Images de page
PDF
ePub

THE RIGHT OF A VICAR-GENERAL TO PRECEDENCE IN A CATHEDRAL CHAPTER

(May 17, 1919)

[This decree was published in September, 1919]

SACRA CONGREGATIO CONCILII

CUNEEN. ET UTINEN.

PRAECEDENTIAE

17 maii 1919

SPECIES FACTI.-1. Quum ecclesiae cathedralis Cuneensis Capitulum sua statuta obtulisset Episcopo, ut hic eadem ad normam Codicis noviter dati reformaret, et Episcopus, alacriter operi incumbens, opportunas immutationes inducendas proposuisset, has omnes ultro libenterque Canonici acceptarunt, praeter unam illam quae Vicario Generali, ad normam can. 370, § 1, tribuit 'praecedentiae ius super omnibus dignitatibus et canonicis ecclesiae cathedralis, etiam in choro et actibus capitularibus, nisi clericus caractere episcopali fulgeat, et Vicarius Generalis eodem careat.' Prior enim Parochus, prima Capituli in dicta cathedrali dignitas, de sui Episcopi venia, adversus hanc propositam statutorum modificationem recursum ad S. H. Congregationem interposuit, plura pro sui iuris possessione afferens, quibus innixus sequentis dubii resolutionem reverenter petiit, nimirum: An Vicario Generali Cuneen. ius praecedendi competa super Priore Parocho ecclesiae cathedrali in casu.

2. Dum praecedentis dubii disceptatio iam concludebatur, quaestio fere eadem excitata est in Capitulo Utinensi: siquidem, accedente ad chorum vestibus canonicalibus induto Vicario Generali, noviter inter Canonicos cooptato, quidam e capitularibus existimarunt eidem competere praecedentiae ius super omnibus capitularibus, non exclusis dignitatibus, ad normam can. 370; ceteri ex adverso censuerunt hoc praecedentiae ius deberi Vicario Generale, dumtaxat si hic accedat habitu vicariali indutus, non vero si accedat indutus habitu canonicali.-Controversia ad Archiepiscopum delata, hic in scriptis respondit: 'che dopo il Codice non era più il caso di ricorrere all'antica distinzione dei Canonisti, e che quindi il Vicario Generale, anche presentandosi in coro come semplice canonico, deve avere la precedenza, rimanendo inalterati gli altri diritti della prima dignità;' sed capitularibus huic resolutioni non acquiescentibus, idem Archiepiscopus huic S. Congregationi solvendum remisit dubium: An ius praecedentiae super omnibus dignitatibus et canonicis ecclesiae cathedralis spectet Vicario Generali in choro veste canonicali induto.

ANIMADVERSIONES.-Contendit Prior Parochus Cuneensis per illatam in statuta modificationem laesa fuisse iura canonico Priori possessione supra centenaria quaesita, contra praescriptum can. 4. Etenim ex bulla erectionis Capituli Collegiati, d. 4 sept. 1703, 'Prior caput ipsius Ecclesiae collegiatae exsistat, et curam ipsius Ecclesiae Collegiatae, choro'

capitulo, processionibus, et aliis actibus et functionibus. . . iurisdictionem et praeeminentiam habeat': idipsum constat ex bulla erectionis dioecesis, a. 1817, qua collegiata erecta quidem est in cathedralem, sed servatis omnino antiquis dignitatibus cum eadem praeeminentia canonici Prioris : unde etiam in bulla provisionis hodierni canonici Prioris, a. 1889, dicitur Prior esse prima dignitas post episcopalem. Quae quum ita sint et quum can. 370 nullo modo revocet contraria privilegia, concludendum videtur, ad normam can. 4, nullam immutationem in casu, vel post Codicem, esse faciendam.

Attamen ab hac argumentatione non abest aequivocatio. Sane nemo contestatur Priori Parocho Cuneensi ius praesidendi coetibus capitularibus et retinendi in Capitulo primam dignitatem. Hoc quidem ius illi agnoscit allegata Bulla erectionis collegiatae (a. 1703) et conservat Bulla erectionis cathedralis (a. 1817); sed neque Codex huic iuri detrimentum aliquod affert, quum nihil definiat quoad ordinem et numerum dignitatum in Capitulis, ut liquet ex can. 393, 408. Quapropter sicuti ante Codicem ita postea perseverare dicenda est illa varietas circa numerum et ordinem dignitatum, quam iam suo tempore testabatur B. Raymundus in Summa, 1. III, tit. 27, § 5: hac de re fere quot sunt ecclesiae, tot sunt consuetudinum varietates': cfr. etiam Conc. Trid. sess. XXV, cap. 6, de ref. Ita e.g. quaedam Capitula unam habent dignitatem, quaedam duas, quaedam etiam septem; pariterque v.g. decani dignitas quae in Hispania est prima in Bavaria est secunda; Archidiaconus in Gallia prima dignitas in Austria quandoque tertia recensetur. Nihil igitur obstat ex parte Codicis quominus Prior Parochus in Cathed. Cuneensi prima dignitas habeatur.

