Images de page
PDF
ePub

tali unitate desineret, et iure et facto, esse catholica, ita sanctitatis etiam et apostolicae successionis insignibus continuo privaretur.

At Christi Ecclesia suam unitatem nunquam amisit, nunquam ne brevissimo quidem temporis intervallo amittet ; quippe quae perenniter, iuxta divina oracula, duratura sit. Quomodo vero Ecclesia perenniter duratura credatur, si in essentialem eius statum aetas aetati succedens, non secus atque fit in mundanarum rerum mutabilitate, novam induceret speciem et formam, et ipsa adeo Ecclesia ab illa fidei et communionis unitate desciscere aliquando posset, qua et a Iesu Christo fundata est et ab Apostolis deinde propagata? Ideo enim, ait S. Ambrosius, regnum Ecclesiae manebit in aeternum, quia individua fides, corpus est unum.1 Quod si Ecclesia Christi indefectibilis prorsus est, sponte sequitur, eam infallibilem quoque dici et credi debere in evangelica doctrina tradenda ; quam infallibilitatis praerogativam Christum Dominum Ecclesiae suae, cuius ipse caput, sponsus et lapis angularis, mirabili munere contulisse, inconcussum est catholicae fidei dogma. Et profecto quis sanus sibi persuadeat, errorem subesse posse publico ac solemni Ecclesiae magisterio, quod Christus eo consilio instituit, ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris ; quod sui praesentia nunquam deserendum, atque a Spiritu Sancto de omni veritate edocendum pollicitus est; a quo voluit universas gentes ad obedientiam fidei vocari, et rerum credendarum agendarumque doctrinam ita accipere, ut qui Apostolis legitimisque eorum successoribus praedicantibus non credidisset, condemnaretur; cui munus auctoritatemque attribuit sanorum verborum formae praescribendae, in qua omnes docibiles Dei convenirent? Hinc Paulus Ecclesiam appellat columnam et firmamentum veritatis. Sed quo pacto Ecclesia esset firmamentum veritatis, nisi tuto ab ea veritatis peteretur ? Sanctissimi quoque Patres una voce loquuntur ac praedicant, in unitate Ecclesiae unitatem fidei ac doctrinae Christi sic defixam esse ut una disiungi ab alia non valeat ; quo spectat aurea illa s. Cypriani sententia, Ecclesiam esse unitatis ac veritatis domicilium. Neque catholica Ecclesia dubitavit unquam de hac praerogativa sibi promissa et per iugem Christi praesentiam Sanctique Spiritus afflatum communicata, quoties subortas fidei controversias dirimere, sacrarum Scripturarum sensum interpretari, erroresque commisso revelationis deposito adversos profligare aggressa est; suas enim dogmaticas definitiones edidit semper ac proposuit tamquam certam et immutabilem fidei regulam; quibus, ut fidei regulae, intimum quisque assensum sine ulla dubitatione, suspicione, haesitatione praestare deberet; qui vero iisdem definitionibus contumaciter obsisterent, hoc ipso circa fidem saluti consequendae necessariam naufragavisse nec amplius ad Christi ovile pertinere conserentur. Atque haec magis magisque absurditatem produnt illius commenti de catholica Ecclesia ex tribus communionibus coalescente, cuius commenti fautores infallibilitatem Ecclesiae necessario inficiari coguntur.

