Images de page
PDF
ePub

obsidio illa maritima tandem sublata est, quae tam multos, belli nullo modo participes, istic praesertim interemit. Quapropter, venerabiles fratres, Nos, qui, utriusque partis belligerantes paterno animo complexi, nihil reliqui fecimus quod vel ad tantum incendium extinguendum vel ad eius miserias minuendas pertineret, singulares Deo omnipotenti grates vobiscum universaque cum gente vestra persolvimus.

Iam hoc agitur apud vos, ut immensa belli damna quamprimum resarciantur: quam quidem ad rem, quoniam nihil tam valet quam Ecclesiae Catholicae opera, cui divina gratia accesserit, ideo has dare ad vos litteras constituimus.

Primum, ne in Germania perturbationes publici ordinis erumpant, quae possunt eidem atque adeo ipsi Europae exitium afferre quod aliis nationibus dolemus imminere, omni ope nitendum est, ut quae ad victum necessaria sunt populo suppetant. Ob hanc causam vos, venerabiles fratres, parochis adhibitis ceterisque de clero, quibus maior est cum populo consuetudo, fidelibus, qui agros incolunt, instabitis ut, quantum parcendo possunt, tantumdem cibariorum urbanis fame laborantibus praebere ne recusent. Id omnino in hac summa necessitate temporis lex iubet caritatis; quae si omnes, vel inimicos, complectitur, eos vult peculiari modo a nobis diligi, quibuscum communis patriae vinculo coniungimur. Insuper confidimus fore ut quotquot sunt homines cultarum nationum, maximeque catholici, isti populo, quem ad extrema redactum scimus, opitulari maturent, non modo periculorum metu, verum etiam eiusdem humanae familiae communione et christianae caritatis necessitudine adducti. Illud enim semper meminisse omnes debemus quod sanctus Ioannes Apostolus clamat: 'Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate" (Epist. I, III, 17-18).

Deinde, venerabiles fratres, omnem sacri muneris auctoritatem unusquisque vestrum convertat oportet ad sananda ea, quae bellum nationi vestrae peperit aut exasperavit, vulnera animorum. In quo potissimum labes abolenda erit odii cum adversus externos quibuscum dimicatio fuit, tum inter cives quos partium studia dissocient; atque eius loco excitanda, quae a Iesu Christo est, fraterna caritas, cui nulli sunt fines populorum, nulla inter civium ordines certamina. Quod nuper in sacro Consistorio significavimus, illud ipsum hic iteramus votum, ut homines populique inter se vinculis denuo consocienter christianae caritatis, quae si desit, omnis de pace conventio frustra erit.'

Vos profecto, venerabiles fratres, ut pastores boni iidemque pacis caritatisque administri, omnem vestram diligentiam industriamque in hac causa adhibebitis, non cessantes communibus cum clero populoque vestro precibus propitium implorare Deum. Quod ad Nos attinet, vobis in hoc patriae vestrae summo discrimine non sane defuturi sumus; sponte enim paternus animus illuc fertur studiosior, ubi filiorum est necessitas maior, exemplo nimirum amantissimi hominum Redemptoris, qui, multutidine graviter laborante commotus, memorabilem illam edidit vocem :

Misereor super turbam. Auspicem interea divinorum munerum ac testem peculiaris benevolentiae Nostrae, vobis, venerabiles fratres, et omnibus, qui curae vestrae sunt concrediti, apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die xv mensis iulii MCMXIX, Pontificatus Nostri anno quinto.

BENEDICTUS PP. XV.

THEOSOPHISM IS NOT RECONCILABLE WITH CATHOLIC DOCTRINE, AND ITS TEACHING AND PUBLICATIONS ARE PROSCRIBED for caTHOLICS

(July 18, 1919)
DUBIUM

DE THEOSOPHISMO

Feria IV die 16 iulii 1919

In plenario conventu habito ab Emis ac Rmis Dominis Cardinalibus in rebus fidei et morum Inquisitoribus Generalibus, proposito dubio: 'An doctrinae, quas hodie theosophicas dicunt, componi possint cum doctrina catholica; ideoque an liceat nomen dare societatibus theosophicis, earum conventibus interesse, ipsarumque libros, ephemerides, diaria, scripta legere.'

