Images de page
PDF
ePub

sacram rituum Congregationem transmisso, Acta necessaria et opportuna ad quaestionem de Causa introducenda parata sunt. Quumque omnia in promptu sint, instante Rño Dño Ioanne Biasiotti, clerico praelato Rev. Camerae Apostolicae et huius Causae postulatore, attentisque litteris postulatoriis quorundam Emorum S. R. E. Cardinalium, plurium Archiepiscoporum et Episcoporum, necnon Capitulorum, Ordinum et Congregationum religiosarum atque illustrium virorum ac mulierum. Emus et Rmus Dñus Cardinalis Ianuarius Granito Pignatelli di Belmonte, Episcopus Albanensis et eiusdem Causae Ponens seu Relator, in Ordinariis sacrorum rituum Congregationis comitiis subsignata die ad Vaticanas aedes coadunatis, sequens dubium discutiendum proposuit: An signanda sit Commissio introductionis Causae, in casu et ad effectum, de quo agitur? Et Emi ac Rmi Patres sacris tuendis ritibus praepositi, post relationem ipsius Emi Ponentis, audito voce et scripto R. P. D. Angelo Mariani, Fidei promotore generali, omnibusque accurate perpensis, rescribere censuerunt: Signandam esse Commissionem introductionis Causae, si Sanctissimo placuerit. Die 13 maii anni 1919.

Facta postmodum de his Sanctissimo Domino nostro Benedicto Papae XV per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum relatione, Sanctitas Sua Rescriptum eiusdem Sacrae Congregationis ratum habens, propria manu signare dignata est Commissionem Introductionis Causae beatificationis et canonizationis Servae Dei Paulae Elisabeth, in saeculo Constantiae Cerioli, viduae Buzecchi-Tassis, Fundatricis ac primae Moderatricis Generalis Instituti Sororum a Sacra Familia, die 14, eisdem mense et anno.

A. CARD. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. R. C. Praefectus.

ALEXANDER VERDE, Secretarius.

L. S.

RE-EXAMINATION OF A DECISION IN A MATRIMONIAL CASE BY THE APOSTOLIC SIGNATURA

(May 31, 1919)

SUPREMUM SIGNATURAE APOSTOLICAE TRIBUNAL

PADERBORNEN.

NULLITATIS MATRIMONII (DE LAFFERT-BARTELS)

In plenaria Supremi Tribunalis Sessione apud Vaticanum habita die 10 mensis maii 1919 Emorum Patrum examini subiectus est recursus dominae Olgae De Laffert, adversus sententiam a Sacra Romana Rota latam in causa de qua supra die 27 iulii 1917, ad obtinendam nullitatem dictae sententiae. Relatore autem Emo ac Rmo Card. Donato Sbarretti, propositis dubiis, scilicet:

(1) Sitne nulla Rotalis sententia in casu et sitne locus eius circumscriptioni?

Et quatenus negative.

[blocks in formation]

Remittatur quaestio pro novo examine ad S. Romanam Rotam; et extendatur decisio.

De expensis denique iudicialibus Supremum idem Tribunal decrevit eas ab Actrice esse sustinendas.

Decisio itaque est prouti sequitur :

Die 14 aprilis anni 1899, in Castello Lhesen, apud Wittemburg, coram ministro acatholico matrimonium inierunt Carolus Bartels et baronissa Olga von Laffert, sectae lutera na e-evangelicae addicti. Dissidia et iurgia post matrimonium inter coniuges non semel fuerunt; et quamvis bina nata fuisset proles, non dubitavit mulier, anno 1907, maritalem deserere domum. Frustra vir eam adnixus est invitare, imo et legis ministerio adigere, ut ad eum reverteretur: non cessit mulier.

Ea propter vir adactus fuit divortii sententiam flagitare a laico tribunali civitatis Bielfeld, quae re vera lata est contra mulierem: La convenuta viene dichiarata come parte colpevole, sub die 11 martii anni Qua sequuta, Olga civiliter copulata est viro catholico baroni Adolpho von Spiegel.

