Images de page
PDF
ePub

1684 libri Confirmatorum exhibiti (ab a. 1614 incipientes) mentionem praeseferunt Canonici Sacristae, quae dignitas ut quinta erecta fuit anno 1596. Ceterum rem non spectare ad Sacristam ratione propriae praebendae, sed tantum ex libera, quamvis consuetudinaria, Capituli electione, satis sua detur, hinc, quia libri Confirmatorum confectio et detentio interest boni communis dioecesis, quod curare quodammodo potest Capitulum, non vero Canonicus Sacrista: inde vero ex eo quod congruentius ad rem electa sit industria Sacristiae, quia ut facile apparet, libri ipsi in Cathedrali asservandi, non melius et rectius quam in Sacristia et a Canonico huic officio praeposito asservarentur. Itaque, cum res sit capitularis, vix intelligitur quomodo Canonicus Sacrista causam habeat recurrendi independenter a Capitulo, et contra huius votum et deliberationem.

Altera practica consideratio est, quam tertia querela Canonici recurrentis suggerit, ubi conqueritur sese iam gravari decreto Vicarii Capitularis, novis oneribus, conficiendi exemplar authenticum pro Curia, ad normam can. 470, § 3, et nunciandi parochis receptam confirmationem pro adnotatione facienda in libris baptizatorum, ex praescripto can. 798, unde sequitur quoque sese privari iure extrahendi ex libro attestationes et emolumenta pro iis percipiendi. Verum, quoad haec frustra querelas admovet contra decretum, quae potius contra Codicem sunt. Nam profecto ius extrahendi particulas ex libro consequitur ius tenendi librum nec ab eo separari potest. Quum igitur decretum Vicarii Capitularis praesupposuerit et praeservaverit in Canonico Sacrista ius tenendi librum, ius quoque extrahendi attestationes illi servavit. Quod si rariores, immo nullae evasurae sunt petitiones particularum in futurum tempus, eo quod suscepta Confirmatio iam adnotata prostabit in libro Baptizatorum penes singulos parochos, non inde immutabitur ius, sed tantummodo exercitium et consequens utilitas iuris. Nova autem praescripta quae huiscemodi exercitium et consequentem utilitatem imminuunt non sunt ex arbitrio Vicarii, sed ex ipsa lege noviter data. Et si Canonicus Sacrista suam possessionem his novis praescriptis turbatam contendit, dicere et probare debuisset proprium ius seu privilegium consistere non solum in iis tribus de quibus supra, sed etiam in exemptione a nova lege: quod absonum, eo ipso quia lex est nova. Si enim haec fuissent praescripta a iure antiquo et a parochis regulariter peracta, eorumdem omissio a Canonico Sacrista Melphictensi naturam induisset exemptionis cuiusdam; sed cum, nemine diffitente, sint praescripta nova, a Codice noviter dato in bonum commune inducta, turbatio iuris aut possessionis minime dicenda sunt: alioquin talia essent pro universis parochis in toto orbe terrarum.

Quum itaque a novis praescriptis exemptio ne concipi quidem possit, quumque exinde, ut ipse fuse persequitur Canonicus recurrens, ius sibi (rectius Capitulo Cathedrali) ex antiqua praxi competens, omni iam utilitate careat, immo vertatur in detrimentum non leve, propter sumptus sustinendos, plane consequitur praxim antiquam illam, quam theoretice sustineri posse post datum Codicem vidimus, practice urgendam

non esse, nisi bonum commune ita requirat. Aequum enim est neminem invitum gravandum esse quin gravamini respondeat quaedam congrua compensatio. In praesenti autem emolumenta, quae levius antiquum Sacristae onus compensabant, cessasse videntur, dum onus ipsum gravius evasit. Utilitas autem publica quae facilius apparebat quum, tempore inductae praxis, unica paroecia dioecesim efformabat (ita enim obtinuit usque ad a. 1663), nunc, aucto longius paroeciarum numero, minus manifesta videtur. Immo, sive agatur de confirmatis qui degunt in eadem paroecia in qua sunt baptizati (qui casus frequentior erit), sive diversa sit paroecia baptismatis et domicilii, necessarius interventus Canonici Sacristae superfluus inter parochos, multo magis quoad eumdem parochum, apparet. Quibus plane consideratis, consultius videtur, abrogata antiqua praxi, ius commune Codicis etiam pro dioecesi Melphictensi in re de qua agitur urgere.