Iidem Emi ac Rmi Domini, praehabito DD. Consultorum voto, respondendum decreverunt: Negative in omnibus.

Et feria V die 17 eiusdem mensis, Ssmus D. N. D. Benedictus Div. Prov. PP. XV, in solita audientia R. P. D. Assessori S. O. impertita, relatam sibi Emorum Patrum resolutionem approbavit et publicari mandavit.

Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 18 iulii 1919.

A. CASTELLANO, Supremae S. C. S. Off. Notarius.

THERE IS NO CONCURSUS OR EXAMINATION PRESCRIBED BY THE NEW CANON LAW FOR PARISH PRIESTS ON THEIR TRANSLATION FROM ONE PARISH TO ANOTHER

(July 21, 1919)

SACRA CONGREGATIO CONCILII
ROMANA ET ALIARUM

DE CONCURSU IN PAROCHORUM TRANSLATIONE

21 iunii 1919

FACTI SPECIES.-In noviter dato Codice Iuris Canonici, lib. III, tit. XXIX, can. 2162 ss., praescribitur modus procedendi in parochorum translatione, unaque fit distinctio inter parochos inamovibiles, quos invitos Ordinarius transferre nequit, et amovibiles, qui etiam inviti, servatis normis iure praescriptis, transferri possunt. Nulla tamen occurrit ibi mentio concursus seu examinis peragendi aut omittendi in adipiscendo VOL. XIV-12

regimine novae paroeciae, quam provisionis formam idem Codex in genere agnoscit et, ubi in usu est, praeservat vi can. 459, § 4. Hinc quamdam ambiguitatem et incertitudinem in exsequendis normis can. 2162 ss. Ordinarii, praesertim Italiae, experti sunt, prout ostendunt petitiones a nonullis ex eis, etiam post diem sacrae Pentecostes anni 1918, ad H. S. C. datae, ut facultas illis fieret dispensandi cum parochis, vi can. 2162 transferendis, super lege concursus. Quibus petitionibus antequam fieret satis, visum est Emis Patribus subiicere generale dubium: An requiratur concursus vel saltem examen in parochorum translatione de qua in can. 2162 et seq. Codicis Iuris Canonici.

ANIMADVERSIONES ad rem hae adhibebantur. Praemittitur nullum fieri locum dubio, quoad regiones in quibus concursus paroeciales sunt generales, i.e. fiunt ut generatim constet de idoneitate concurrentium ad regimen paroeciale absolute consideratum, de qua forma cfr. praesertim recentem causam Mediolanen., Concursuum paroecialium, 17 dec. 1904. In comperto enim est in hisce concursibus approbatos, idoneos renunciari ad quacumque paroeciam, et ideo nihil obstare quominus absque novo concursu ab una ad aliam transferantur. Difficultas e contrario apparet in paroeciis provisis per concursus speciales, ubi idoneitas oppositorum iudicatur iuxta Conc. Trid., sess. XXIV, c. 18, de ref., non quoad ministerium paroeciale generatim, sed definite quoad vacantem paroeciam' ibi: renuncientur quotquot idonei iudicati fuerint aetate, moribus, doctrina, prudentia et aliis rebus ad vacantem ecclesiam gubernandam opportunis.' Quorum verborum sensus late exponitur in disceptatione causae Brixien. et aliar., 27 ian. 1912 [Acta Ap. Sedis, IV, p. 296 ss.]. Nam in hoc casu, et praecise ob praefatam rationem, quod nempe idoneitas decernitur tantummodo respectu vacantis paroeciae cui per concursum providetur, concludunt communiter scriptores, vetitum esse iam parochos sine concursu ad aliam paroeciam optandam, absque licentia S. Sedis, admittere (cfr. Garcia, De benef., p. IX, c. 2, n. 208 ss., Barbosa, De off. et pot. parochi, p. III, all. 60, n. 91; Fagnan., in tit. Ne sede vacante, cap. Illa, n. 18 ss., et alia in cit. Mediolanen., 17 decembris 1904).

