Images de page
PDF
ePub

duriorem, tum ne ejus martyrio sanguinis catholici magis in fide confir.narentur.-Sicuti declarabunt testes, etc.

7°. Qualiter veritas fuit et est quod Dei Servus dum occasio adesset navigandi ad eas insulas in quas erat deportandus, interim in carcerem conjectus est in quo aliquod tempus permansit saevissime habitus, ut erat mos cum catholicis fidei confessoribus, tum etiam quia illa erat conditio carcerum illius et secuti etiam temporis, ut vinculis detenti atrociter vexarentur omni saevitiei genere, ut facillime et fere necessario morbos contraherent et brevi vitam amitterent. Sicuti declarabunt testes, etc.

8°. Qualiter veritas fuit et est quod Dei Servus morbo affectus eductus est e carcere et navi impositus ut deportaretur ad locum sui exilii suaeque perpetuae servitutis. Cum autem navis e portu Dublini solvisset, post biduum navigationis foeda coorta tempestate coacta est in portum Waterfordiae sese recipere.-Sicuti declarabunt testes, etc.

9°. Qualiter veritas fuit et est quod contrariis semper flantibus ventis coguntur consistere in illo portu, dum Dei Servus in eo fluctuante carcere vinculis oneratus et habitus uti mancipium, crudelissima ratione tractatus ab haereticis nullo modo poterat curationem aliquam morbo adhibere cum pro lectulo tabulas haberet, in cibum pisa pauca et semicocta, in potum aquam saepe purulentam, neque subsidium aliquod afferre catholici poterant quia ab haereticis inhumaniter pellebantur.Sicuti declarabunt testes, etc.

10°. Qualiter veritas fuit et est quod Dei Servus in illa tam atroci rerum conditione totam hyemem ejus anni pertransiit sperans se in loco etiam sui exilii et servitutis aliquam, uti posset, daturum operam ministerio suo sicuti missionarium et bonum Christi militem. Interim admirabile exhibebat constantiae exemplum inter illas immanitates quae post quintum captivitatis mensem ejus mortis causae fuerunt in illa ipsa navi, vel probabilius in carcere Waterfordiae quo in vitae extremis fuisset translatus.-Sicuti declarabunt testes, etc.

DE P. JOANNE BAPTISTA DOWDALL.

11°. Qualiter veritas fuit et est quod P. Joannes Baptista Dowdall Ultoniae anno 1626 ortus ex catholicis ac divitibus parentibus cuncta pro Christo reliquit se pauperem faciens inter Capuccinos. Sacerdotio consecratus in Missionibus Hibernicis incredibili animarum studio adlaboravit tum inter catholicos quos in fide confirmabat, tum inter haereticos quorum multos inter pericula et persecutiones ad veram fidei professionem adduxit.-Sicuti declarabunt testes, etc.

12°. Qualiter veritas fuit et est quod hisce de causis saepe ab haereticis captus et in tetrum carcerem conjectus acerrimas pertulit saevitias, inedia afflictus, paedore carcerum et omni necessariarum rerum inopia, quae minime valuerunt ardentem ejus zelum vel minimum extenuare.— Sicuti declarabunt testes, etc.

13°. Qualiter veritas fuit et est quod ad extremam usque aetatem in hisee gravissimis laboribus et certaminibus perstitit donec cum annum ageret circiter octuagesimum quartum, ob conversionem cujusdam nobilis

Calvinianae matronae captus postremo et in Londinense egastulum conjectus anno 1710, ob ejus carceris miserias et immanitates quas in ipsum exasperavit praecipuum haereticorum odium et ipsi tam longaeva aetas lethales efficiebat, fame et frigore erat enim hyems, confectus mense Februario e vita decessit.-Sicuti declarabunt testes, etc.

14°. Qualiter veritas fuit et est quod horumce Dei Servorum cooevi qui res ab iisdem gestas, eorumque mortem scriptis tradiderunt auctores fide dignissimi eorum invictam fortitudinem et constantiam extollunt, eosque depraedicant uti veros Christi martyres ex quo clare significatur eamdem fuisse famam inter illos ad quos eorum martyrii notitia pervenit, uti nunc est praecipue in Ordine Capuccinorum. Sicuti declarabunt testes, etc.

