Images de page
PDF
ePub

cognoscitur, eo quod Episcopus propria auctoritate reducere nequeat beneficia curata in non curata, quae saepius appellantur etiam simplicia,' ut habet Reiffenstuel, in Decretales, lib. 3, tit. 5, n. 31. Id sane vetuit Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 16, de reform. statuens, 'ut ecclesiastica beneficia, quocumque nomine appellentur, quae curam animarum ex primaeva eorum institutione aut aliter quomodolibet retinent, illa deinceps in simplex beneficium, etiam assignata vicario perpetuo congrua portione, non convertantur.'

Et haec S. Congregatio in una Tiburtina-Parochialis die 9 iulii 1757 infirmavit decretum Episcopi, qui in casu consimili duos parochos eius. dem paroeciae ad unum redegit, cui assignavit capellanum seu vicarium. Tunc enim, reclamantibus parochianis, haec ipsa Congregatio ad propositum dubium: An sit locus reductioni duorum parochorum unius eiusdemque parochialis Castri Madamae ad unum solum parochum, qui onus habeat retinendi capellanum coadiutorem in cura animarum ab Episcopo approbandum,' respondit: Negative. Quo vero provideret inconvenientibus ab Episcopo obiectis, seu discidiis inter duos parochos exortis, addit: 'Episcopus iniungat exerceri dictam curam animarum per utrumque, sublata alternativa, et ad mentem. Mens est: ut fiat massa communis ex incertis emolumentis aequaliter dividendis.'

[ocr errors]

Dicendum igitur similiter,-si nolumus admittere, adeo solemne decretum, quo universus nostrae paroeciae status incipit, nullum prorsus ab initio fuisse, per illud, quamquam sub diversis nominibus Archipresbyteri et Coadiutoris-curati, tamen essentiam parochatus esse servatam, ad quam, docente Bouix, de parocho, pag. 171, sufficit et requiritur aliqua in cura animarum ab alterutro independentia.' Atque ita revera factum esse, ostendit subsequuta postea diuturna observantia, quae in consuetudinem iuris transiit per legitimam conventionem & Cardinali De Elcio anno 1749 confirmatam, praecedentis decreti, si opus fuisset, correctoriam. Per hoc sane pactum conventum, utrique beneficiario par onus impositum est Sacrum pro populo litandi, itemque tam Archipresbytero quam eius vicario generatim commissa est animarum cura per turnum hebdomadarium exercenda. Haec autem curae administratio ab utroque beneficiario independenter seu proprio nomine obeunda esse videtur: quod quidem secumfert non unum tantum parcchum sed, quemadmodum saltem ante Card. Brancatii decretum, duos esse parochos inter se pares in casu agnoscendos.

Et revera conventioni anni 1749 praemittitur quod Archipresbyter eiusque vicarius 'avendo promiscua ingerenza nel governo di detta parrocchia, nè essendo mai state determinate le comuni e particolari incombenze, nè ripartito il loro ufficio, chi poco, chi nulla s'e affaticato nelle loro rispettive occupazioni.' Deinde articulus 3 ipsius conventionis decernit quod 'nelli sacrosanti giorni della festa di precetto celebri l'ebdomadario la Messa parrocchiale, applicandola pro populo, ed il medesimo faccia la spiegazione del Vangelo, ecc.' Quod si in art. 5 subditur nella solemnità della Pasqua . . comunicherà sempre privativamente l'arciprete il popolo, non meno che gli amministrerà li santi sacramenti del battesimo, matrimonio, viatico ed estrema

[ocr errors]

unzione,' haec omnia non vi proprii et exclusivi muneris uni Archipresbytero tribui videntur sed, uti ibidem innuitur, dumtaxat 'per togliere ogni confusione.' Item attributio functionem solemnium solo Archipresbytero in art. 4 facta explicari etiam potest per quamdam honoris praecedentiam, inter pares tamen.

