Images de page
PDF
ePub

templis ac Oratoriis quibus utitur ubique terrarum Carmelitarum Excalceatorum Ordo ab omnibus qui respective horas canonicas recitare teneantur; et quod ad Missas attinet, ab omnibus Sacerdotibus ad templa in quibus eiusdem Beatae festum agitur confluentibus, servato decreto Sacrorum Rituum Congregationis (3862 Urbis et Orbis) die IX decembris anno MDCCCXCV dato. Denique facultatem facimus, ut sollemnia Beatificationis venerabilis Servae Dei Annae a S. Bartholomaeo in Dioecesi ac templis supradictis celebrentur ad normam decreti seu instructionis SS. Rituum Congregationis diei XVI decembris anni MDCCCCII, de triduo intra annum a Beatificatione celebrando; quod quidem fieri praecipimus diebus per Ordinarium designandis intra annum postquam eadem sollemnia in Patriarchali Vaticana Basilica celebrata fuerint. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ac decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii S. Rituum Congregationis subscripta sint, et sigillo Praefecti munita, eadem prorsus fides in disceptationibus etiam iudicialibus habeatur, quae Nostrae voluntatis significationi his Litteris ostensis haberetur.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die x aprilis MCMXVII, Pontificatus Nostri anno tertio.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

INTERPRETATION OF THE WILL OF A deceasED TESTATOR (January 28, 1917)

[The decree was not published until May, 1917.]

SACRA CONGREGATIO CONCILII

APUANA

INTERPRETATIONIS VOLUNTATIS
Die 27 ianuarii 1917.

SPECIES FACTI.-Ultimo quo decessit elogio, dato Apuae die 6 februarii 1865, pius quidam testator, nonnullis praelegatis, de bonis suis in hunc modum disposuit: 'Del rimanente de' miei beni formo un' Istituzione di diffusione di buoni libri morali, come segue:

'Tale Istituzione avrà un'Amministrazione economica composta dei Parrochi della Città presieduti da Mons. Vescovo o da chi in Pontremoli lo rappresenta. Essa ogni anno rivedrà i conti e provvederà. A conti riveduti, ogni Parroco riceverà un'elemosina di sei franchi per celebrare ciascuno una Messa, onde render propizia alla Istituzione la divina Omnipotenza. Dell'entrate nette se ne conservi sempre una porzione abbondante per restauri e miglioramenti ordinari e per riparazioni e casi straordinarissimi. Il rimanente delle entrate venga ogni anno speso tutto in libri, come dirò, o in ciò che formerà poi subietto di altra Istituzione, sostituita come infra alla presente.

'I. Mons. Vescovo s'informerà continuamente dei buoni libri che

si vanno pubblicando, che siano relativi a Dogmatica, a Morale, filosofia, a diritto naturale, a diritto pubblico, a diritto internazionale, a storia, a polemica religiosa, ed ai modi di vivere civile, scritti in buon senso cattolico, e ne farà provvisione in quella quantità che comporta l'entrata dell'anno, i quali libri dovranno tutti essere legati in legatura fortissima e pulita. Ad ogni scolaro di buona condotta che finiti tutti gli studi parta dalle scuole di Seminario, Mons. farà dono di alcuni di detti libri. E... nel caso che vengano chiuse queste scuole seminaristiche, i libri si distribuiranno a chi profitterà di altre scuole ecclesiastiche, od ai sacerdoti, ed anche ai laici che siano vogliosi di istruirsi.

'II. In caso che tale istituzione di diffusione di buoni libri trovasse qualche ostacolo insormontabile ad attuarsi, sostituisco una distribuzione di premi a quella gioventù delle parrocchie di Pontremoli, Santissima Annunziata, Mignegno e Dozzano, che presentatasi all'esame della dottrina cristiana avanti tre parrochi presieduti dal Vescovo o suo delegato, meglio avrà risposto. Anzi, se fosse possibile, meglio sarebbe un insegnamento di Catechismo di perseveranza, da farsi in Duomo, sul testo del Gaume o su quello del Guillois, distribuendo ai più bravi alunni dei premi di onore e invitando i padri delle più doviziose famiglie a condurvi i loro figli.

