Images de page
PDF
ePub

acquirant? Quoniam autem in rebus a Deo revelatis quaedam sunt quibus corruptae humanae naturae perterreatur infirmitas, quaeque ob eam causam accommodatae non sunt ad evocandam multitudinem ab iis caute se abstinent eaque tractant in quibus, si loci rationem excipias, nihil est sacrum. Ac non raro contingit ut in media pertractatione rerum aeternarum labantur ad politica, praesertim si quid eius generis animos audientium vehementer teneat occupatos. Omnino unum hoc iis esse studium videtur, placere audientibus eisque morem gerere quos Paulus prurientes auribus dicit. Hinc ille gestus non sedatus et gravis, sed qualis in scaena aut in concione populari solet agi; hinc illae vocis vel remissiones molliores, vel contentiones tragicae; hinc illud orationis genus proprium ephemeridum; hinc sententiarum illa copia ab impiorum et acatholicorum petita scriptis, non a divinis Litteris, non a Sanctis Patribus; hinc denique illa et, quae ab eorum plerisque usurpatur volubilitas tanta verborum, qua obtundant quidem aures et admirationem moveant audientibus, sed nihil his boni afferant quod domum reportent. Iam vero mirum quantum praedicatores isti opinione falluntur. Habeanc licet quem tanto cum labore nec sine sacrilegio petunt plausum imperitorum: num pretium est operae, quando simul subeunda eis est prudentium omnium vituperatio et, quod est maius, formidandum Christi severissimum iudicium?

Quamquam, venerabiles Fratres, unice plausus quaerere praedicando non omnium est qui a regula normaque aberrant. Plerumque huismodi significationes qui captant, ideo captant ut eas ad aliud assequendum dirigant vel minus honestum. Nam, oblivioni dantes illud Gregorii: 'Non praedicat sacerdos ut comedat, sed ideo ut praedicet, manducare debet' haud ita rari sunt qui, cum ad alia munera, quibus decenter alerentur, non se factos esse intelligerent, ad praedicationem se contulerunt, non ministerii sanctissimi rite exercendi, verum quaestus

faciendi causa. Videmus igitur curas omnes istorum minime conversas esse ad quaerendum ubi maior sperari possit fructus animarum, sed ubi plus conficiatur praedicando lucri.

Iam vero, cum ab his nihil exspectare liceat Ecclesiae, nisi damnum et dedecus, summopere vobis, venerabiles Fratres, est vigilandum, ut, si quem inveneritis praedicatione ad suam gloriam vel ad quaestum abuti, eum sine cunctatione amoveatis ab officio praedicandi. Nam qui rem tam sanctam polluere non veretur tanta perversitate propositi, non sane dubitabit ad omnes indignitates descendere, ignominiae labem aspergens non sibi tantum, sed ipsi etiam sacro muneri, quod tam prave administrat.

Eadem autem erit adhibenda severitas in eos qui quo decet modo non praedicent, propterea quod ea neglexerint, quae ad recte hoc ministerium obeundum necessario requiruntur. Haec vero quae sint, docet exemplo suo is qui ab Ecclesia cognominatus est Praedicator veritatis, Paulus Apostolus: cuius similes praedicatores utinam, Dei miserentis beneficio, multo plures habeamus.

Primum igitur quod discimus a Paulo hoc est, quam bene paratus 2 In I Regum, lib. III.

1 2 Tim. iv. 3.

et instructus ad praedicandum venerit. Neque vero hic loquimur de doctrinae studiis in quibus, Gamaliele magistro, diligenter versatus erat. Scientia enim in eo per revelationem infusa, obscurabat ac paene obruebat eam quam ipse sibi comparaverat : quamquam hanc quoque non parum ei profuisse ex eius Epistolis apparet. Prorsus necessaria est praedicatori scientia, ut diximus, cuius quidem luce qui caret, facile labitur, ex Concilii Lateranensis IV verissima sententia: Ignorantia est mater cunctorum errorum.' Non tamen de qualibet rerum scientia volumus intelligi, sed de ea scilicet quae propria est sacerdotis, quaeque, ut in pauca conferamus rem, cognitione sui, Dei, et officiorum continetur : sui, inquimus, ut suas quisque utilitates omittat; Dei, ut omnes ad eum et cognoscendum et diligendum adducat; officiorum, ut ea servet et servari praecipiat. Ceterarum rerum scientia, ista si desit, inflat nec quicquam prodest.

