Images de page
PDF
ePub

(I)

DECRETUM

DUBLINEN.

BEATIFICATIONIS SEU DECLARATIONIS MARTYRII
SERVORUM DEI

FIACRII TOBIN A KILKENNIA

ET

IOANNIS BAPtistae DowdALL AB ULTONIA

ORDINIS MINORUM S. FRANCISCI CAPUCCINORUM

IN HIBERNIA PRO FIDE, UTI FERTUR, INTEREMPTORUM. Invicto agmini biscentum quinquaginta septem Servorum Dei, de quorum martyrii fama causa Dublinensis die 12 februarii anno 1915 introducta fuit, accenseri non potuerunt duo sacerdotes e Franciscali Familia Capuccinorum, nempe FIACRIUS TOBIN A KILKENNIA et IOANNES BAPTISTA DOWDALL AB ULTONIA, quia in Actis illorum Processualibus nec testes de his rogati fuerunt, nec documenta exhibita, praesertim ob repentinam Postulatoris Dublinensis mortem. Verum huiusmodi mora praesenti Causae potius favere quam nocere visa est, siquidem novae Inquisitioni et disceptationi parata et strata apparuit via, prioris causae vestigia sectando.

Recentior insuper Processus in eadem curia Dublinensi confectus, et Sacrae Rituum Congregationi traditus, complet primum, et testimonia ac documenta continet, quae ad duos praedictos Dei Servos eorumque martyrii famam referuntur. P. FIACRIUS TOBIN, furente persecutione Kromwelliana, anno 1656, et P. IOANNES BAPTISTA DOWDALL, Anna regnante, anno 1710, pro fide, uti asseritur, occubuerunt. De utroque Servo Dei, prouti mos est, aliquid innuere libet.

FIACRIUS TOBIN, Kilkenniae natus, adolescens in Ordine Capuccinorum cooptatus, Carolopoli [Charleville], in Gallia, ubi idem Ordo coenobium habebat, missionibus catholicis Hiberniae augendis destinatum, sedulam navavit operam studiis philosophicis ac theologicis. Iussu superiorum anno 1646 in patriam suam reversus, Spiritu Dei plenus et sana doctrina instructus, fidem catholicam bonosque mores apud Hibernas gentes propagavit. Anno 1650 deditione urbis Kilkenniae peracta in potestatem Kromwelli, aufugientibus ceteris de clero, ipse cum suo converso et altero sodali e Fratribus Minoribus, intrepidus ibi remansit, ut catholicis verbo et opere prodesset, sacramenta ministraret et aegrotis, praesertim lue grassante, inserviret. Quinque post menses ab haereticis captus et in carcerem coniectus, dum supremum supplicium expectabat, gratiam apud custodem carceris adeo invenit ut Missam celebrare sacrumque ministerium catholicis praestare potuerit. Quin imo, instantibus proceribus, Praefectus civitatis eum libertate donavit intra fines tantum urbis.

Vertente anno 1653, promulgata lege expulsionis universi cleri ab Hibernia, ipse eandem sortem subire illam que insulam relinquere coactus,

Galliam adivit. Sed eo vix appulit, assentiente Commissario generali missionis Hiberniae, in hanc Insulam regressus est. Illic per biennium apostolicos labores in Dei gloriam et salutem animarum impendit. Ineunte anno 1656, in quadam agresti via ab altero ex iis, qui, promisso praemio illecti et religionis odio agitati, sacerdotes catholicos inquirebant ad perniciem comprehensus et ligatus, ad Hewsonium, Dublini Pracfectum, rapitur.