'III. Quando neppure questa surrogata istituzione del Catechismo possa aver luogo, le entrate vadano e benefizio di quei poveri convalescenti che siano già usciti dalla spedale, dopo un decubito ivi fatto di sei giorni per lo meno, ovvero di poverissimi malati fuori di spedale. I parroci ne informeranno il Vescovo; ma si guardino dal rilasciare certificati scritti ai postulanti, per non dover certificare come forzati od attirarsi delle odiosità.

'IV. Se neanche questa istituzione sia effettuabile, le entrate vadano a benefizio dei Vicari di Parroci resi impotenti o di fabbricerie di chiese di Città.

Qualunque siasi di queste istituzioni, surrogate alla prima, che sia stata messa in azione, dovrà cessare, se avvenga il caso che la prima, levato l'ostacolo, possa ridursi ad effetto.'

Porro, pluribus de causis factum est ut nonnisi pium opus tertio loco et ordine a testatore intentum, ad effectum deduci potuerit; ac propterea in statutis de re conditis, atque die 16 maii 1867 Episcopi Apuani approbatione munitis, art. 1 finis seu scopus Causae piae hisce verbis enunciatus est: Essa ha per fine di soccorrere quei poveri convalescenti, che, dopo un decubito di almeno sei giorni, usciranno dallo Spedale di Pontremoli, od anche i poverissimi ammalati, fuori dello Spedale.' Notatu dignum est, in actu deliberationis praefati diei 16 maii 1867, quo statuta haec approbata fuere, expressis verbis edici che mons. Vescovo ha dichiarato di derogare, in forza di speciali facoltà, a quanto nel testamento del Pio Fondatore si contenesse di contrario ai succitati Statuti.'

[ocr errors]

Quum autem nec in testamento, nec in statutis, plane definita apparerent loca seu paroeciae, ad quas pertinere deberent pauperes convalescentes e nosocomio Apuano egressi vel pauperrimi domi aegrotantes, qui beneficiis pii Operis frui possent; urgente praesertim auctoritate

civili ut statuta pii Operis magis conformia efficerentur praescripto legis; Consilium administrativum, praeside Episcopo, attento quod tunc usque beneficia pii Operis erogata fuerant tantummodo favore quinque paroeciarum civitatis Apuanae (dum municipium Apuanum viginti sex praeterea paroecias complectitur), hanc limitationem seu determinationem in novo statuto organico, a. 1904 apposuit, ubi nempe (art. 2) finis pii Operis describitur: 'soccorrere quei poveri convalescenti, che, dopo un decubito di almeno sei giorni, usciranno dallo Spedale di Pontremoli, od anche i poverissimi ammalati fuori dello Spedale, appartenenti alle cinque parrocchie di questa città.'

Adversus hanc limitationem appositam in praefato statuto, parochus Ssmae Annuntiationis (quae paroecia parum distat a civitate Apuana, et in cuius etiam favorem testator suam secundo subrogatam institutionem disposuerat) asserere voluit, litteris ad Administrationem pii Operis a. 1906 datis, 'il diritto di poter partecipare alle beneficenze suddette, a vantaggio dei poveri della sua parrocchia.' Petitione autem reiecta, idem parochus novis allegationibus apud eamdem pii Operis Administrationem institit, concludens 'che domandava di essere nominato membro effettivo della Commissione Amministrativa di detta pia Opera, a tutela di ogni diritto suo a vantaggio dei poveri della sua parrocchia.' Sed per actum deliberativum diei 24 septembris 1914 Administratio pii Operis stetit in sua praecedenti denegativa decisione; contra quam parochus die 3 martii 1915 recursum interposuit ad Sacram Hanc Congregationem, postulans declarari:

[ocr errors]

(1) Se egli, che è parroco della Ssma Annunciata, sobborgo omonimo di Pontremoli, ha diritto di far parte della Commissione Amministrativa dell' Opera Pia.

'(2) Se i poveri della sua parrocchia hanno diritto di partecipare alle beneficenze di essa Opera Pia.'