Illud potius videamus, qualis in Apostolo praeparatio fuerit animi. Qua quidem in re tria sunt maxime consideranda. Primum ut se totum. Paulus divinae voluntati dediderit. Vixdum enim, cum iter faceret Damascum, Iesu Domini virtute tactus est, edidit illam Apostolo dignam vocem: Domine, quid me vis facere? 1 Nam promiscua illi statim coeperunt esse pro Christo, sicut perpetuo fuerunt postea, laborare et quiescere, egere et abundare, laudari et contemni, vivere et mori. Non est dubium quin ideo in apostolatu tantum profecerit, quod se Dei voluntati pleno cum obsequio permisit. Quare similiter ante omnia obsequatur Deo quisquis praedicator ad salutem animarum nititur; ut nihil quidquam sit sollicitus quos auditores, quem successum, quos fructus habiturus sit: denique ut Deum dumtaxat, non se respiciat.

Hoc autem tantum Deo obsequendi studium animum postulat adeo comparatum ad patiendum, ut nullum fugiat laboris molestiaeque genus. Quod alterum in Paulo fuit insigne. Nam, cum de eo dixisset Dominus; Ego ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati,2 ipse deinde aerumnas omnes tanta cum voluntate complexus est ut scriberet : Superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Iam vero haec laboris tolerantia in praedicatore si emineat, cum quicquid humani in eo sit, abstergeat, ac Dei gratiam ei ad fructum ferendum conciliet, tum incredibile est quam eius operam christiano populo commendet. Contra, parum ad permovendos animos ii possunt, qui quocumque venerint, ibi commoditates vitae plus aequo consectantur, ac dum suas conciones habeant, nihil aliud fere attingunt ministerii sacri, ut appareat plus eos propriae servire valetudini, quam animarum utilitati.

Tertio denique loco spiritum orationis qui dicitur, necessarium praedicatori esse intelligimus ex Apostolo; qui ut primum vocatus est ad apostolatum, Deo supplex esse instituit: Ecce enim orat. Etenim non copiose dicendo nec subtiliter disserendo aut vehementer perorando salus quaeritur animarum: qui hic consistat praedicator nihil est nisi aes sonans aut cymbalum tinniens.5 Id quo fit ut vigeant humana verba mirificeque valeant ad salutem, divina est gratia: Deus incrementum

1 Act. ix. 6.

2 Ibid. ix. 16.

32 Cor. vii. 4.
4 Act. ix. 11.

51 Cor. xiii. 1.

dedit. Dei autem gratia non studio et arte comparatur, sed precibus impetratur. Quare qui parum aut nihil orationi est deditus, frustra in praedicatione operam curamque consumit, cum coram Deo nec sibi nec audientibus quicquam proficiat.

Itaque, paucis concludentes quae hactenus diximus, his Petri Damiani verbis utamur: Praedicatori duo sunt permaxime necessaria, videlicet ut sententiis doctrinae spiritualis exuberet, et religiosae vitae splendore coruscet. Quod si sacerdos quispiam ad utrumque non sufficit, ut et vita clarus et doctrinae facultate sit profluus; melior est vita procul dubio quam doctrina. . . . Plus valet vitae claritas ad exemplum, quam eloquentia vel urbanitas accurata sermonum. . . Necesse est ut sacerdos, qui praedicationis officio fungitur, et doctrinae spiritualis imbribus pluat, et religiosae vitae radiis spendeat: instar illius Angeli, qui natum Dominum pastoribus nuntians, et splendore claritatis emicuit, et quod evangelizare venerat, verbis expressit.'"