Exinde tamen necessarium visum fuit novis coniugibus legitimum inter se iniri matrimonium. Ast praecedens oportebat abrumpere vinculum. Et mulier, nulla interposita mora, ad hoc, tribunalis Ordinarii Curiae Paderbornen. iudicium provocabit, ex capite vis et metus. Sed vix ab exordiis haec ab Olga deducta actio, forte temeriaria visa fuit, ita ut et instantia et informationes praeviae in archivio Curiae sepultae remanserint, cum ex causae actis nihil resultet.

Quadriennio post, anno 1913, baronissa von Laffert rescivit sui primi coniugii nullitatem peti posse ex alio titulo, scilicet ex defectu consensus, cum ipsa asserat quando Carolo nupsit consensum dedisse cum conditione contra bonum Sacramenti, i.e. foedandi per divortium matrimonium. Quod et fecit. At spe frustrata est; nam, discussa causa apud Curiam episcopalem Paderbornen., die 5 augusti 1914 sententia lata est favore vinculi, sub his verbis: Vien dichiarato come giusto che il matrimonio concluso il 14 aprile 1899 tra Carlo Bartels ed Olga di Laffert non può essere considerato come invalido.

Ah hac sententia appellavit mulier ad S. Romanae Rotae Tribunal, in quo disceptata causa fuit, etiam cum suppletiva actorum inquisitione. Sed tandem, die 27 iulii 1907, etiam S. Rotae Auditorium sententiam dedit vinculo amicam, dixitque Non constare de matrimonii nullitate.

Die vero 26 novembris 1917 pro parte actricis recursus datus est penes Supremum hoc Signaturae Apostolicae Tribunal, ut Rotalis sententia nulla vel circumscripta declararetur, aut, sin minus beneficium impertiretur restitutionis in integrum, ex eo quod violata lex fuerit factumque perversum.

Itaque, constituto Vinculo defensore, eiusque habitis animadversionibus, die 10 maii 1919, causa, referente Emo P. D. Donato Card.

Sbaretti, in plenaria Sessione Eñorum Patrum H. S. T. pertractata est, et decisio prodiit : Quaestio remittitur ad S. R. Rotam pro novo examine; et extendatur decisio.

Quamvis in iudicando de re agatur acta et deducta ante novi Codicis promulgationem, seu eo nondum vigente, iura tamen tunc praesentem quaestionem regulantes cum novi Codicis dispositionibus concordant.

Eminentissimi Patres itaque imprimis animadverterunt quod sententia rotalis impugnata non laboret vitio nullitatis insanabili, de quo in can. 1892 novi Codicis, neque vitio sanabili, de quo in can. 1894, quae iudicis iurisdictionem vel processus formam aut sententiae requisita respiciunt. Non defuit enim citatio, neque mandatum, neque iurisdictio; adfuit vinculi defensor (can. 1586, 1967 sq.) atque sententia cum motivis seu rationibus decidendi lata est, riteque subscripta, cum praescriptis indicationibus, prout in can. 1873 sqq. Recursus de his non loquitur. Quod autem asseritur violatam legem fuisse, hoc quidem nullam sententiam reddidisset, nam regulariter quidquid fit contra ius, nullius roboris est (c. 8, De sent. et re iud., Reg. 64 Iur., in 6°).

[ocr errors]

Porro lex quae violata fuisset, iuxta recursum H. S. T. oblatum, haec est, dispositio nempe iuris, qua edicitur quod, in causis matrimonialibus, consanguinei et affines habentur testes habiles in causis suorum propinquorum' (Instr. Cum Glossa, S. Congr Conc., sub die 22 augusti 1840; can. 1974 novi Codicis). Sed, in hoc, Emi Patres iudicarunt sententiam rotalem legem servasse, quia non solum consanguineos et affines actricis testes habiles censuit S. R. Rota, quos in Curia Paderbornen. Iudex excusserat, sed etiam eorum iussit suppletivam haberi auditionem. Ideoque obiecta legis violatio, in casu, minime fuit, seu sententia lata non est contra ius constitutionis.