SYNOPSIS DISCEPTATIONIS.-I. Quae in favorem parochi recurrentis deducta sunt. Ad fulciendam primam petitionem parochus recurrens animadvertit paroeciam Ssmae Annunciationis, quae a moeniis civitatis Apuanae vix mille passibus distat, cuius immo primae domus abscedenti Apua post quingentos passus occurrunt, esse verum et proprium suburbium eiusdem civitatis, cum qua semper omnia communia habuit, ut testantur historiarum scriptores sive veteres, sive recentes, itemque acta et documenta tum ecclesiastica, tum municipii, quod nuper scholam huius paroeciae inter urbanas adnumeravit. Quo posito, ex regula accessorium sequitur naturam principalis, deducit recurrens rectorem huius paroeciae parochum urbanum censendum esse, et ideo ius eidem competere ut in administrativum Consilium pii Operis adnumeretur, quod, ex pii testatoris voluntate, coalescere debet ex parochis urbanis, praeside Episcopo.'

[ocr errors]

Hoc ipsum argumentum, quod nempe paroecia Ssmae Annuntiatae utpote verum suburbium civitatis, iisdem iuribus in casu frui debeat quibus ceterae urbanae paroeciae, iam demonstrat pauperibus eiusdem paroeciae, sive ex nosocomio egressis, sive, quando in miserrima

versentur egestate, domi aegrotantibus, ius competere participandi de reditibus pii Operis prout a testatore sunt destinati; idque etiamsi ab hac participatione reliquae paroeciae municipii Apuani, ac illae quoque locorum vulgo Mignegno et Dozzano, quarum explicita mentio aliquando fit in testamento, excludi deberent; nam pro his haec peculiaris ratio non militat.

Quin etiam hanc alteram parochi petitionem, in qua summa controversiae, immo tota est, validiora etiam argumenta sustinere videntur.

Praesumi etenim debet in testatore eadem semper voluntas, usquedum positiva argumenta contrarium demonstrent. Iam vero nulla apparet ratio positiva qua demonstretur testatorem, qui secundam institutionem constituit favore quoque paroeciarum Ssmae Annunciationis, Mignegno et Dozzano, in tertia institutione easdem paroecias excludere voluisse.

Stat praeterea pro paroecia Ssmae Annunciationis etiam ratio generalis deducta ex ipsa tertia institutione in se considerata. Haec enim tertia institutio est, iuxta fundatoris verba, favore pauperum convalescentium, qui egressi fuerint ex nosocomio Apuano post decubitum saltem sex dierum, et pauperrimorum aegrotantium extra nosocomium. Huiusmodi verba, quum nihil ponatur quod modificet vel coarctet eorum significationem, debent profecto intelligi in sensu magis obvio: debent nempe referri ad omnes paroecias municipii Apuani, quorum pauperes ius habent ut gratuito curentur in nosocomio Apuano, et hac ratione etiam ad paroeciam Ssmae Annunciationis. Prout enim prima institutio, nempe de libris in praemium iis sacrorum alumnis elargiendis, qui, studiis peractis, e seminario Apuano egressi fuissent, procul dubio non coarctabatur ad clericos civitatenses sed pertinebat ad dioecesanos omnes, qui ius haberent in seminario studia peragendi; idipsum profecto sentiendum de tertia institutione quae similiter favet pauperibus, qui, convalescentes, ex nosocomio Apuano egrediantur. Nec valet opponere, dato hoc sensu, beneficium a testatore statutum vanum fieri, utpote nimis divisum. Etenim, hinc non multi de facto essent qui gaudere possent eo beneficio -cum in municipio Apuano non magnus habeatur numerus incolarum (hodie circiter 15,000 et temporibus testatoris numerus valde minor)— et plures in hisce requirantur conditiones ut frui valeant erogationibus pii Operis; inde vero annui reditus eiusdem Operis pertingunt ad summam satis conspicuam quae huiusmodi extensionem, teste Episcopo, bene permitteret. Nihil autem impedit quominus idem Episcopus, cui praesertim testator commisisse videtur munus ipsos reditus erogandi, non omnibus, sed iis tantum qui magis egeant, succurrat.