Hos pro nunc, salvo jure alios si opus fuerit addendi articulos, de quo, etc.

[blocks in formation]
[ocr errors]

DE PARTICIPATIONE CATHOLICORUM SOCIETATI AD PROCURANDAM ? CHRISTIANITATIS UNITATEM

In generali consessu Supremae Sacrae Congregationis Sancti Officii, habito feria IV, 2 iulii 1919, proposito dubio: 'Utrum instructiones huius eiusdem Supremae Sacrae Congregationis, latae die 16 septembris 1864, circa participationem catholicorum cuidam societati Londini erectae ad procurandam, ut aiebant, christianitatis unitatem, applicandae sint, et a fidelibus servandae etiam quoad eorundem participationem conventibus quibuscumque, comitiisque publicis vel privatis ab acatholicis indictis, qui finem sibi praestituunt unionem procurandi omnium coetuum christianorum nomen sibi vindicantium'; Emi ac Rmi Dñi Cardinales in rebus fidei et morum Inquisitores Generales respondendum mandarunt: Affirmative, et iterum evulgandas esse in ephemeride officiali Sanctae Sedis supra memoratas litteras, una cum aliis ad quosdam Puseistas anglicos datis, die 8 novembris 1865.'

[ocr errors]

SSus D. N. D. Benedictus Div. Prov. Papa XV sequenti feria V, die 3 eiusdem mensis et anni, in solita audientia R. P. D. Adsessori S. O. impertita, relatam sibi Emorum Patrum resolutionem approbare et confirmare dignatus est. Contrariis quibuscumque non obstantibus.

Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 4 iulii 1919.

ALOISIUS CASTELLANO, Supremae S. C. S. Off. Notarius.

I

SUPREMAE S. ROMANAE ET UNIVERSALIS INQUISITIONIS

EPISTOLA AD OMNES ANGLIAE EPISCOPOS

Apostolicae Sedi nuntiatum est, catholicos nonnullos et ecclesiasticos quoque viros Societati ad procurandam, uti aiunt, Christianitatis unitatem Londini anno 1857 erectae, nomen dedisse, et iam plures evulgatos esse ephemeridum articulos, qui catholicorum huic Societati plaudentium nomine inscribuntur, vel ab ecclesiasticis viris eamdem Societatem commendantibus exarati perhibentur. Et sane quaenam sit huius Societatis indoles vel quo ea spectet, nedum ex articulis ephemeridis cui titulus The union review, sed ex ipso folio quo socii invitantur et adscribuntur, facile intelligitur. A protestantibus quippe efformata et directa eo excitata est spiritu, quem expresse profitetur, tres videlicet christianas communiones romano-catholicam, graeco-schismaticam et anglicanam, quamvis invicem separatas ac divisas, aequo tamen iure catholicum nomen sibi vindicare. Aditus igitur in illam patet omnibus ubique locorum degentibus tum catholicis, tum graecc-schismaticis, tum anglicanis, ea tamen lege ut nemini liceat de variis doctrinae capitibus in quibus dissentiunt quaestionem movere, et singulis fas sit propriae religiosae confessionis placita tranquillo animo sectari. Sociis vero omnibus preces ipsa recitandas, et sacerdotibus Sacrificia celebranda indicit iuxta suam intentionem: ut nempe tres memoratae christianae communiones, utpote quae, prout supponitur, Ecclesiam catholicam omnes simul iam constituunt, ad unum corpus efformandum tandem aliquando coeant.