Ad alteram nullitatis rationem quod attinet, seu circa factorum perversionem; si hoc fecissent iudices rotales, utique circumscribenda lata sententia foret, quia quoties iudicium profertur super errore substantiali, ex facto perverso, idem est ac si latum fuisset super documentis corruptis, vel super falsis testimoniis (cap. 1 et de sent. et re iud.; Lega, De Iudic., par. I: n. 700; Santi-Leitner, Prael. Iur. Can., lib. II, tit. XXVII, n. 15; Pirhing, h. t., n. XLIII). Iam vero nomine perversionis [factorum] huiusmodi profecto venire non potest quilibet error in quem sive in pericipiendis sive in aestimandis factis inciderint inferiores iudices, sed significatur tantum-attenta quoque ipsius vocis. genuina vi-talis factorum corruptio quae iudicum mentem in edenda sententia a veritate agnoscenda prorsus abduxerit' (H. S. T. In una Salutiarum, Iurium sive nullitatis sententiae notalis, 13 maii 1916). Super quo explicite declarata fuerat H. S. T. competentia, videndi scilicet recursus datos adversus rotales sententias, quae factorum veritatem pervertisse accusarentur (Chirographo Benedicti XV, diem 28 iunii 1915).

Recursus dicit iudices rotales in hoc arguendos esse de facti perversione et legis violatione, quod depositiones testium, favore actricis factas, suspectas dixerunt, ex sola qualitate propinquitatis, aut amicitiae,

aut religionis, non ex iuridica et rationabili exceptione: La sentenza rotale, dopo aver escluso come non idonei i testi che seppero dell' intenzione di far divorzio dopo il matrimonio, di tutti quelli che lo seppero prima, e quindi in tempo non sospetto, si sbarazza disinvoltamente cosi: Hi testes consanguinei sunt, domestici et amicitiae vinculo coniuncti, et, quod gravius est, omnes protestantium sectis addicti, iuxta quas matrimonii institutum certis in adiunctis solubile creditur suspicio proinde adest eos voluisse morem gerere Olgae, ut legitimo vinculo cum viro nobili ac divite possit ligari.'

Legitur item in rotali sententia: Olga de Laffert in suo libello introductivo dicit se, cum non potuisset, obsistentibus parentibus, abrumpere sponsalia inita cum D. Bartels, matri declarasse: Io lo sposo perchè comprendo che non posso fare altrimenti: io lo devo fare, ma solo con la condizione che voioltri non farete nulla contro il mio divorzio e nuovamente mi riprenderete in casa: temo che questo giorno verrà presto. Et prosequitur: Mia madre la assicoro, ed io che sentivo che quest'uomo (Bartels) non si sarebbe più cambiato, fui d'intenzione di separarmi da lui alla prima occasione, che io credevo che egli mi avrebbe presto procurato, e precisamente per reciproca antipatia. Mi sono espressa con diversi in questo senso. At quod actrix asserit, concludenter non probavit, nam si tabulae processuales attenduntur, prudens exstat dubium de opposito, quod sufficit iuxta instructionem S. Officii 1883, § 39, ut iudicium contra matrimonium, quod factum publicum et solemne est, non pronuntietur.'

[ocr errors]

Ex quo apparet quod iudices rotales tabulas processuales sedulo considerarunt; et ex his, uti in sententia impugnata legitur, contradictiones actricis et exaggerationem illius matris, circa Olgae intentionem foedandi coniugium per divortium, atque circumstantiam ignorantiae huiusmodi intentionis, pro parte testium, qui catholicam profitentur Religionem. Unde eisdem iudicibus 'credendum fuit quod naturae negotii convenit et quod inimicitiae aut gratiae suspicione caret, confirmando motum animi sui ex argumentis et testimoniis, quae rei aptiora esse compererunt' (cap. 3, Con. IV, Quaest. II et III). Itaque quia Probationes aestimare iudex debet ex sua conscientia,' et, in casu, iudices rotales moralem non habuerunt certitudinem, quae requiritur ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae (can. 1869), prorsus, legi conformis dicenda est impugnata sententia, qua non constare edicitur de matrimonii nullitate. In Instr. S. C. de Prop. Fide, data anno 1883, § 40, praecise hoc iudicibus matrimonialium causarum praeceptum est: Ceterum in hac re iudex sciat matrimonium esse per se factum solemne et publicum, quod de per se validum censeri debet, nisi evidentes rationes eiusdem nullitatem demonstraverint. Ideo curandum quidem omni studio atque diligentia, ut rationes istae colligantur, sed iudicium contra matrimonium numquam erit pronunciandum nisi eorum complexio omne prudens dubium de existentia impedimenti excludat.'