Sed, ut ad Paulum redeamus, si quaerimus quibus de rebus consuevisset praedicando agere, ipse sic omnia complectitur: Non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.3 Efficere ut Iesum Christum homines magis magisque cognoscerent et quidem cognitione quae ad vivendum, non modo ad credendum, pertineret, hoc est quod omni apostulici pectoris contentione laboravit. Itaque Christi dogmata et praecepta omnia vel severiora sic tradebat ut nihil nec reticeret nec molliret, de humilitate, de abnegatione sui, de castitate, de rerum humanarum contemptu, de obedientia, de venia inimicis danda, de similibus. Nec vero timide illa denuntiabat : inter Deum et Belial eligendum esse cui serviatur, utrique non posse; omnes, ut e vivis excesserint, tremendum manere indicium; cum Deo non licere transigi; aut vitam aeternam sperandam, si universae obtemperetur legi, aut, si cupiditatibus indulgendo deseratur officium, ignem aeternum esse exspectandum. Neque enim Praedicator veritatis unquam putavit abstinendum ab huiusmodi argumentis propterea quia, ob corruptionem temporum, nimis dura viderentur iis, ad quos loquebatur.— Apparet igitur quam non probandi sint ii praedicatores, qui quaedam christianae doctrinae capita, ne fastidio sint audientibus, non audent attingere. Num medicus quisquam inutilia remedia dabit aegrotanti, quia is ab utilibus abhorreat? Ceterum inde probabitur oratoris virtus et facultas, si, quae ingrata sunt, ea grata dicendo reddiderit.

Quae autem tractanda susceperat, quo modo Apostolos explicabat? Non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis. Quanti refert, venerabiles Fratres, hoc omnibus esse exploratissimum, cum videmus non paucos e sacris concionatoribus ita dicere ut Scripturas Sanctas, Patres Doctoresque Ecclesiac, theologiae sacrae argumenta praetermittant; nihil fere nisi rationem loquantur. Perperam profecto: neque enim in ordine supernaturali humanis tantum adminiculis quidquam proficitur. At illud opponitur: praedicatori qui quae divinitus revelata sunt, urgeat, non haberi fidem.-Itane vero? Sit sane apud acatholicos :

11 Cor. iii. 6.

2 Epp. lib. I, Ep. I ad Cinthium Urbis Praef.

31 Cor. ii. 2.
4 Ibid. ii. 4.

quamquam cum Graeci sapientiam, nimirum huius saeculi, quaererent, Apostolus tamen eis Christum crucifixum praedicabat. Quod si oculos convertamus ad gentes catholicas, in his ii qui alieni sunt a nobis, fere Fidei radicem retinent: mentem enim obcaecantur eo quod animi corrumpuntur.

Postremo qua mente praedicabat Paulus? Non ut hominibus, sed ut Christo placeret : Si hominibus placerem, Christi servus non essem.* Cum animum gereret incensum caritate Christi, nihil quaerebat praeter Christi gloriam. O utinam qui in verbi ministerio elaborant, omnes vere Iesum Christum diligant; utinam possint illa usurpare Pauli: Propter quem (Iesum Christum) omnia detrimentum feci3; et Mihi vivere Christus est. Tantum qui amore ardent, ceteros inflammare sciunt. Quare S. Bernardus ita praedicatorem admonet : Si sapis, concham te exhibebis et non canalem "5; hoc est: quod dicis, eo plenus ipse esto, et ne satis habeas in alios transfundere. Verum, ut idem Doctor addit, canales hodie in Ecclesia multos habemus, conchas vero perpaucas !

[ocr errors]

Hoc ne eveniat in posterum, vobis omni ope atque opera enitendum est, venerabiles Fratres: quorum est et indignos repellendo, et idoneos eligendo, conformando, moderando, efficere ut praedicatores, qui sint secundum Dei cor, iam plurimi exsistant.-Respiciat autem misericors gregem suum Pastor aeternus, Iesus Christus, Virgine Sanctissima quidem, ut Matre augusta ipsius Verbi incarnati et Regina Apostolorum, deprecante; ac spiritum apostolatus in Clero refovens, plurimos esse iubeat qui studeant seipsos probabiles exhibere Deo, operarios inconfusibles, recte tractantes verbum veritatis.'"

Auspicem divinorum munerum ac testem benevolentiae Nostrae vobis, venerabiles Fratres, vestroque Clero ac populo apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die xv iunii, in festo Sacratissimi Cordis Iesu, anno мCмXVII, Pontificatus Nostri tertio.