1 In Luc. lib. vii, n. 91. 2 Ephes. iv. 14.

31 Timoth. iii. 15.

4 Epist. VIII, ad Corn., ap. Constant, n. 1.

Iam non minus certum atque exploratum est, Christum Iesum, ut fidei communionisque unitas in Ecclesia gigneretur ac perpetuo servaretur, utque capite constituto schismatis tolleretur occasio, 1 beatissimum Petrum prae ceteris Apostolis, tamquam illorum principem et eiusdem unitatis centrum et vinculum conspicuum, singulari providentia elegisse ; super quem Ecclesiam suam aedificavit, et cui totius gregis pascendi, fratres confirmandi, totoque orbe ligandi ac solvendi summam curam auctoritatemque contulit in successores omni aevo prorogandam. Catholicum dogma hoc est, quod ore Christi acceptum, perenni Patrum praedicatione traditum ac defensum Ecclesia universa omni aetate sanctissime retinuit, saepiusque adversus novatorum errores Summorum Pontificum Conciliorumque decretis confirmavit. Quare catholica Ecclesia illa solum semper credita est, quae fide et communione cum Sede romanorum Pontificum Petri successorum cohaeret, quam propterea Sedem s. Cyprianus nuncupat catholicae Ecclesiae radicem et matricem ; 2 quam unam Patres et Concilia per antono nasticam appellationem Apostolicae Sedis nomine designant; e qua sacerdotalis unitas exorta est et in omnes venerandae communionis iura dimanant; in qua Petrus iugiter vivit et praesidet et praestat quaerentibus fidei veritatem. Certe s. Augustinus, ut schismatis convictos Donatistas ad radicem et vitem, unde discesserant, revocaret, argumento utitur ab antiquioribus Patribus frequentato: Venite, fratres, si vultis ut inseramini in vite. Dolor est, cum vos videmus praecisos ita iacere. Numerate sacerdotes vel ab ipsa Petri Sede, et in ordine illo patrum, quis cui successit, videte. Ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum portae." Quo uno satis ostendit, in catholica Ecclesia eum non esse qui non inhaereat illi Petrae, in qua fundamentum positum est unitatis catholicae. Neque aliter sensit s. Hieronymus, cui profanus erat quisquis non Cathedrae Petri et Pontifici in ea sedenti communione consociaretur: 'Nullum primum-sic ille ad Damasumnisi Christum sequens, beatitudini tuae, idest cathedrae Petri communione consocior; super illam petram aedificatam esse Ecclesiam scio. Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est. Si quis in Noë arca non fuerit, peribit regnante diluvio. Quicumque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est, antichristi est.' Neque aliter

[ocr errors]

s. Optatus Milevitanus, qui singularem illam cathedram celebrat, omnibus notam, Romae constitutam, in qua unitas ab omnibus ita servari debet, ut schismaticus et haereticus sit, qui contra illam singularem cathedram aliam collocet. Et merito quidem; in Romanorum enim Pontificum

1 S. Hieronym., Lib. I adv. Iovin., n. 26.

2 Epist. IV ad Corn., ap. Constant, n. 3.

8 S. Cypr., Epist. XII ad Corn., ap. Constant, n. 14.

4 Epis ola Concilii aquileiensis ad Gratianum imperatorem, anni 381, inter Epistolas S. Ambrosii.

S. Petrus Crysol., Epis. ad Eu'ich., Act. III concilii ephes., ap. Harduin, I, 1478.

• Psalm. in par. Donati.

7 Epist. 14, al 57, ad Damas., n. 2.

8 De schism. Donatist., lib. ii, n. 2.

ordinatione et successione, uti denunciat aperte omnibus s. Irenaeus, ea qua est ab Apostolis in Ecclesia traditio et veritatis praeconatio pervenit usque ad nos; et est plenissima haec ostensio, unam et eamdem vivificatricem fidem esse quae in Ecclesia ab Apostolis usque nunc sit conservata et tradita in veritate.1