Quapropter Emi Patres censuerunt quod sententia rotalis impugnata, cum nec factum perverterit, nec legem violaverit, neque nullitate laborat, neque gladio circumscriptionis iugulanda est. Etenim 'odiosissim a

profecto res a lege traducitur circumscriptio, et acerbissimum putat illud omne delere quod coram Iudice factum est . . . si qua nimirum esse potuerit vel remotissima dubitatio, concedenda ne sit an deneganda circumscriptio, lex quidem imperat ut acta valere respondeamus' (Sign. Iust., Decis. 25 ianuarii 1838, Fabrianen. seu Lauretana, Circumscriptionis, coram Lippi, n. 11).

Quoad alteram recursus partem, animadverterunt Emi Patres iura semper privilegiatas habuisse causas matrimoniales ita ut numquam in rem transeant iudicatam, semperque retractari possint, servatis servandis (cap. VII, de sent. et re iud.; Const. Dei miseratione, § XI; novi Codicis, can. 1908 et 1989); ideoque cum Restitutio in integrum remedium sit extraordinarium, praesertim adversus sententias, quae in rem iudicatam transierint (can. 1905), in hac re locum habere non posse dixerunt. Attamen perpendentes iidem Eñi Patres quod in hac causa forsan depositiones minus aestimatae fuerint quam meruissent ; quodque actrix, per suum procuratorem, dicat (Restr. Resp. ad animadversiones Vinculi Defens. H. S. T., circa fin.) sibi praesto esse alios testes ad probandam suam intentionem foedandi matrimonium, quos inter Parochum catholicum Müschen; et considerando ideo conditionem adesse a iure requisitam (cit. Const. Dei miseratione et novus Codex, can. 1908 et 1989), scilicet causas matrimoniales semper retractari posse, quoties nova eademque gravia argumenta vel documenta proferantur, consuerunt remittendam esse quaestionem ad S. R. Rotam pro novo examine.

In expensis autem iudicialibus Supremum idem Tribunal decrevit eas ab actrice esse sustinendas.

Atque ita editum est, pronunciatum, decretum, declaratum ac definitive iudicatum, mandatumque ut haec definitiva sententia publici iuris fieret, et ab omnibus ad quos spectat exsequutioni mandaretur; non solum, etc.; sed et omni, etc.

Datum ex aedibus Supremi Tribunalis, die 31 maii 1919.

L.S.

IOSEPHUS FAMELI, Signaturae Votans.

VISA

EVARISTUS LUCIDI, S. A. S. T. a Secretis.
IOSEPHUS ADV. FORNARI, Notarius.

LETTER OF THE HOLY FATHER TO THE GERMAN BISHOPS
URGING THE RESTORATION OF THE WORK OF THE

CHURCH IN GERMANY AFTER THE SANCTION
PEACE TREATY

OF THE

(July 15, 1919)

ACTA BENEDICTI PP. XV

LITTERAE APOSTOLICAE

AD GERMANIAE EPISCOPOS PACE TANDEM SANCITA, OPPORTUNA MONITA PROFERT QUIBUS, CATHOLICAE ECCLESIAE OPERA, QUAMPRIMUM BELLI DAMNA RESARCIANTUR

BENÉDICTUS PP. XV

Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem.-Diuturni luctuosissimique belli tandem nationi vestrae finis illuxit; pace sancita,

« PrécédentContinuer »