Alternum praeterea munus curae animarum obeundae itemque Missae pro populo litandae obligatio ita beneficio vicarii realiter ac personaliter inesse videtur ut, saltem ipso beneficio pleno, Archipresbyter ab eodem onere relevatus dicendus sit. Id speciatim quoad Missae applicationem probavit hic S. Ordo, ubi alternative cum parocho huiusmodi celebrationem explebant, qui curam animarum coadiutricem vel saltem habitualem gerebant; ceu probant Cameracen., 16 dec. 1820, et Spoletana, 14 maii 1831, et notatur in Mechlinien., 25 septembr. 1847, et tenet Santi-Leitner, Praelect. can., lib. 3, t. 29, n. 17. Hinc nulla in casu suppetere videtur sufficiens ratio cur idem onus, vacante vicarii beneficio, ab eodem seiungi debeat et in archipresbyterum refundi.

II. Argumenta in contrarium deducta. At ex adverso ambigendum minime posse videtur, Cardinalem Brancatium decreto anni 1667 reapse, non vero specietenus, unum tantum constituisse parochum loci Cantalupo. Id sane patet non solum ex verbis et ex ipsius decreti tenore, quod absonum esset ita interpretari ut nominum dumtaxat immutationem induxerit, quatenus, qui prius parochus, idem vicarius aut coadiutor curatus subinde nuncuparetur; verum etiam ex facta provocatione ad Concilium Tridentinum, sess. 24, cap. 13, de reform., quod ita decrevit: 'In iis civitatibus ac locis, ubi parochiales ecclesiae certos non habent fines, nec earum rectores proprium populum quem regant, sed promiscue petentibus sacramenta administrant, mandat sancta Synodus Episcopis, pro tutiore animarum eis commissarum salute ut, distincto populo in certas propriasque parochias, unicuique suum perpetuum peculiaremque parochum assignent, qui eas cognoscere valeat et a quo solo licite sacramenta suscipiant; aut alio peculiari modo, prout loci qualitas exegerit, provideant.'

Quum itaque memoratus Card. Brancatius minus opportunum iudidicasset in oppido Cantalupo duas constituere paroecias pro duobus tunc exstantibus distinctis parochis, quia, ut ipsemet ait, 'commodam populi distinctionem fieri non posse' compertum erat; volens tamen alio modo consulere bono animarum ad tramitem eiusdem Concilii Tridentini, integram ac independentem animarum curam attribuit beneficiario S. Blasii, dum alteri beneficiario S. Mariae nonnisi coadiutricem et dependentem operam assignavit.

Nec ex adverso tanti esse faciendum videtur quod opponitur praescriptum Concilii Tridentini, sess. 25, cap. 16, de reform., vi cuius Episcopi prohibentur convertere beneficia curata in non curata. Nam haec regula generalis exceptionem pati posse videtur per praescriptum eiusdem Concilii, sess. 24, cap. 13, de reform., quod nempe, quum ad tollendam promiscuam animarum curam dismembratio pareociae fieri non possit, facultatem tribuit Episcopis ut alio peculiari modo, prout loci qualitas exegerit, provideant.' Hinc Thomassinus, de nova et veteri Ecclesiae

disciplina, part. I, lib. 1, cap. 29, n. 5 et 6 habet: Ad con pescendas rixas litesque facillime emergentes et difficillime sopiendas inter unius ecclesiae plures curiones, statuit Sancta Synodus in arbitrio et potestate Episcopi ut esset, vel scindere unam paroeciam in duas et suum cuique parochum assignare, vel unicum constituere parochum et tot illi vicarios adiungere veluti coadiutores quot paroeciae amplitudo desideraret.'

Cui consonat Wernz, Ius Decret., tom. II, tit. 39, pag. 1030, not. 15, ubi adnotat: 'Bouix et Hinschius probant, absolute posse uni paroeciae non tantum unum sed complures parochos (veri nominis) praeesse; at talem praxim iuri communi esse conformem, ex decisione particulari S. C. Concilii 9 iulii 1757 (seu supra relata Tiburtina) et consuetudinibus, magis toleratis quam approbatis, concludenter non demonstrarunt. Quare multo minus Episcopus talem praxim adeo singularem et a disciplina vigente alienam denuo introducere potest, imo potius secundum mentem Ecclesiae est, si huiusmodi monstruositates auferantur.'