RESOLUTIO.-In plenario conventu diei 8 februarii 1919 Emi ac Rmi Patres S. C. Concilii proposito dubio respondendum censuere :

Recursum esse reiiciendum, et, attenta deliberatione emissa a Capitulo die 14 iulii 1918, applicetur ius commune.

Factaque de praemissis SSño Dño N. Benedicto Div. Prov. PP. XV relatione per infrascriptum S. C. Secretarium, Sanctitas Sua, in Audientia diei 9 subsequentis, datam resolutionem approbare et confirmare dignata est.

I. MORI, Secretarius.

EXTENSION OF THE JURISDICTION OF THE AUSTRALIAN APOSTOLIC DELEGATE

(May 20, 1919)

SACRA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

DECRETUM

EXTENDITUR IURISDICTIO DELEGATI APOSTOLICI AUSTRALASIAE

Oceaniae Insularis remotas ac difficiles Missiones Apostolicas Delegatio Australiensis hucusque non attingebat: nullam proinde hoc tempore supradictae Missiones ex eiusdem Apostolicae Delegationis institutione utilitatem perceperunt. Quo vero satius multiplicibus iisque gravibus earumdem Missionum necessitatibus atque difficultatibus per Apostolici Delegati Australasiae auxilium et consilium in posterum provideretur, attentisque sive ipsius actu Apostolici Delegati sive nonnullarum ex dictarum Missionum Oceaniae Insularis praesulum precibus hunc in finem S. huic Congregationi Christiano Nomini Propagando nuperrime oblatis, Summum Pontificem rogare visum est, ut iurisdictio Delegati Apostolici Australasiae, quae hucusque Australiam proprie dictam et Missiones Novae Zellandiae restrictive attingebat, deinceps ad omnes quoque Missiones totius Oceaniae Insularis nec non ad illas, quae in insulis Malesiae erectae sunt aut in futurum erigentur, extendatur.

Quam quidem petitionem SSmo D. N. Benedicto divina Providentia, PP. XV in audientia diei 15 labentis mensis maii ab infrascripto S. huius Congregationis Praefecto humiliter oblatam, Sanctitas Sua benigne excipere dignata est, propositum consilium probavit ac ratum habuit, mandavitque ut Apostolica Delegatio Australasiae ad supradictas Missiones Oceaniae Insularis nec non Malesiae deinceps extendatur; atque praesens in re Decretum confici iussit.

Datum Romae ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide, die 20 mai, anno Domini 1919.

G. M. CARD. VAN ROSSUM, Praefectus.
C. LAURENTI, Secretarius.

L. S.

DECREE FOR THE BEATIFICATION AND CANONIZATION OF THE SERVANT OF GOD, PAULA ELIZABETH, FOUNDRESS OF THE INSTITUTE OF THE SISTERS OF THE HOLY FAMILY

(May 14, 1919)

SACRA CONGREGATIO RITUUM
BERGOMEN.

DECRETUM BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE DEI PAULAE ELISABETH IN SAECULO CONSTANTIAE CERIOLI VIDUAE BUZECCHITASSIS, FUNDATRICIS AC PRIMAE MODERATRICIS GENERALIS INSTITUTI SORORUM A S. FAMILIA.