[ocr errors]
[ocr errors]

Quum itaque hoc vetitum indubitanter constet esse elementum quoddam seu certum disciplinae concursus specialis iuxta ius ante Codicem vigens, quumque in Codice haec disciplina explicitis verbis can. 459, § 4, reservetur integra, donec Sedes Apostolica aliud decreverit idem vetitum videtur quoque perseverare post datum Codicem; seu, saltem, non esse certum a Codice sublatum illud esse, in qua etiam hypothesi, ex can. 6, § 4, 'a veteri iure non est recedendum.'

Sed ex adverso, si enunciata rationum momenta absque ullo discrimine admittantur, liquet hanc esse conclusionem ferendam, videlicet can. 2162 et seq. nullum locum habere in his regionibus ubi paroeciarum provisio fit per concursum specialem. Nam, posita hac necessitate concursus subeundi, vel parochus transferendus concursus victor excedit, et tunc vi ipsius concursus regimen paroeciae ad quam adipiscitur, quin ulla opus sit facultate data per can. 2162; vel e contrario in concursu

ab aliis candidatis superatur, et tunc, sine manifesta iniustitia adversus alios oppositores, nulli usui esse poterit eadem facultas: aliis verbis, ut habet Reiffenstuel (lib. I, tit. II, § XIX, n. 518) posita hac necessitate dispositio legis de facili redderetur delusoria,' ideoque concludendum omnino esset a facultate can. 2162 excipi prorsus Ordinarios regionum ubi paroeciarum provincia fit per concursum specialem.

[ocr errors]

Et quamvis huius extremae conclusionis apparens aliqua ratio excogitari possit in hoc, quod Codex providet iuxta normam generalem, in qua, ad tramitem can. 459, § 1-3, nullus concursus in paroeciarum provisione praescributur, non vero tenetur providere quoque iuxta normam specialem, exceptivam, § 4 eiusdem can. 459 contendam ; attamen nemo non videt quam grave sit et odiosum adeo latam exceptionem, tacitam prorsus, verbis legis manifestae supponere. Immo contrarium; ex eo quod can. 459, § 4, lex expresse reservaverit formam concursus ubi viget, dum can. 2162 ss. de hac forma omnino silet, arguendum foret iuxta effatum: 'lex ubi voluit expressit, ubi non expressit non voluit.'-Idque fortius firmatur considerando, iuxta ipsa obiecta verba can. 459, § 4, formam concursus iam non haberi in Codice nisi ut exceptionem ad nutum S. Sedis servandam ; ibi: 'haec forma retineatur, donec Sedes Apostolica aliud decreverit,' quae verba, ut adnotatum est in Lisbonen. et aliarum, Provis. paroeciar. 13 aprilis 1918, perspicue edicunt 'permitti interim bonum, in expectatione melioris, ad quod contenditur' (Acta Ap. Sedis, XI, 237); videtur igitur incongruum eidem formae exceptivae, tale tantumque momentum tribuere, ut impediat in plurimis locis ingressum novae legis quae explicite perhibetur data, ut consulatur bono animarum: cfr. verba can. 2162, ibi: ‘Si bonum animarum postulet,' etc.

Concludendum itaque potius videtur, hac facultate can. 2162 inchoari, in casu peculiari translationis parochorum, correctionem antiqui Iuris, seu rectius, correctionem Iuris post-tridentini, per reditum ad ius commune antiquum, consignatum in caus. VII, quaest. I, cap. 37 et 39; quae correctio non solum facile supponitur, sed etiam 'censetur favorabilis ac proinde extendenda' (ut pluribus ostendit Reiffenst., 1. c., n. 508 ss., ibi: 'Non est mirum, quod lex posterior [in casu: Codex] quae corrigit aliud Ius correctivum [in casu: ius post-tridentinum de concursu speciali] et nos reducit ad terminos antiquae legis [in casu : ad ius Decreti Gratiani], censeatur favorabilis, et idcirco extendenda.' Ceterum praestat adnotare hanc correctionem iam inchoatam explicite fuisse per decretum Maxima Cura, S. C. Consist., diei 20 aug. 1910, can. 26, § 1, in casu translationis parochi amoti ad aliam paroeciam, quod praescriptum etiam Codex recipit can. 2154 § 1: Amoto parocho Ordinarius...consulat, sive translatione ad aliam paroeciam, vel assignatione alius cfficii,' etc.