BENEDICTUS PP. XV.

RULES FOR PREACHING IN ACCORDANCE WITH THE ENCYCLICAL, PRESCRIBED BY The sacred CONSISTORIAL CONGREGATION

(June 28, 1917)

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

NORMAE

PRO SACRA PRAEDICATIONE

Ut quae Beatissimus Pater nuper in Encyclicis Litteris Humani generis redemptionem de sacra praedicatione docuit ac praestituit ad praxim facilius deducantur, Eminentissimi Patres S. C. Consistoriali

11 Cor. i. 22, 23.

2 Gal. i. 10.

3 Philip. iii. 8.

4 Ibid. i. 21.
5 In Cant. serm 18.

• Ibid.
72 Tim. ii. 15.

praepositi, ipso Summo Pontifice plene adprobante, sequentes sancivere normas, quibus Rmi locorum Ordinarii uti debeant ut tuto in re tam gravi procedant; easque eadem Sanctitas Sua statim exsecutioni mandandas praecipit, quo scilicet quod Apostolus nominat ministerium verbi eos afferat fructus in tuitionem ac propagationem fidei christianaeque vitae custodiam, quales et divinus Magister Christus intendit et catholica Ecclesia sibi iure promittit.

CAPUT I

A quibus et qua ratione praedicatores Verbi Dei sint eligendi 1. Rmi locorum Ordinarii illud ante omnia semper prae oculis habeant, quod Sacra Tridentina Synodus, anteriores praescriptiones innovans ac perstringens, cap. IV, sess. 24, De Reform., sancit; ubi, postquam monuit praedicationis munus Episcoporum praecipuum esse, sic sequitur: Mandat (S. Synodus) ut in Ecclesia sua ipsi (Episcopi) per se, aut, si legitime impediti fuerint, per eos quos ad praedicationis officium assument; in aliis autem Ecclesiis per parochos, sive, iis impeditis, per alios ab Episcopis (impensis eorum qui eas praestare aut tenentur vel solent) deputandos, in civitate aut in quacumque parte dioecesis censebunt expedire, saltem dominicis et solemnioribus diebus festis . . . sacras Scripturas divinamque legem annuntient. Nullus autem saecularis sive regularis, etiam in Ecclesiis suorum Ordinum, contradicente Episcopo, praedicare praesumat. Quod plane in novo ecclesiastico Codice confirmatur can. 1327, 1328 et 1337.

2. Cum igitur ad Episcopum loci Ordinarium praedicandi munus praecipue spectet, cumque ad eumdem pertineat assumere ac deputare qui ipsum substituant proque ipso suppleant in hoc gravissimo ministerio, etiam specifice in casu qua praedicationis impensae, aut ex iure aut ex consuetudine, ab aliis sint persolvendae; nullus nec valide nec licite eligere aut advocare concionatorem quempiam etiam pro ecclesia propria; nullusque de clero sive saeculari sive regulari, huiusmodi inventionem licite acceptare poterit, nisi intra limites ac modos in sequentibus articulis statutos.

3. Parochi, vi missionis habitae in eorum electione, sicut ad confessiones excipiendas habilitantur, ita etiam facultate concionandi gaudent, salva quidem lege residentiae salvisque conditionibus ceteris, quas Ordinarius necessario vel utiliter apponendas censuerit. Idem de Canonico Theologo dicendum quoad lectiones Scripturae sacrae.

4. In reliquis casibus universis, ad praedicandum populo fidelium in publicis templis vel oratoriis, etiam regularium, et a sacerdotibus etiam regularibus, necesse est ut facultas obtineatur ab Ordinario dioecesis.

5. Huiusmodi facultas, ad normam eorum quae in Codice praescribuntur can. 1341, §§ 1 et 2, petenda est:

(a) a prima Capituli dignitate, audito tamen Capitulo, pro praedicationibus, quae ex lege vel voluntate Capituli fiant in ecclesia. propria ;

(b) a Superiore regulari, servatis respectivi Ordinis vel Congregationis regulis, pro ecclesiis religionum clericalium ;

« PrécédentContinuer »