Inter nova Instituta, quae domesticam et civilem societatem religionis spiritu variisque caritatis operibus fovent et complectuntur, merito accensetur illud, quod, in dioecesi Bergomensi, circiter annum 1855 erectum, ab Apostolica Sede die 18 decembris 1901 adprobatum atque pueris utriusque sexus bonis moribus er arte agraria informandis destinatum, Sororum a Sacra Familia appellatur. Haec religiosa Sodalitas Sororem Paulam Elisabeth, in saeculo Constantiam Cerioli viduam Buzecchi-Tassis, suam fundatricem iucunda gratulatione agnoscit atque primam Moderatricem Generalem, singulari pietatis affectu, prosequitur. Haec Dei Famula, suam Familiam religiosam erigendam suscipiens, sibi suisque Sororibus perfectum exemplar validumque praesidium proposuit Sacram Familiam a Nazareth. Quod postremis hisce temporibus, valde opportunum ac salutare cuilibet humanae Familiae coetui et societati inculcare ac procurare voluit Summus Pontifex Leo XIII fel. rec. per Apostolicas Litteras Neminem fugit et Quum nuper Nobis, dierum 14 et 20 iunii 1892, quibus Ipse, suprema sua auctoritate, Piam Consociationem universalem a Sacra Familia de Nazareth nuncupatam constituit, specialibus legibus munivit atque privilegiis et indulgentiis pro universis Sodalibus ditavit. Sed, ut de vita Servae Dei, prout de more, aliquid innotescat, ex Processu Informativo Bergomensi plane constat quod Ipsa in oppido Soncino, Cremonensis dioecesis, e parentibus nobilitate et pietate conspicuis Francisco Cerioli et Francisca Corniani, die 28 ianuarii

anni 1816, in lucem edita est, eique in sacro fonte impositum nomen Constantia. A teneris annis se ostendit optimae indolis et ad virtutem, potissimum obedientiae, caritatis et religionis, valde propensam. Ad sacram Synaxim primitus admissa, quoties ad eam accedabat, peculiari mortificationis et solitudinis studio se disponebat. Decennis monialibus Salesianis a Visitatione concredita fuit, ut convenienti institutione educaretur; qua feliciter expleta, aetatem agens octodecim circiter annorum, paternam in domum rediit, studiis bonisque artibus instructa et a matribus suisque alumnis vehementer exoptata, secum retulit germina religiosae vocationis. Ex mystica arca, veluti altera columba prodiens, ita in mundo et inter domesticos parietes se gessit, ut nihil inquinati tangeret, simulque sensuum custodia, orationis fervore et sacramentorum frequentia vitae integritatem servaret. Proposito a parentibus matrimonio, ineundo cum nobili viro domino Buzecchi, haerede Comitum Tassis de Comonte, pia adolescentula, ad meliora carismata aspirans, primum adversatur. Enixis tamen iteratisque parentum consiliis humiliter ac generose cedit, et, divinam voluntatem ex eis agnoscens, novi status sacrificiis, potius quam deliciis, suscipiendis, paratam se exhibet. In coniugio, quod die 20 februarii anni 1835 rite celebratum est, Constantia, iuxta praecepta et monita Pauli Apostoli, viro suo subdita et obediens, in rebus etiam sibi minus congruis et iucundis, constanter eum diligebat et metuebat. Insuper, infirma valetudine laborantem, mansueta, patiens et sedula curare satagebat, vitam cum eo ducens in perfecta concordia viginti circiter annos. Optima materfamilias domi vigilans, suavis et prudens, famulos suos hortabatur, ut essent, sicuti monet Apostolus, 'servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes, sicut Domino et hominibus, scientes quod unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino. E tribus autem filiis, quos illi Deus concessit, Carolum, die 16 ianuarii anno 1838 natum et unicum superstitem, christianae matris amore dilexit, eumque puerum in disciplina et correptione Domine educavit, grandiusculum vero et superioribus studiis idoneum moderatoribus Collegii Bergomensis S. Alexandria instituendum tradidit. Gymnasio laudabiliter expleto, in aetate sexdecim annorum, Carolus maternum gaudium in amarum luctum convertit. Nam, lethali morbo correptus, sacramentis Ecclesiae pie receptis, inter suae genitricis brachia spiritum Deo reddit, die 16 ianuarii anni 1854. Hoc etiam orbata filio, eius morientis extrema verba Constantia saepe recolebat: Consolare, mater, quia alios habebis in filios. opibus meis sustendandos.' Paucos post menses etiam vir, ob gravem diuturnumque morbum ad extrema deductus et sacramentis roboratus, inter dilectissimae uxoris curas animam exalavit, eodem anno, in Nativitate Domini. Ita Constantia, matris et sponsae officiis vinculisque soluta, dum assiduas ad Deum preces pro suis caris defunctis effundebat, castam et beneficam viduitatem agebat, se suaque bona impendens ad miseros egenosque orphanos sublevandos. Quum aetate, divitiis vitaeque commodis floreret, ad alias nuptias alliciebatur, etiam oblatas a nobili et egregio viro, sed eas prudenter renuit, ut se totam divino servitio