Suprema S. O. Congregatio, ad cuius examen hoc negotium de more delatum est, re mature perpensa, necessarium iudicavit sedulam ponendam esse operam, ut edoceantur fideles ne haereticorum ductu hanc cum iisdem haereticis et schismaticis societatem ineant. Non dubitant profecto Emi Patres Cardinales una mecum praepositi Sacrae Inquisitioni, quin istius regionis Episcopi pro ea, qua eminent, caritate et doctrina omnem iam adhibeant diligentiam ad vitia demonstranda, quibus ista Societas scatet, et ad propulsanda quae secum affert pericula: nihilominus muneri suo deesse viderentur, si pastoralem eorum dem Episcoporum zelum in re adeo gravi vehementius non inflammarent: eo enim periculosior est haec novitas, quo ad speciem pia et de christianae Societatis unitate admodum sollicita videtur.

Fundamentum cui ipsa innititur huiusmodi est quod divinam Ecclesiae constitutionem susque deque vertit. Tota enim in eo est, ut supponat veram Iesu Christi Ecclesiam constare partim ex romana Ecclesia per universum orbem diffusa et propagata, partim vero ex schismate photiano et ex anglicana haeresi, quibus aeque ac Ecclesiae romanae unus sit Dominus, una fides et unum baptisma. Ad removendas vero dissensiones, quibus hae tres christianae communiones cum gravi scandalo et cum veritatis et caritatis dispendio divexantur; preces et sacrificia indicit, ut a Deo gratia unitatis impetretur. Nihil certe viri catholico potius esse debet, quam ut inter Christianos schismata et dissensiones a radice evellantur, et Christiani omnes sint solliciti servare unitatem spiritus in

vinculo pacis (Ephes., IV, 3). Quapropter Ecclesia Catholica preces Deo O. M. fundit et Christifideles ad orandum excitat, ut ad veram fidem convertantur et in gratiam cum Sancta Romana Ecclesia, extra quam non est salus, eiuratis erroribus, restituantur quicumque omnes ab eadem Ecclesia recesserunt: imo ut omnes homines ad agnitionem veritatis, Deo bene iuvante, perveniant. At quod Christifideles et ecclesiastici viri, haereticorum ductu et, quod peius est, iuxta intentionem haeresi quam maxime pollutam et infectam, pro christiana unitate orent, tolerari nullo modo potest. Vera Iesu Christi Ecclesia quadruplici nota, quam in symbolo credendam asserimus, auctoritate divina constituitur et dignoscitur; et quaelibet ex hisce notis ita cum aliis cohaeret ut ab iis nequeat seiungi; hinc fit, ut quae vere est et dicitur catholica, unitatis simul, sanctitatis et Apostolicae successiones praerogativa debeat effulgere. Ecclesia igitur catholica una est unitate conspicua perfectaque orbis terrae et omnium gentium, ea profecto unitate, cuius principium, radix et origo indefectibilis est beati Petri Apostolorum Principis eiusque in Cathedra romana Successorum suprema auctoritas et potior principalitas. Nec alia est Ecclesia catholica nisi quae, super unum Petrum aedificata, in unum connexum corpus atque compactum unitate fidei et caritatis assurgit : quod beatus Cyprianus, in Epist. 45, sincere professus est, dum Cornelium Papam in hunc modum alloquebatur: ut Te collegae nostri et communionem tuam idest Catholicae Ecclesiae unitatem pariter et caritatem probarent firmiter ac tenerent. Et idipsum quoque Hormisdas Pontifex ab Episcopis acacianum schisma eiurantibus assertum voluit in formula totius christianae antiquitatis suffragio comprobata, ubi sequestrati a communione Ecclesiae catholicae ii dicuntur, qui sunt non consentientes in omnibus Sedi Apostolicae. Et tantum abest quin communiones a Romana Sede separatae iure suo catholicae nominari et haberi possint, ut potius ex hac ipsa separatione et discordia dignoscatur quaenam societates et quinam christiani nec veram fidem teneant nec veram Christi doctrinam : quemadmodum iam inde a secundo Ecclesiae saeculo luculentissime demonstrabat S. Irenaeus, lib. III, Contra haeres., c. III. Caveant igitur summo studio Christifideles ne hisce societatibus coniungantur, quibus salva fidei integritate nequeunt adhaerere; et audiant sanctum Augustinum docentem, nec veritatem nec pietatem esse posse ubi christiana unitas et Sancti Spiritus caritas deest.