3

Itaque si proprium est ac perpetuum verae Christi Ecclesiae insigne, ut summa fidei caritatisque socialis unitate contineatur, efflorescat ac veluti civitas supra montem posita omnibus hominibus omni tempore patefiat; et si, alia ex parte, eiusdem unitatis originem, centrum ac vinculum Christus esse voluit Apostolicam Petri Sedem, consequens fit, coetus prorsus omnes ab externa visibilique communione et oboedientia Romani Pontificis separatos, esse non posse Ecclesiam Christi, neque ad Ecclesiam Christi quomodolibet pertinere, ad illam scilicet Ecclesiam, quae in symbolo post Trinitatis commendationem credenda proponitur Ecclesia sancta, Ecclesia una, Ecclesia vera, Ecclesia catholica; & quae catholica no ninatur non solum a suis verum etiam ab omnibus inimicis, sicque ipsum catholicae nomen sola obtinuit, ut cum omnes haeretici se catholicos dici velint, quaerenti tamen peregrino alicui, ubi ad catholicam conveniatur, nullus haereticorum vel basilicam suam vel domum audeat ostendere ; per quam Christus veluti per corpus sibi penitissime coniunctum beneficia redemptionis impertit, et a qua quisque fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere quod a Christi unitate disiunctus est, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum; ' eiusmodi proinde coetibus catholicum nomen tum iure minime competere, tum facto attribui nullatenus posse citra manifestam haeresim. Inde autem perspicietis, honorabiles ac dilectissimi Domini, quare sacra haec Congregatio tanta sollicitudine caverit, ne Christifideles societati a vobis recens institutae ad promovendam, ut dicitis, christianitatis unitatem cooptari paterentur aut quoquomodo faverent. Perspicietis etiam in irritum necessario cadere quamcumque conciliandae concordiae molitionem, nisi ad ea principia exigatur, quibus Ecclesia et ab initio est a Christo stabilita et deinceps omni consequenti aetate per Apostolos eorumque successores una eademque in universum orbem propagata ; quaeque in celeberrima Hormisdae formula, quam certum est a tota catholica Ecclesia comprobatam esse, dilucide exponuntur. Perspicietis denique, oecumenicam illam, quam memoratis intercommunionem ante schisma Photianum, ideo viguisse quia orientales ecclesiae nondum a debito Apostolicae Cathedrae obsequio desciverant; neque ad optatissimam hanc intercommunionem restaurandam satis esse, simultates et odia in Romanam Ecclesiam deponere, sed omnino, ex praecepto et instituto Christi, oportere Romanae Ecclesiae fidem et communionem amplecti; quandoquidem, ut ait venerabilis Beda, splendidissimum

1 Lib. III contra haeres., cap. iii, n. 3, ex vet. interpr.

2 S. Aug., De Symb. ad catech., cap. vi.

Id. De vera Relig., cap. vii.

4 Id. Contr. epist. fundam, cap. iv, n. 5.
Id, Ep. 141, al. 152, n. 5.

[ocr errors]

vestrae gentis ornamentum: Quicumque ab unitate fidei vel societate illius (beati Petri) quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi nec ianuam possint regni caelestis ingredi.1

Atque utinam, honorabiles et dilectissimi Domini, quoniam Ecclesia catholica una esse nec scindi nec dividi posse monstrata est, non amplius dubitetis, vos eiusdem Ecclesiae condere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab apostolica Sede per successiones episcoporum, frustra haereticis circumlatrantibus, culmen auctoritatis obtinuit. Utinam quod in vobis per inditam benevolentiam erga hanc Ecclesiam Spiritus Sanctus coepit, ipse complere et perficere sine mora dignetur. Id vobis una cum hac sacra Congregatione toto ominatur animo et a Deo misericordiarum et luminum Patre enixe adprecatur sanctissimus Dominus Noster Pius Papa IX, ut vos tandem omnes, ab exhaeredata praecisione fugientes, in haereditatem Christi, in veram catholicam Ecclesiam, ad quam certe spectarunt maiores vestri ante lugendam saeculi sextidecimi separationem, accipere feliciter mereamini radicem caritatis in vinculo pacis et in societate unitatis. Valete.

Romae, hac die 8 novembris 1865.

C. CARD. PATRIZI

THE RITE TO BE OBSERVED IN THE PROFESSION OF NUNS ACCORDING TO THE NEW CODE

(July 10, 1919)
DUBIUM

CIRCA RITUS IN PROFESSIONE MONIALIUM SERVANDOS

'An resolutiones S. C. EE. et RR., sub die 18 iulii 1902 ad I, et 15 ianuarii 1903 ad I et II, circa modum servandum in emittenda simplici et sollemni Monialium professione post editum Decretum Perpensis diei 2 maii 1902, vigeat post inductam a Codice Iuris Canonici professionem votorum temporaneorum, quae votis sollemnibus praemitti debeat?'