Ab hac vero quaestione de interna constitutione cuiusque Capituli, omnino independens est quaestio de iure praecedentiae definiendo inter personas sive physicas sive morales. Norma seu lex ad rem plane est mutabilis, ideoque per cius mutationem non tolluntur vera iura quaesita, licet de farto fieri possit ut qui antea praecedentiam non habebat, postea habeat, et vicissim. Quamobrem frustra adversus effectus mutatae legis provocatur ad praescriptum can. 4 de iure quaesito non tollendo.

Haec ut plenius intelligantur duo consideranda sunt: illud primum quod iura quaesita spectantur in personis individuis, concretis, sive physicae sint sive morales: e contrario praecedentia statuitur inter munera, officia, qualitates, in abstracto (v. gr. antianitas, ordo sacerdotalis, etc.). Itaque si lex mutat ordinem praecedentiae inter diversa munera, non ideo tollit iura quaesita personis eadem munera obtinentibus.

Praeterea, can. 4 de non sublatis per Codicem iuribus quaesitis, in eo habet fundamentum, quod lex, per se, non agit retrorsum, seu non habet vim retroactivam ut dici solet, quum 'respiciat futura, non praeterita' prouti habet can. 10. Id tamen non significat generatim legem non posse in futurum supprimere ius quod quis habet dum illa promulgatur, sed tantum non posse eam tollere in futurum ius quod quis, dum lex promulgatur, habet dependenter a facto praeterito, dum bene potest tale ius tollere in futurum, si sit independens ab aliquo facto praeterito. Ita v. g. diaconus qui ante Codicem accepit collationem paroe

ciae, habet ex facto praeterito collationis ius quaesitum in paroeciam : quamobrem lex can. 453 exigens ad officium parochi sacerdotium et auferens diaconis capacitatem ad tale officium, profecto nequit auferre tali diacono capacitatem: eo ipso quia nequit agere retrorsum, nequit ius quaesitum tollere, dum ageret retrorsum tolleretque ius quaesitum si auferre praetenderet capacitatem dependentem omnino a facto praeterito. E contrario vir constitutus in xv aetatis anno in vigilia Pentecostes anni 1918 habilis erat ad contrahendum matrimonium, quam habilitatem sustulit profecto insequenti die Codicis can. 1067 exigens XVI aetatis annum. Agebatur enim de supprimendo in futurum, ius nullo modo dependens a facto praeterito, ideoque lex illam habilitatem tollens, nequaquam egit retrorsum nec sustulit quaesitum ius. Ratio namque cur iuvenis xv annorum sit inhabilis ad matrimonium est praesens eius aetas, non factum praeteritum, quia nullo unquam tempore quispiam ius habuit quaesitum ad matrimonium ante aetatem a lege ipsa permissam. A pari, in nostro casu, qui, quum sit prima dignitas Capituli, habebat praecedentiae ius in choro super Vicario Generali, ita disponente lege quae tunc vigebat; hodie, mutato hoc iure et sancita praecedentia Vicarii Generalis etiam super dignitatibus, idem ille, quamquam sit et maneat prima dignitas, iam nequit praetendere praecedentiam quam habebat; quia nimirum hoc ius per legem fuit in futurum sublatum independenter a facto praeterito, immo per solam legis mutationem; quum numquam prima dignitas habuerit praecedentiae ius super illis quos lex ei quoad praecedentiam anteponeret. Id manifestius quoque, si oporteret, redde retur considerando quod, si argumentum istud de iure quaesito non tollendo in casu valeret, valeret pro omnibus et singulis Capitulis, et ideo in nullo Capitulo locum haberet praescriptum can. 370. Enimvero in omnibus et singulis Capitulis, prima dignitas, in functionibus choralibus et capitularibus, super Vicario Generali qui ut simplex canonicus accederet, praecedentiam habebat ante Codicem.

Codicem autem immutasse de facto ius antea in hac parte vigens, res est manifesta: immo leges de praecedentia in Codice contentae sunt et apparent ex illis legibus quae totam de integro ordinant legis prioris materiam' (can. 22) et ideo ad normam can. 6, n. 1, quaslibet leges sive particulares sive contrarias omnino abrogant. Enimvero in Codice primum (can. 106) inveniuntur normae generales, perspicuae illae ac omnino rationabiles, hanc materiam ordinantes, quae singulis locis variis muneribus applicantur, utpote nominatim in can. 370 officio Vicarii Generalis. Frustra quid simile perquires in toto corpore iuris (cfr., v. g., can. 1 et 15, X, de maior. et obed., I, 33; Extrav. Ioann., XXII eod; Conc. Trid., sess. XXV, can. 6 et 17 de ref.); ubi nonnisi lacinias invenies, praeter quas, ad moderandum ius praecedentiae, non supererat nisi congeries resolutionum S.R.C., atque usus et observantia. Signanter circa munus Vicarii Generalis ex densa et intricata sylva decisionum S. R. C. id demum erui poterat: Vicario Generali deberi primum locum ante Capitulum non exclusis dignitatibus, tam absente quam praesente Episcopo (quamvis hoc postremum magis erat controversum) si interveniebat ut Vicarius Generalis et in habitu vicariali, non autem si uti

canonicus et in habitu canonicali. Id autem praeterquam satis incongruum esset, quum Vicarius Generalis cogeretur vel distributiones chorales (in prima hypothesi); vel praecedentiam (in altera) amittere, non ubique erat receptum: immo quum ea de causa controversiae et lites et rixae non cessarent, universale remedium inventum fuerat, standum esse hac in re consuetudini cuiusque ecclesiae (Ferraris, sub voc. Vicarius Generalis).

