Images de page
PDF
ePub

tamen magistri, ante quam dicere de aliquo instituto iuridico aggrediantur, apte exponant qui eius fuerit ortus, quae decursu temporis acciderint progressiones, mutationes ac vices, ut discipuli plenorem iuris cognitionem assequantur.

Nullo ceterum, praeter Codicem, libro alumnos uti necesse erit ; quodsi doctoribus placuerit eos unum aliquem adhibere librum, id sancte retinendum, ut non eius libri ordini ordo Codicis, sed huic ille aptetur et accommodetur.

Romae, ex aedibus S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus, die vII mensis augusti anni MCMXVII.

L. S.

CAIETANUS CARD. BISLETI, Praefectus.
IOSEPH ROSSINO, Substitutus.

CERTAIN CANONS OF THE NEW CODE TO TAKE EFFECT

IMMEDIATELY

(August 20, 1917)

[These canons are in force from the date of issue of this decree, viz., August 20, 1917.]

ACTA OFFICIORUM
SECRETARIA STATUS

DE PRAESCRIPTIS ALIQUORUM CODICIS CANONUM

Episcopi aliive locorum Ordinarii complures a SS. D. N. Benedicto Pp. XV demisse efflagitarunt ut, nulla interposita mora, vigere incipiant praescripta Codicis i.e. quae sequuntur:

[blocks in formation]

3° Canonis 1247, § 1;

4° Canonum 1250, 1251, 1252, 1253, 1254.

Beatissimus Pater, in audientia die 19 mensis augusti infrascripto Cardinali data, relatas preces benigne excipiens, decrevit, praescripta canonum, de quibus supra, ex hoc ipso die vim habere; praetereaque, Motu proprio, concessit ut S. R. E. Cardinales iam nunc omnibus ac singulis fruantur privilegiis quae can. 239, § 1, 240, 600, n. 3, 1189, 1401, eiusdem Codicis describuntur. Quae omnia promulgari iussit, contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex aedibus Vaticanis die 20 mensis augusti anni 1917.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

[For convenience of reference we give underneath the several prescriptions mentioned in the above decree.]

CAN. 859.

§ 2. Paschalis communio fiat a dominica Palmarum ad dominicam in albis, sed locorum Ordinariis fas est, si ita personarum ac locorum

adjuncta exigant, hoc tempus etiam pro omnibus suis fidelibus anticipare, non tamen ante quartam diem dominicam Quadragesimae, vel prorogare, non tamen ultra festum sanctissimae Trinitatis.

CAN. 1108.

§ 3. Ordinarii tamen locorum possunt, salvis legibus liturgicis, etiam praedictis temporibus eam (benedictionem nuptialem solemnem) permittere ex justa causa, monitis sponsis ut a nimia pompa abstineant.

CAN. 1247.

§ 1. Dies festi sub praecepto in universa Ecclesia sunt tantum ; Omnes et singuli dies dominici, festa Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Ascensionis et sanctissimi Corporis Christi, Immaculatae Conceptionis et Assumptionis Almae Genetricis Dei Mariae, sancti Joseph ejus sponsi, Beatorum Petri et Pauli Apostolorum, Omnium denique Sanctorum.

CAN. 1250.

Abstinentiae lex vetat carne jureque ex carne vesci, non autem ovis, lacticiniis et quibuslibet condimentis etiam ex adipe animalium.

CAN. 1251.

§ 1. Lex jejunii praescribit ut nonnisi unica per diem comestio fiat; sed non vetat aliquid cibi mane et vespere sumere, servata tamen circa ciborum quantitatem et qualitatem probata locorum consuetudine.

§ 2. Nec vetitum est carnes ac pisces in eadem refectione permiscere; nec serotinam refectionem cum prandio permutare.

CAN. 1252.

§ 1. Lex solius abstinentiae servanda est singulis sextis feriis. § 2. Lex abstinentiae simul et jejunii servanda est feria quarta Cinerum, feriis sextis et sabbatis Quadragesimae et feriis Quatuor Temporum, pervigiliis Pentecostes, Deiparae in coelum assumptae, Omnium Sanctorum et Nativitatis Domini.

§ 3. Lex solius jejunii servanda est reliquis omnibus Quadragesimae diebus.

§ 4. Diebus dominicis vel festis de praecepto lex abstinentiae, vel abstinentiae et jejunii, vel jejunii tantum cessat, nec pervigilia anticipantur; item cessat Sabbato Sancto post meridiem.

CAN. 1253.

His canonibus nihil immutatur de indultis particularibus, de votis cujuslibet personae physicae vel moralis, de constitutionibus ac regulis cujusvis religionis vel instituti approbati sive virorum sive mulierum in communi viventium etiam sine votis.

CAN. 1254.

§ 1. Abstinentiae lege tenentur omnes qui septimum aetatis annum expleverint.