[ocr errors]

S. Congregatio, omnibus mature perpensis, respondendum censuit : Negative, et ad mentem. Mens est ut professioni sollemni reserventur ritus illi omnes et caeremoniae quae ad perpetuitatem status referuntur; ad professionem vero temporaneam sufficit ut, ad normam canonis 577, § I, n. 6, a legitimo Superiore secundum Constitutiones per se vel per alium recipiatur.'

Datum ex Secretaria S. Congregationis de Religiosis, die 10 iulii 1919.

L.S.

MAURUS M. SERAFINI, Ab. O.S.B., Secretarius.

1 Hom. in natale 88. Petri et Pauli.

2 S. Cypr., Ep. VIII ad Corn., apud Constant., n. 2.

3 S. Aug., De util. credendi, c. xvii, n. 35.

4 Id. Ep. 61, al. 223, n. 2; Ep. 69, al. 238, n. 1.

DOUBT REGARDING

THE POWER OF ATTACHING INDUL CENCES TO ROSARIES, CROSSES, ETC., SOLVED BY THE SACRED PENITENTIARY

(July 18, 1919)

ACTA TRIBUNALIUM

SACRA POENITENTIARIA APOSTOLICA

DUBIUM CIRCA POTESTATEM ADNECTENDI INDULGENTIAS ROSARIIS, CORONIS PRECATORIIS, ETC.

[ocr errors]

R. P. D. Eduardus Ioseph Hanna, Sancti Francisci in California Archiepiscopus, nuper proposuit resolvendum scquens dubium, quod ita sonat: An liceat Episcopis communicare presbyteris suae ditionis habitualiter potestatem benedicendi rosaria, etc., de qua in canone 349, § 1, n. 1, cum applicatione indulgentiarum, observatis ritibus ab Ecclesia praescriptis.'

Sacra Poenitentiaria Apostolica, re mature considerata, respondendum censuit Negative.

Quam sententiam per infrascriptum Cardinalem Poenitentiarium Maiorem SSño D. N. Benedicto Pp. XV in Audientia huius diei relatam, Sanctitas Sua adprobare dignata est eamque publici iuris fieri mandavit. Datum Romae, die 18 iulii 1919.

L.S.

O. CARD. GIORGI, Poenit. Maior.
F. BORGONGINI DUCA, Secretarius.

DECREE FOR THE BEATIFICATION AND CANONIZATION OF THE SERVANT OF GOD, LOUISA DE MARILLAC, CO-FOUNDRESS OF THE SOCIETY OF THE SISTERS OF CHARITY

DECRETUM

PARISIEN.

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VEN. SERVAE DEI LUDOVICAE DE MARILLAC, VIDUAE LE GRAS, CONFUNDATRICIS SOCIETATIS PUELLARUM CARITATIS

SUPER DUBIO

An, stante approbatione virtutem et trium miraculorum, tuto procedi possit ad solemnem praefatae venerabilis Servae Dei Beatificationem?

Venerabilis Dei Famula Ludovica de Marillac, vidua Le Gras, ex quo virum nacta fuit sanctitate celeberrimum, cui nomen Vincentius a Paulo eumque sibi delegit in conscientiae moderatorem atque iudicem, unum inter et aliam tanta brevi exorta est seque indesinenter explicuit, animorum coniunctio, ut ei, quem magistrum atque ducem, non sine provido sapientique Dei consilio, constituerat sibi, perpetuo adhaeserit eiusque nutu duci regique voluerit venerabilis Ludovica per triginta et octo continenter annos, quod nempe eiusdem reliquum vitae fuit. Septuagenaria namque minor illa decessit, anno videlicet supra millesimum sexcentesimo sexagesimo, medio mense martio, inter vivos adhuc, modico licet temporis intervallo, agente et operante sancto Vincentio. Hic sane, VOL. XIV-18

« PrécédentContinuer »