manciparet. Re quidem vera, annuentibus Iosepho Agneses, parocho oppidi de Comonte, et Episcopo Bergomensi Speranza, Dei Famula nonnullas orphanas pauperes et ruricolas in suum palatium cogere, vestire, pascere et instruere coepit; et, crescente earum numero, assumptis in adiutrices adolescentulis probatae virtutis, hoc opus pro orphanis internis et alterum cum Oratorio festivo pro puellis externis auxit et firmavit. Sic exortum est Institutum a Sacra Familia cum regulis a Fundatrice dictatis et ab Episcopo Speranza approbatis, die 1a novembris, in festivitate Omnium Sanctorum, anni 1856. Anno autem subsequente, die 8 decembris, in festo Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis, Sorores omnes induerunt habitum religiosum ab ipso Episcopo benedictum; et Constantia, quae appellari voluit Soror Paula Elisabetha, simul cum aliis, perpetuae castitatis, paupertatis et obedientiae vota emisit, adiecto altero omnia faciendi ad maiorem Dei gloriam. Dei Famula in fundatione Instituti hunc sibi suisque Sororibus religiosis et orphanis, quas S. Ioseph filias vocant, et puellis externis praestituit finem: amorem et imitationem Sacrae Familiae Nazarenae. Sub hac tutela, fama Instituti crebrescente ipsoque amplificato, novae domus apertae fuerunt in oppidis Soncino. Leffe aliisque in locis. Insuper, spiritu et fine suae vocationis acta et caritate Christi urgente, post varias difficultates, consilio et opere Superiorum suaque constantia et oratione superatas, die 4 novembris anni 1863 primam domum aperuit, prope vicum Villa Campagna, dependentem a Soncino, pro pueris orphanis ac derelictis instituendis in timore Dei et in operibus agriculturae. Quam domum dirigendam commisit Ioanni Capponi, iuveni honestis religiosisque moribus et ex communi aestimatione ad rem idoneo, qui expectationi et fiduciae Superiorum optime respondit, adhibita etiam in Missionibus pro agricolis opera sacerdotum et coadiutorum a Sacra Familia nuncupatorum, qui eamdem habent fundatricem. Institutum ita efformatum magisque in dies progrediens, auctoritatis ecclesiasticae et civilis favorem, laudem et approbationem iugiter obtinuisse perhibetur. Interim Famula Dei, virtutum exercitio et caritatis operibus se perficiens, vitam ducit in Christo absconditam cum humili simplicitate; et regulas, exhortationes ac monita Sororibus, orphanis et puellis scribit et tradit, veluti extremum ac perenne sui amoris suasque sollicitudinis pignus et memoriam. Morbus enim cardiacus, quo ipsa laborabat, invalescens, sub vespere diei 24 decembris anni 1865, sacramentali confessione peracta et ad sanctam Communionem, una cum Sororibus, die sequenti recipiendam, bene disposita, inopinato acriori morbo correpta e vita migravit, eodem anno, in ipso pervigilio Nativitatis Domini. Per triduum exuviae omnibus expositae manserunt, ut satisfieret fidelium turmatim affluentium votis et, solemnibus exequiis rite persolutis, conditae fuerunt in sacello gentis Piccinelli, penes Seriate. Ipsae autem, die 28 novembris anni 1885 rite recognitae et in pagum Comonte translatae, ibidem in domo Instituti depositae quiescunt. Sanctitatis fama, qua Serva Dei vivens pollebat, post obitum magis clara et constans, ecclesiasticam Curiam Bergomensem ad Processum Informativum super ea conficiendum induxit. Quo inchoato et absoluto, ad

« PrécédentContinuer »