Hinc nec admitti potest memorato decreto Card. Brancatii an. 1667 derogatum fuisse per subsequens decretum Card. De Elcio de an. 1749, eo vel magis quod hoc decreto confirmata dumtaxat fuit conventio ab Archipresbytero eiusque vicario inita, qua relationes particulares inter utrumque bono et ex aequo definitae sunt, quin de necessaria praetensa derogatione aut correctione cogitaretur.

Denique ad adstruendam obligationem Archipresbyteri in casu, exercendi nempe integram animarum curam Missamque pro populo litandi omnibus festis etiam abrogatis, suppetit et alia ratio, ex eo petita quod ipse ab auctoritate ecclesiastica nominatus est etiam oeconomus spiritualis beneficii vacantis S. Mariae et ut talis a civili potestate recognitus. Notum est enim etiam oeconomum spiritualem, eum nempe qui aliqua ecclesia parochiali vacante, ad implenda huiusmodi ecclesiae onera usque ad novi rectoris electionem, ab Episcopo deputari debet,' iuxta Constit. Cum semper oblatas Benedicti XIV, a praedicta obligatione subtrahere se non posse' applicandi nempe Missam pro populo.

Firmata itaque ex parte Archipresbyteri Cantalupensis obligatione, vacante vicarii beneficio, exercendi universam animarum curam atque Missam pro populo litandi omnibus festis etiam abrogatis, quaestio superest in puncto tantum gratiae expendenda, an videlicet eidem Archipresbytero indulgendum sit ut dumtaxat 65 Missas pro populo quotannis applicare valeat, prout iam alia vice, licet precario, obtinuit. Super qua supplicatione nonnulla ex officio animadvertenda sunt.

Imprimis allegata concessio sustineri non posse videtur, quippe quae facta fuerit ex sola Episcopi auctoritate, nempe ex decretis visitationis pastoralis anno 1894. Notum est enim Episcopos, licet dioecesim perlustrantes, hac in re nihil posse, ut expresse statuit Pius IX Const. Amantissimi Redemptoris, atque nonnisi facultate pollere, eisdem a Benedicto XIV celebri Constit. Cum semper oblatas concessa, transferendi videlicet, favore parochorum vere pauperum, ad aliam infra hebdomadam diem Missae pro populo applicationem.

Concessioni autem apostolici indulti in casu obstare videtur gravitas ipsa ac momentum legis, cum praecepto divino mandatum sit

omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas dignoscere, pro his sacrificium offerre,' quemadmodum statuit Concilium Tridentinum, sess. 22, cap. I, de ref.-Quae lex a SS. PP. Innocentio XII, Const. Nuper, 24 apr. 1699; Benedicto XIV, Const. Cum semper oblatas, 19 aug. 1744; Pio IX, Const. Amantissimi Redemptoris, 3 maii 1858, explicata et firmata, in viridi semper observantia est, adeo ut ab eius obligatione relevare nequeat consuetudo etiam immemorabilis, ut statuitur in ipsa Benedictina, et signanter non sit attendendus ipse defectus congruae retributionis, ut firmavit etiam h. S. C., v. gr. in Neocastren., 16 ian. 1771, ad I; et in Senogallien., 20 mart. 1790.

Quapropter memorata lex, nonnisi ob gravissimas causas, ex parte relaxari solet, quemadmodum fert H. S. C. praxis. Ita ad occurrendum egestati parochorum aliquando concessa fuit dispensatio quoad festa tantum suppressa et ad tempus, pro ipsa necessitate, duratura: ut videre est in Spoletana, 27 mart. 1893, et Fodian., 28 april. 1888 et notat Lucidi, de visitatione SS. LL., vol. 1, n. 350. Frequentius vero, praesertim in Italia, dispensatio Missae pro populo in festis suppressis et nonnumquam in aliquot de praecepto, concedi solet, non in commodum aut lucrum parochi; sed favore Seminarii vel aliarum causarum dioecesis; ut in casu obtinet, favore nempe Seminarii Mandelensis.