§ 2. Lege jejunii adstringuntur omnes ab expleto vicesimo primo aetatis anno ad inceptum sexagesimum.

CAN. 239.

§ 1. Praeter alia privilegia quae in hoc Codice suis in titulis enumerantur, Cardinales omnes a sua promotione in Consistorio facultate gaudent :

1o. Audiendi ubique terrarum confessiones etiam religiosorum utriusque sexus et absolvendi ab omnibus peccatis et censuris etiam reservatis, exceptis tantum censuris Sedi Apostolicae specialissimo modo reservatis et illis quae adnexae sunt revelationi secreti S. Officii;

2°. Sibi suisque familiaribus eligendi sacerdotem confessionibus excipiendis, qui, si iurisdictione careat, eam ipso iure obtinet, etiam quod spectat ad peccata et censuras, reservatas quoque, illis tantum cersuris exceptis, de quibus in n. 1;

3°. Verbum Dei ubique praedicandi;

4°. Celebrandi vel alii permittendi ut coram se celebret unam Missam in feria V maioris hebdomadae ac tres Missas in nocte Nativitatis Domini; 5°. Benedicendi ubique, solo crucis signo, cum omnibus indulgentiis a Sancta Sede concedi solitis, rosaria, aliasque coronas precatorias, eruces, numismata, statuas, scapularia a Sede Apostolica probata eaque imponendi sine onere inscriptionis;

6°. Sub unica benedictione erigendi, in ecclesiis et oratoriis etiam privatis aliisque piis locis, stationes Viae Crucis cum omnibus indulgentiis, quae huiusmodi pium exercitium peragentibus impertitae sunt; nec non benedicendi pro fidelibus, qui causa infirmitatis vel alius legitimi impedimenti sacras stationes Viae Crucis visitare nequeant, Crucifixi icones cum applicatione omnium indulgentiarum devoto exercitio eiusdem Viae Crucis a Romanis Pontificibus adnexarum ;

7°. Celebrandi super aram portatilem non solum in domo propriae habitationis, sed ubicunque degunt; et permittendi ut alia Missa, ipsis adstantibus, celebretur ;

8°. Celebrandi in mari, debitis cautelis adhibitis;

9°. In omnibus ecclesiis et oratoriis Missam celebrandi proprio calendario conformem ;

10°. Fruendi altari privilegiato personali quotidiano;

11°. Lucrandi in propriis sacellis indulgentias, ad quas acquirendas praescripta sit visitatio templi alicuius vel publicae aediculae civitatis seu loci, in quo Cardinales actu commorentur, quo privilegio etiam eorum familiares frui possunt;

12°. Benedicendi ubique populo more Episcoporum; sed in Urbe in ecclesiis tantum, piis locis et fidelium consessibus ;

13°. More Episcoporum gestandi crucem ante pectus etiam supra mozetam atque utendi mitra et baculo pastorali;

14°. Sacrum celebrandi in quolibet privato sacello sine praeiudicio illius qui indulto gaudet;

15°. Pontificalia cum throno ei baldachino peragendi in omnibus ecclesiis extra Urbem, Ordinario praemonito, si ecclesia sit cathedralis; 16°. Honoribus lccorum Ordinariis tribui solitis fruendi quocumque se conferant ;

17°. Fidem faciendi in foro externo, de oraculo pontificio tesantes; 18°. Fruendi sacello ab Ordinarri visitatione exempto;

19°. De reditibus beneficiariis libere disponendi etiam per testamentum, salvo praescripto can. 1298;

20°. Consecrationes et benedictiones ecclesiarum, altarium, sacrae supellectilis, Abbatum aliasve similes, excepta oleorum sacrorum consecratione, si Cardinalis charactere episcopali careat, ubique locorum, servatis servandis, peragendi, firmo praescripto can. 1157;

21°. Praecedendi omnibus Praelatis etiam Patriarchis, imo ipsis Legatis Pontificiis, nisi Legatus sit Cardinalis in proprio territorio residens ; Cardinalis autem Legatus a latere praecedit extra Urbem omnibus aliis; VOL. X-24

22°. Conferendi primam tonsuram et ordines minores, dummodo promovendus habeat dimissorias proprii Ordinarii litteras ;

23°. Ministrandi sacramentum confirmationis, firmo onere inscriptionis nominis confirmati ad normam iuris;

24°. Concedendi indulgentias ducentorum dierum, etiam toties quoties lucrandas, in locis vel institutis ac pro personis suae iurisdictionis vel protectionis; item in aliis locis, sed a praesentibus solummodo, singulis vicibus, lucrandas.

§ 2. Cardinalis Decanus guadet privilegio ordinandi et consecrandi electum Pontificem, si hic ordinatione vel episcopali consecratione indigeat, et tunc pallio utitur; quod privilegium, absente Cardinali Decano, competit Subdecano, eoque etiam absente, antiquiori Cardinali Episcopo suburbicario.