Praeterea inde quoque a londinensi Societate fideles abhorrere summopere debent, quod conspirantes in eam et indifferentismo favent et scandalum ingerunt. Societas illa, vel saltem eiusdem conditores et rectores, profitentur photianismum et anglicanismum duas esse eiusdem verae christianae religionis formas, in quibus aeque ac in Ecclesiae catholica Deo placere datum sit : et dissensionibus utique christianas huiusmodi communiones invicem urgeri, sed citra fidei violationem, propterea quia una eademque manet earumdem fides. Haec tamen est summa pestilentissimae indifferentiae in negotio religionis, quae hac potissimum aetate in maximam serpit animarum perniciem. Quare non est cur demonstretur catholicos huic Societati adhaerentes spiritualis ruinae catholicis

iuxta atque acatholicis occasionem praebere, praesertim quum ex vana expectatione ut tres memoratae communiones integrae et in sua quaeque persuasione persistentes simul in unum coeant, Societas illa acatholicorum conversiones ad fidem aversetur et per ephemerides a se evulgatas impedire

conetur.

Maxima igitur sollicitudine curandum est, ne catholici, vel specie pietatis vel mala sententia decepti, Societati, de qua hic habitus est sermo, aliisque similibus adscribantur vel quoquomodo foveant, et ne, fallaci novae christianae unitatis desiderio abrepti, ab ea desciscant unitate perfecta, quae mirabili munere gratiae Dei in Petri soliditate consistit. Ro nae, hac die 16 septembris 1864.

C. CARD. PATRIZI.

II

AD QUOSDAM PUSEISTAS ANGLICOS

Honorabiles et dilectissimi Domini,

Quod vos, litteris ad me datis, corde sincero et voce non ficta, hoc tantum optare profiteamini, ut secundum Domini Nostri Iesu Christi verba unum ovile fiat et unus pastor, id spem affert huic Sacrae Congregationi iucundissimam, vos tandem, divina eiusdem Iesu Christi gratia, ad veram unitatem esse perventuros. Cavendum tamen vobis est, ne ipsam quaerentes deflectatis a via. Id porro Sacra Congregatio vobis contigisse vehementer dolet existimantibus, ad veram Iesu Christi Ecclesiam pertinere, tamquam partes, christianos illos coetus, qui sacerdotii et catholici nominis haereditatem habere se iactant, licet sint ab Apostolica Petri sede divisi ac separati. Qua opinione nihil est, quod magis a genuina catholicae Ecclesiae notione abhorreat. Catholica enim Ecclesia, ut in meis ad Episcopos Angliae litteris monetur, ea est quae, super unum Petrum aedificata, in unum connexum corpus atque compactum unitate fidei et caritatis assurgit.1 Equidem hanc fidei et caritatis seu communionis unitatem, ex irreformabili Christi institutione, non modo praecipuam esse ac fundamentalem verae Ecclesiae proprietatem, sed certissimam quoque semperque visibilem notam, qua ipsa Ecclesia ab omnibus sectis tuto ac facile distinguatur, evidentissime vobis, si rem sedulo inspicere pacatoque animo considerare volueritis, demonstrabunt tum Sacrarum Scripturarum diserta testimonia insignesque metaphorae, parabolae et imagines, quibus delineatur ac veluti repraesentatur Ecclesia, tum praeclarissima sanctorum Patrum antiquissimarumque synodorum documenta, tum constans agendi ratio, quam Ecclesia, a suis usque promordiis sequi consuevit adversus cuiusque generis haereticos et schismaticos, tametsi ex iis complures sacerdotii et catholici nominis haereditatem sibi arrogarent. Quemadmodum igitur Ecclesia Christi propter summam, quam per omnes gentes et in omne tempus diffusa firmissime retinet, fidei communionisque unitatem catholica est et dicitur, ita propter unitatem eamdem sancta et apostolica praedicatur; et quemadmodum absque

1 S. Ambros., De offic. ministr., lib. iii. c. iii, n. 19.

« PrécédentContinuer »