolibet Episcopo, quaeritur:

1. Num Episcopale biretum rubro torulo exornari queat?

2. Num cuivis Episcopo liberum sit uti cappa ceterisque vestibus e panno serico et undulato (vulgo amoerro), aut saltem serico?

3. Utrum violacei coloris esse possint, an potius nigri coloris esse debeant, vestis talaris, mantelletum et forte mozzeta et biretum Episcopi, in iis functionibus quae poenitentiae temporibus, vel pro defunctis fiunt?

4. Num umquam Episcopus, stante praesertim consuetudiné, v. g. ad Confirmationem sive publice sive privatim ministrandam, aut in processionibus, gestare possit stolam et mitram et pastoralem baculum cum habitu praelatitio uti supra?

5. Num usus mitrae argenteae cum laciniis item argenteis, pro simplici mitra damascena vel linea cum rubeis laciniis, sicubi invectus fuerit, tolerandus sit?

II. De Episcopo in propria dioecesi, petitur:

1. Praesente S. R. E. purpurato Patre non Legato, utrum mozzetam, an satius mantelletum, Episcopus Ordinarius induat?

2. Praesente item Cardinali vel Metropolitano, debeatne Episcopus Ordinarius cappam, si induerit, reflexam sustinere, et a privatis benedictionibus abstinere?

3. Possitne Episcopus Ordinarius, post Missam de Requiem, cui mozzeta indutus in Choro adfuit, stolam super amictum, et pluviale assumere, et, recedente Celebrante, absolutionem ad tumulum ritu consueto peragere?

4. Utrum Episcopo Missam lectam (sive privatam, sive Ordinationis) celebranti assistere valeant ad altare, ubi saltem id iam moris est, duo Canonici quibusvis insignibus vestiti ; an tantum adhibito superpelliceo super rochetum, si huius usu gaudeant?

III. De Episcopo extra propriam dioecesim, inquiritur :

1. Num, attenta consuetudine, tolerari possit ut Episcopus extraneus, sive praesente, sive absente Episcopo Ordinario, non mantelleto, sed mozzeta super rochetum utatur?

VOL. XV-36

2. Num et quando extraneo Episcopo fas sit, praesente vel absente Episcopo Ordinario, cappam adhibere?

3. Quomodo Episcopus extraneus, si, functione id requirente, aut annuente Episcopo Ordinario, pastorali baculo utatur, superiorem huiusce baculi partem vertere debeat?

4. Praesente Episcopo Ordinario, qui extraneo Episcopo solemniter celebranti throni usum concessit, utrum hic thronus esse possit thronus ipsius Episcopi Ordinarii ab Evangelii parte positus; an erigi debeat a parte Epistolae thronus alter, Episcopo quidem Ordinario proprium thronum retinente?

5. Possitne Episcopus Ordinarius assistere in proprio throno, dum Metropolitanus in altero throno, ab Epistolae parte posito, solemniter celebrat?

6. Si Metropolitanus, vel Episcopus extraneus, utens Episcopi Ordinarii throno, pontificaliter celebret :

(a) num septimum candelabrum adhibendum sit ?

(b) possintne, praeter presbyterum assistentem et diaconum et subdiaconum, duo etiam diaconi parati Episcopo celebranti adsistere ?

7. Assistente Episcopo Ordinario in proprio throno, dum alter Episcopus solemniter ad faldistorium celebrat, si, cantato Evangelio, fiat concio :

(a) utri Episcopo concionatorem ante sermonem benedicere competat?

(b) coram utro, in fine, diaconus confessionem decantare debeat? (c) utrius sit solemnem tunc benedictionem impertiri ?

8. Si forte eiusmodi concio ab alio Episcopo praesente, ut supra, vel celebrante Episcopo Ordinario, habita sit, quis indulgentias post publicam confessionem nuntiare debeat?

9. Assistente autem in Choro, vel absente, Episcopo Ordinario, dum extraneus Episcopus pontificaliter in eius throno celebrat, si fiat post Evangelium concio, numquid hac conclusa, solemnis quoque benedictio dari debeat, aut possit ?

IV. De pluribus Episcopis simul praesentibus, dubitatur:

1. Fierine debeat Episcoporum, Missae solemni pontificali adsistentium, thurificatio statim ante incensationem presbyteri et diaconorum paratorum, qui Episcopi celebranti adsistunt?

2. Num probanda sit consuetudo instituendi, solemnitatum quarumdam occasione, processiones, in quibus omnes, qui eisdem intersunt, Episcopi stola et pluviali et mitra parati sunt, ac baculum pastoralem gestant?

3. In eiusmodi processionibus:

(a) quonam ordine incedere debeant tum Episcopus qui processioni praeest, tum ceteri Episcopi?

(b) num debeatur, an saltem concedi possit, singulis Episcopis non celebrantibus duorum canonicorum adsistentia?

4. Num probari possit ut populo, piae cuiusdam peregrinationis aut festivitatis occasione congregato, omnes simul Episcopi praesentes

« PrécédentContinuer »