A iudicibus in tribunali sedentibus interrogatus aperte et ingenue fatetur se esse sacerdotem ex Ordine Capuccinorum, suam que fidei professionem christiana libertate profert : 'Rediisse-dicit-in Hiberniam, ut sanguine suo testimonium fidei catholicae perhiberet, nullam que ab eis, tot iam martyrum cruore pollutis, misericordiam expectare; unum sibi esse in votis, ut lege, etsi iniquissima, agerent, ipsi, quo sibi vitam daretur, in agone profundere.' Ne eius ad mortem damnatio magis in fide confirmaret catholicos, iidem iudices capitalem sententiam cum durissim o exilio in Insulas Barbados commutarunt; et donec propitia se offerret occasio ad ea loca navigandi, Servum Dei ligatum in carcerem mittunt, eumque custodibus tradunt saevitiis excruciandum.

Post mensem eductus est navique impositus, etsi febri laboraret. A portu Dublini solvunt navigantes, qui biduo post, exorta tempestate, in portum Waterfordiensem se recipiunt, ibique, perdurantibus ventis itineri adversis, consistere debent.

Quaenam fuerit per id temporis conditio Servi Dei describitur in epistola a P. Bernardino, Commissario Ordinis Capuccinorum, e loco Montis Sancti missa sub die 20 iulii 1656 ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide: In navi-ibi legitur-velut in carcere catenis. onustus, rebus omnibus expoliatus, detinetur Servus Dei FIACRIUS, eique, inter rigidiores hyemis inclementias, duri asseres erant febricitanti corpusculo, cervical lignum, putris et purulenta aqua potus, pisa semicocta et pauca reliquum nutrimentum.' Cunctas hasce aerumnas pro Christo patienter toleratas, sequuta est mors P. FIACRII, quam idem Commissarius ita evenisse narrat: 'Ex navi et illa haereticorum catenis migravit in caelum, haud dubium, martyr, saltem caritatis et voluntatis, die 6 martii anni 1656.'

Cum hac relatione Commissarii concordant Acta Processus Dublinensis, Bullarium Ordinis Capuccinorum et Historia persecutionum Hibernarum, edita a cl. me. Cardinali Moran.

Alter heros, pari laude dignus, P. IOANNES BAPTISTA DOWDALL, ex Ultonia oriundus, genere et censu clarus, mundi oblectamentis divitiisque spretis, pro Christi amore et imitatione Ordinem Capuccinorum amplexatus est. In missionibus Hibernis quadraginta et amplius annos adlaboravit. Deo eo adhuc vivente P. Andreas Nugentius, missionis Praefectus, anno 1708, ad S. Congregationem de Propaganda Fide scribebat: Venerabilis Pater IOANNES BAPTISTA DOWDALL, octogenarius vir, animarum zelo accensus ac missionarii muneri totus addictus a quadraginta annis, mirum quam insignes proventus retulerit. Multos haereticos ad fidem perduxit, permultis regni proceribus orthodoxis sacramenta administrat, omnibus ob morum gravitatem gratissimus existens.'

.

Sub Anna regnante, anno 1702-1714, acrior exarsit persecutio in catholicos, maxime in sacerdotes et religiosos, praesertim si eos professione protestantes ad catholicam fidem reduxissent. Tunc enim capitalis poena erat indicta per specialem legem, anno secundo reginae Annae latam, cui nomen et finis erat : Actus ad praeveniendum ulterius Papismi incrementum' [An Act to prevent the further growth of Popery]. Sed strenuus missionarius, Apostolico suo ministerio intentus, absque metu et tremore omnem operam adhibuit ad conversionem hominum salutariter promovendam, ideoque a Cardinali Moran meruit appellari: Insignis prae multitudine haereticorum quos reduxit in sinum Ecclesiae Catholicae.'

Hac de causa, pluries ab haereticis comprehensus et toties in tetrum carcerem reclusus, diras pro Christo sustinuit inedias. Ob conversionem ab eo factam illustris matronae, instigantibus huius consanguineis, Servus Dei in ergastulum Londinense translatus est, ibique fame et frigore consumptus, inter diros et acerbos ergastuli dolores, et impias in Deum nocentium voces per genus novum martyrii vitam emisit, vitamque invenit aeternam martyrii laurea decoratam Londini, in Anglia, anno 1710. Ita Annales Capuccinorum Hiberniae, conscripti a P. Bonaventura Donnely, Capuccinorum Hiberniae Definitore, anno 1741 ; necnon Cardinalis Moran in citato opere De persecutione catholicorum Hibernorum: Fr. Ioannes Baptista Dowdall, Ultoniensis et Bullarium Ordinis Capuccinorum.