E contrario, posita limitatione quam Consilium administrativum sustinet, ad pauperes civitatenses dumtaxat, quum reditus annui longe maiorem facultatem praebeant, incongruum sane supponere debemus in mente testatoris: intentionem videlicet nimis favendi paucissimis personis, in quorum favorem reditus, veram ipsarum necessitatem longe excedentes, erogasset. Atqui in lege interpretanda non tam verborum cortex, quam potius legislatoris mens et intentio est inspicienda, et dispositiones factae non partialiter sed complexive sunt examinandae ' (1. 17 et 24, D. de legatis). Ac praeterea, etiamsi admittamus utriusque

interpretationis probabilitatem, tamen benignior et rationabilior praeferenda est. Cum in testamento ambigue aut etiam perperam scriptum est, benigne interpretari et secundum id, quod credibile est, cogitatum credendum est' (Marcellus, 1. 24, D. de reb. dub. 34, 5).

II. Quae adversus recurrentem deducuntur a quinque civitatis Parochis hisce redeunt. Quoad primum postulatum, quo recurrens sibi vindicat ius partem habendi in Consilio administrativo pii Operis, Parochi opponunt ipsa verba testatoris, qui explicite statuit pro sua institutione, quaecumque demum in concreto deduceretur ad actum, ‘un' Amministrazione composta dei Parrochi di Citta.' Nec regerere valet paroeciam Ssmae Annunciationis habendam esse tamquam accessorium civitatis, utpote suburbium eiusdem, ac ideo etiam parochum Ssmae Annunciationis haberi posse tamquam parochum civitatis. Etenim, ex ipsis recurrentis verbis, paroecia illa a civitate Apuana saltem mille passibus distat, primaeque ipsius domus nonnisi post quingentos passus a postremis domibus civitatis occurrunt : minime igitur contigua est haec paroecia pomoerio civitatis, ideoque suburbium dici nequit. Ceterum, addunt, parochus Ssmae Annuntiationis numquam partem habuit in consortio urbano parochorum, quod, ex antiquissima fundatione, constat ex parochis civitatis. Demum, animadvertunt, etsi enunciata paroecia esset reipsa suburbium civitatis Apuanae, in casu tamen distingui deberet quoad ius a paroeciis urbis Apuanae proprie dictae, idque ob satis perspicuam dispositionem pii testatoris. Hic enim in secunda institutione, qua constituit praemia favore adolescentum qui catechesi christianae studerent, explicite distinguit paroecias urbis a paroecia Ssmae Annunciationis: 'sostituisco-ait—una distribuzione di premi a quella gioventù delle parrocchie di Pontremoli, Ssma Annunziata, Mignegno e Dozzano.' Ergo horum trium Rectores minime comprehenduntur in designatione parrocchie Pontremoli,' et ideo neque in illa 'parrochi di Città quibus tantum Consilium administrativum coalescere debent, ex explicita testatoris voluntate.

Quod vero spectat ius participandi reditibus pii Operis a parocho assertum pauperibus suae paroeciae, ita arguunt parochi civitatis.

In primis ponunt tamquam principium, animum testatoris fuisse favere civitati Apuanae ; quod colligunt non modo ex dispositione praevia, omnes et singulas institutiones afficiente, pii Operis nempe administrationem concreditam fuisse tantummodo parochis civitatis; sed etiam ex complexu ceterarum institutionum ex ordine subrogatarum, favore nempe seminarii, vel cathedralis Apuanae, vel fabricarum ecclesiarum civitatis. Atque huc etiam facit, quod in secunda institutione, quae, utpote tenuiores expensas singillatim postulans, potuerat prae ceteris maiorem extensionem accipere, haec maior extensio explicite, tamquam per exceptionem, fuerit enunciata; nempe, praeter civitatem, designatae etiam paroeciae Ssmae Annunciationis, Mignegno et Dozzano. Atque exceptio firmat regulam in contrarium; idcirco, ubi deest designatio maioris extensionis, debet accipi quae communis est, seu in casu limitari debet beneficium in favorem civitatis dumtaxat ; quod, aliis verbis, huc redit, ut principio notissimo obsequamur :

testator quae voluit dixit, quae non dixit non

« PrécédentContinuer »