§ 3. Demum Cardinalis Proto-diaconus pallia Archiepiscopis et Episcopis privilegio fruentibus eorumve procuratoribus, vice Romani Pontificis, imponit; et nomen novi electi Pontificis populo annuntiat.

CAN. 240.

§ 1. Cardinalis ad sedem suburbicariam promotus et in eiusdem possessionem canonice immissus est verus Episcopus suae dioecesis, eaque potestate in eam pollet, quam Episcopi residentiales in propria dioecesi obtinent.

§ 2. Ceteri Cardinales in suis titulis vel diaconiis, postquam eorundem canonicam possessionem ceperint, omnia possunt quae locorum Ordinarii in suis ecclesiis, exceptis ordine iudiciorum et qualibet iurisdictione in fideles, sed salva potestate in iis quae ad disciplinam, morum correctionem, servitium ecclesiae pertinent.

§ 3. Cum throno et baldachino Cardinalis ordinis presbyteralis potest in suo titulo pontificalia peragere et Cardinalis ordinis diaconalis in sua diaconia pontificaliter assistere et nemo alius ibidem id potest sine Cardinalis assensu ; in aliis vero Urbis ecclesiis Cardinales throno et baldachino uti nequeunt sine licentia Romani Pontificis.

CAN. 600.

3°. Possunt clausuram ingredi qui supremum actu tenent populorum principatum eorumque uxores cum comitatu; itemque S. R. E. Cardinales;

CAN. 1189.

Oratoria S. R. E. Cardinalium et Episcoporum sive residentialium sive titularium, licet privata, fruuntur tamen omnibus juribus et privilegiis quibus oratoria semi-publica gaudent.

CAN. 1401.

S. R. E. Cardinales, Episcopi, etiam titulares, aliique Ordinarii, necessariis adhibitis cautelis, ecclesiastica librorum prohibitione non adstringuntur.

THE CATHOLIC TRUTH SOCIETY OF IRELAND IS GRANTED MANY INDULGENCES AND PRIVILEGES

(April 12, 1917)

[1. Indulgences: (a) Plenary (1) on the first day of enrolment in the Society to all who, having devoutly confessed and received Holy Communion, shall visit the proper church of the Society, if there be such, or otherwise, any church or public oratory, and there offer prayers to God for concord amongst Christian princes, for the extirpation of heresy, for the conversion of sinners and for the exaltation of Holy Church; (2) to all members of the Society who, at the moment of death, having confessed and received Holy Communion, or if they are unable to do that, having invoked the name of Jesus orally, if they can do so, or at least devoutly in their hearts, shall accept death resignedly as the wages of sin; (3) to all members of the Society who, having confessed and received Holy Communion, shall visit the church of the Society, if there be such, or otherwise any church or public oratory, and there offer prayers for the above intentions, on the Feasts of the Holy Trinity, of the Immaculate Conception, of St. Patrick, of St. Laurence O'Toole (November 14), and of St. Brigid, or on the Sundays immediately following those Feasts,-a plenary indulgence and remission of all their sins on each occasion. (b) Partial: (1) An indulgence of 300 days on any day of the year to all members who devoutly recite the following antiphon, versicle, response, and prayer: Ant. 'Come, Holy Spirit, fill the hearts of Thy faithful and enkindle in them the fire of Thy love. V. Send forth Thy Spirit and they shall be created. R. And Thou shalt renew the face of the earth. Prayer. We beseech Thee, O Lord, that the Paraclete, who proceedeth from Thee, may enlighten our minds and lead us, as Thy Son hath promised, into all truth; who liveth and reigneth with Thee, in the unity of the same Holy Spirit, God, for ever and ever, Amen.' A similar indulgence as often as they devoutly visit the Blessed Sacrament and there pray for the welfare of the Society; (2) an indulgence of 100 days on any day that they, offering a doxology or Gloria Patri, co-operate with the Society in the diffusion of Catholic truth. All these indulgences are applicable to the Holy Souls, except the plenary indulgence obtainable at the moment of death.

2. Privileges: To priests who are members of the Society are granted special faculties of blessing with a Sign of the Cross, Rosaries, Crosses, Crucifixes, etc., and the privilege of Altar under certain conditions. The decree, though dated April 12, was not published until July 2.]

LITTERAE APOSTOLICAE

SODALITATI VERITATIS CATHOLICAE IN HIBERNIA

CONSTITUTAE

INDULGENTIAE ET PRIVILEGIA IN PERPETUUM CONCEDUNTUR

BENEDICTUS PP. XV

Ad perpetuam rei memoriam.-Beati Petri Apostolorum Principis vices hic in terris, nullis quidem meritis Nostris, gerentibus divinitus, antiquius nihil est Nobis, quam ut piae Societates, quae militantis Ecclesiae

« PrécédentContinuer »