Haec et alia, ex actis Processualibus et documentis authenticis deprompta, Sacrae Rituum Congregationi tamquam valida argumenta subiecta sunt ad probandam martyrii famam, quam ambo Servi Dei inde ab obitu consequuti sunt, eo quod carceres, exilia, aerumnae illos in mortem, ex communi opinione, adduxerunt. Itaque eiusmodi fama martyrii in dies magis inclarescente et vigente, super qua Processus Informativus Dublini confectus est, quum omnia, servato iuris ordine, parata sint ut ad ulteriora procedatur, instante Rño P. Raphaële a Vallefinaria, Ordinis Minorum Capuccinorum Postulatore Generali, attentisque litteris postulatoriis in priori Causa Dublinensi iam exhibitis, novisque hos viros Dei Famulos respicientibus, Emus et Rmus Dñus Cardinalis Vincentius Vannutelli, Episcopus Ostiensis et Praenestinus, Sacri Collegii Decanus et huius Causae Ponens seu Relator, in Ordinariis Sacrorum Rituum Congregationis conitiis ad Vaticanas aedes coacto, sequens dubium discutiendum proposuit: An sit signanda Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum de quo agitur?

Et Emi ac Rmi Patres sacris tuendis ritibus praepositi, post relationem eiusdem Emi Cardinalis Ponentis, audito voce et scripto R. P. D. Angelo Mariani, Fidei Promotore Generali, omnibus sedulo perpensis rescribendum censuerunt: Affirmative seu signandam esse Commissionem introductionis Causae, si Sanctissimo placuerit, die 22 iulii 1919.

Quibus omnibus Sanctissimo Domino nostro BENEDICTO Papae XV per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum relatis, Sanctitas Sua rescriptum Sacrae eiusdem Congregationis ratum habens, propria manu signare dignata est Commissionem Introductionis Causae Dublinen. Beatificationis seu Declarationis Martyrii Servorum Dei

FIACRII TOBIN A KILKENNIA et IOANNIS BAPTISTAE DOWDALL AB ULTONIA, Ordinis Minorum S. Francisci Capuccinorum, die 23 eisdem mense et

[blocks in formation]

FIACRII TOBIN ET JOANNIS BAPTISTAE DOWDALL,

ORD. MIN. S. FRANCISCI CAPUCCINORUM

IN HIBERNIA

PRO FIDE, UTI FERTUR, INTERFECTORUM

Resoluto feliciter dubio, editoque Decreto de Causa ineunda Servorum Dei Fiacrii Tobin et Joannis Baptistae Dowdall ex Ordine Minorum Capuccinorum in Hibernia, Rmus. P. Raphael a Vallefinaria ejusdem Ordinis Postulator Generalis Sanctissimum Dominum Nostrum BENEDICTUM PAPAM XV supplicibus votis deprecatus est, ut Causa horum Servorum adjungatur alteri Causae Dublinensi anno 1915 iam introductae, ac proinde hi duo Servi Dei Tobin et Dowdall aliis omnibus. superioris Causae additi, simul cum illis per ulteriorem et unicam Inquisitionem de eorum martyrio causa martyrii, signis ac miraculis conjungantur, propositis etiam pro his binis Dei famulis interrogatoriis de cultu numquam iisdem exhibito.

Sanctitas porro Sua, referente infrascripto Cardinali Sacrae Rituum Congregationi Praefecto, attentis expositis peculiaribus adjunctis, benigne annuere juxta preces dignatus est. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 13 Augusti 1919.

L. S.

A. CARD. Vico, Ep. Portuen., Praef.
ALEXANDER VERDE, S. R. C. Secretarius.

(III) DUBLINEN.