[ocr errors]

Nec ceteroquin, in casu can. 2162, cessare videntur eae utilitates propter quas prudentissime cautum est ut idoneitas candidati probetur potissimum et definite quoad paroeciam illi commitendam: quin immo in casu explicite supponitur parochum transferendum qui iam utiliter paroeciam [a qua] regit,' hoc ipso sese probasse magis idoneum ad

paroeciam ad quam regendam, ita ut bonum animarum postulet' ut ad hanc destinetur magis quam in illa relinquatur: quae maior utilitas adeo evidens supponitur, ut parochus, suis commodis postpositis, quibus etiam invitus esse possit, in hac adipiscenda magis probet suum Dei atque animarum amorem.' Nec satis: in sequenti can. 2168 supponitur explicite paroeciam esse nonnumquam ordinis inferioris, ita ut etiam invitus omnino parochus amovibilis transferri possit, ‘si paroecia ad quam non sit ordinis nimio inferioris.' Iamvero (etiam omisso quod, in casu translationis parochi inviti, inepte prorsus statueretur necessitas concursus vel etiam examinis subeundi, tamquam conditio eiusdem paroeciae adipiscendae, quum nihil facilius sit quam reprobationem ferre in concursu aut examine) luculenter ostendunt hae legis datae conditiones, idoneitatem transferendi quoad determinatam parocciam ad quam, in casu in comperto adeo esse ut nihil supra hanc certitudinem per concursum aut etiam per examen addi possit.

Examinis autem ratio non est profecto maior quam ratio concursus, ut aperto eruitur ex can. 459, § 3, n. 3: nam examen transferendi nonnisi ad huius idoneitatem Episcopo manifestandam requireretur, de qua idoneitate in casu Episcopus certissimus supponitur: iamvero eum qui certus est certiorari ulterius non oportere' omnia iura clamant.

[ocr errors]

RESOLUTIO.-Proposito in plenario S. C. Concilii conventu diei 21 iunii 1919 suprascripto dubio, nimirum: An requiratur concursus vel saltem examen in parochorum translatione de qua in can. 2162 et seq. Codicis Iuris Canonici:

Emi Patres respondendum censuere : Negative ad utrumque.

In audientia autem insequenti die infrascripto Secretario concessa, SSmus D. N. Benedictus Divina Providentia PP. XV, datam resolutionem approbare et confirmare dignatus est.

I. MORI, Secretarius.

HOW FAR THE DECREE 'INTER RELIQUAS' (1911) (REFERRING TO RELIGIOUS ATTACHED TO MILITARY SERVICE) IS AFFECTED BY THE PROMULGATION OF THE NEW CODE

[ocr errors]

(July 15, 1919)

SACRA CONGREGATIO DE RELIGIOSIS

CIRCA DECRETUM INTER RELIQUAS,' DE RELIGIOSIS SERVITIO MILITARI

ADSTRICTIS

Cum in Codice Iuris Canonici nihil habeatur circa ea quae continentur in Decreto de Religiosis servitio militari adstrictis, a S. Congregatione de Religiosis, sub die la ianuarii 1911 dato, dubium nonnullis exortum est utrum adhuc praedictum Decretum vigeat post Codicis promulgationem.

Haec autem S. Congregatio, attenta negotii gravitate, animadvertendum censet in Codice Iuris Canonici nullam haberi potuisse rationem praefati Decreti Inter reliquas, nec eiusdem praescripta Canonibus inserta fuisse, cum idem Decretum, natura sua, ad circumstantias

« PrécédentContinuer »