In themate autem non videtur adesse talis causa iusta ac rationabilis quae suadeat concessionem indulti apostolici, ne pro festis quidem suppressis, in exclusivum lucrum et commodum Archipresbyteri Cantalu pensis. Eius enim congrua paroecialis sat sufficiens est, ac praeterea eidem pro novo munere oeconomi spiritualis remuneratio aliqua, etsi minime pinguis, menstruatim impenditur, ac demum non longius perseverabit praecarius vicarii defectus. Nec praetereundum quod, ex mox adnotatis, concessio ipsa redundare posset in damnum Seminarii dioecesani aliarumque operum dioecesis Mandalensis.

Quare, posita obligatione, nec locus esse videtur precibus proponendis. RESOLUTIO.-Propositis porro in plenario S. C. Concilii conventu, diei 17 mart. 1917 infrascriptis dubiis, nimirum:

I. An Archipresbyter parochus loci Cantalupo, vacante beneficio vicarii, teneatur exercere totam animarum curam ac Missam pro populo applicare omnibus festis etiam suppressis in casu.

Et quatenus affirmative.

II. An et quomodo ratio sit habenda de precibus eiusdem Archipresbyteri parochi in casu.

Emi Patres respondendum censuere :

Ad I. Affirmative in omnibus.

Ad II. Provisum in primo.

Facta autem de praemissis SSño Domino Nostro Benedicto D. Prov. PP. XV relatione in Audientia infrascripto Secretario insequenti die dominico concessa Sanctitas Sua resolutiones Emorum Patrum approbare dignata est.

VOL. X--36

I. MORI, Secretarius.

REVIEWS AND NOTES

REALITY AND TRUTH: A Critical and Constructive Essay concerning Knowledge, Certainty, and Truth. By John G. Vance, M.A. (Cantab.), Ph.D. (Lov.). London: Longmans. Pp. xii + 344, 8vo. In the domain of purely rational speculation on the great fundamental problems of human existence-the problems we call philosophical -the voice of a venerable and abiding tradition, the Aristotelian and Scholastic tradition, is beginning to command and to deserve attention in English-speaking countries. The inspiration has come principally from Louvain; and Dr. Vance's work is yet another tribute to the remarkable influence of the historic university which, let us hope, will survive the evil days on which it has fallen. The philosophical teaching at all events will survive, for it contains the truth which will be so sorely needed to illumine and guide the rising generation in its effort to emerge from the chaos into which the world-war now seems to be resolving a decadent civilization and a social order which was practically atheistic and therefore doomed to collapse. The philosophical speculations of the last few centuries are for the most part erring lights, which have led the multitudes away from God and truth and justice, to deify humanity, and to worship Mammon. Hence it is well to put in circulation the ideas and truths which will furnish men of good will with a world-view that will reveal to them their rightful place in God's creation. For this reason the publication of books like Dr. Vance's deserves a grateful welcome.

The essay deals with what is nowadays the most important department of philosophical research, the Theory of Knowledge. A glance at its contents will reveal its scope and limits. In the opening chapter the naïf realism of the plain man is strikingly confronted with a series of difficulties to which he has probably never adverted. The second chapter rejects the scepticism prompted by those difficulties. The third likewise rejects the extreme dogmatism which tries to ignore the difficulties. Then the critical method comes up for consideration. After showing how Descartes misused methodic doubt the author applies it himself to 'the three first principles' (contradiction, identity, and excluded middle), and to the principle of causality. These are claimed to emerge successfully from the ordeal. At this stage the real problem is clearly stated: 'Is there a reality, whether it be one or many, which is not existentially identical with my conscious states, and which, though it may be apprehended by the phenomena of consciousness, is yet independent of my consciousness for its existence?' (p. 116). For the rejection of solipsism

« PrécédentContinuer »