BEATIFICATIONIS SEU DECLARATIONIS MARTYRII

SERVORUM DEI

FIACRII TOBIN A KILKENNIA

ET

JOANNIS BAPTISTAE DowDALL AB ULTONIA

ORDINIS MINORUM S. FRANCISCI CAPUCCINORUM, IN HIBERNIA
PRO FIDE, UTI FERTUR, INTEREMPTORUM

Positiones et Articulos infrascriptos dat, facit, exhibet atque producit P. Raphael a Vallefinaria, Postulator Generalis O.M. Capuccinorum

ad docendum de praefatorum Dei Servorum martyrio in specie, et petit illas sive illos in Curia recipi et admitti simulque testes super iis vel super aliquo ex illis inducendos examinari, et documenta ad rem facientia ex archivis educi, recognosci et in acta compulsari juxta legitimas formulas, non se tamen adstringens ad onus superfluae probationis, de quo etc., non solum etc.

Itaque ponit et probare vult et intendit :

DE P. FIACRIO TOBIN.

1°. Qualiter veritas fuit et est quod Dei Servus P. Fiacrius Tobin Kilkenniae ortus, adolescens inter Capuccinos cooptatus, in civitate Carolopoli in Gallia studiis operam dedit. Anno 1646 ex illa urbe in qua Ordo Capuccinorum coenobium habebat ad Hibernicas missiones alendas, in patriam suam missus est, ubi fidem catholicam et morum probitatem verbo et opere in eo populo mirabiliter promovit.-Sicuti declarabunt testes, sive ex fama publica illa didicerint, sive ex documentis quae precise indicabunt.

2°. Qualiter veritas fuit et est quod anno 1650 cum civitas Kilkennia dedita est Kromwellio cumque clerus universus inde aufugisset, ipse ibi remansit ut ministerium suum praeberet catholicis et peste, quae tunc saeviebat, affectis inserviret. Post aliquot menses capitur ab haereticis et in carcerem conjicitur, ex quo, sub fidem praestantium e civitate Catholicorum, dimissus, tamen inter pericula perrexit apostolicum ministerium impavidus exercere.-Sicuti declarabunt testes, etc.

3°. Qualiter veritas fuit et est quod anno 1653 ne catholicis qui pro se fidem suam interposuerant ultio immineret ab haereticis, cum lata lex est qua clerus universus tota Hibernia ejiciebatur, venit in Galliam. Quo vix appulit, litteras misit ad Commissarium Generalem Missionis Hibernicae veniam petens eo redeundi optime sciens se morti, ab illa lege indictae, si denuo caperetur, fore occursurum.-Sicuti declarabunt testes, etc.

4°. Qualiter veritas fuit et est quod, accepta venia revertendi in Hiberniam, eo statim remeavit Fiacrius ubi in persecutione Cromwelliana truculentissima strenuum et perutilem laborem posuit per tres fere exinde annos, illud tantum aliquantulum aegro ferens quod cogeretur pecunia uti et saecularem habitum gestare.-Sicuti declarabunt testes, etc.

5°. Qualiter veritas fuit et est quod cum per agros et suburbana loca saepe ministerium suum catholicis praeberet, conspectus ab altero ex iis Anglicanis equitibus qui proposito praemio Sacerdotes catholicos ubique inquirebant, et cognitus quis esset, comprehensus est ab eodem et omnibus suis rebus spoliatus, ligatusque raptus est ad Hewsonium Dublini praefectum, a quo et a Judicum caetu interrogatus professionem suae fidei suique ecclesiastici muneris apertissimam edidit.-Sicuti declarabunt testes, etc.

6°. Qualiter veritas fuit et est quod latam in eum capitalem sententiam, prouti iniquissimae leges ferebant, commutarunt Judices in servitutem perpetuo serviendum in insulis Barbados sub Anglo haeretico domino, tum ut illi lentiorem infligerent mortem praesenti celerique

« PrécédentContinuer »