Merito itaque Codex totam ex integro hanc materiam ordinavit non modo praecedentiam definiens quoad singula munera, sed etiam principia generalia statuens unde illae singulae sanctiones aestimarentur. In nostra specie can. 370 prona est applicatio horum principiorum prout can. 106 ponuntur : ibi enim legitur: (1) qui alius personam gerit ex eadem obtinet praecedentiam; (2) cui est auctoritas in personas sive physicas sive morales eidem est ius praecedentiae supra illas': quae duo principia evidenter obtinent in munere Vicarii Generalis respectu cuiuslibet membri aut dignitatis Capituli et etiam integri Capituli (cfr. can. 368), quum ille teneat locum Episcopi et habeat iurisdictionem in omnes et singulos clericos dioecesis, non exclusis canonicis et dignitatibus ecclesiae cathedralis. Itaque ordinata noviter ex integro ad normam horum principiorum materia de praecedentia Vicarii Generalis, iam nullo modo attendendum est ad obsoletam distinctionem Vicarii assistentis in qualitate, seu melius, in habitu vicariali, et in qualitate, seu potius, in habitu canonicali: vicissim, quum ex hisce principiis, merito Codex negaverit Vicario Generali praecedentiam in clericum charactere episcopali fulgentem, quatenus ipse eodem careat, cessavit omnino quod satis communiter tradebant Auctores (cfr. r. g., Leurenium, de Vic. Gener., q. 41): Vicarium nempe Generalem praecedere ceteris canonicis, tametsi aliqui ex illis consecrationem Episcopalem recepissent.

Ceterum, quod attinet distinctionem vestis vicarialis et vestis canonicalis, haud immerito quis coniiceret eam excogitatam esse ad tollendum altera manu quod altera concedebatur. Tenebant enim Doctores, Vicarium Generalem nisi vestibus canonicalibus indutus suae receptionis occuparet stallum, non lucrare distributiones (cfr. Ventriglia, Prax., Lotter, De benef., I, q. 16, n. 63; Barbosa, De canon., c. 18, n. 32). Quo pacto Vicario Generali in choro de facto praecedentiam negabant; nam si Vicarius Gen. non est canonicus, nihil habet in choro faciendum: chori enim nomine non intelligitur locus materialis, sed consessus officium divinum in loco chori peragentium. Si itaque explicite Codex Vicario Generali praecedentiam servat etiam in choro, eidem illam servat etiam quando ut canonicus, veste canonicali indutus ad normam can. 409, ibi praesens est: non enim in choro praesens, sed tamquam absens a choro censeretur iuxta praefatum canonem, si in veste canonicali non accederet.

RESOLUTIO.-Emi Patres S. C. Concilii in plenariis comitiis diei 17 maii, supra enunciatis dubiis propositis, respondendum censuerunt Ad utrumque: affirmative. Quam resolutionem SSmus D. N. Benedictus div. Prov. PP. XV, referente infrascripto S. C. Secretario in Audientia insequentis diei 18, approbare et confirmare dignatus est.

I. MORI, Secretarius.

THE POWER OF

ALIENATING ECCLESIASTICAL PROPERTY GRANTED TO ORDINARIES IN THE NEW CODE IS FURTHER DEFINED BY THE CONGREGATION OF THE COUNCIL

(May 17, 1919)

[The decree was published in October, 1919]

SACRA CONGREGATIO CONCILII

ALBINGANEN. ET ALIARUM

SANATIONIS ALIENATIONUM

17 maii 1919

QUAESTIO.-Occasione cuiusdam petitionis Ordinarii Albinganen., ad tollendam quae de facili in praxi emergere posset ambiguitatem, mandatum est disceptari in hac S. Congregatione utrum Ordinarii, qui ad normam can. 1532, § 1, facultatem facere possunt alienandi bona ecclesiastica, quorum valor non excedat triginta millia libellarum, possint etiam sanare emptiones venditiones, quae sine debita licentia factae fuerint; et, in suppositione quod possint, an debeant in casu servare leges seu praescripta eiusdem canonis 1532, §§ 2, 3.

ANIMADVERSIONES ad propositam quaestionem solvendam ita a quodam cl. Consultore luculenter proponebantur. Statuendum ante omnia quinam sit valor alienationis, quae sine debita licentia fuerit peracta. Quod quidem facile admodum negotium est, quum ipse legislator in Codice id expressis verbis edixerit. In canone enim 1530, § 1, n. 3 statuitur: (Requiritur) 3° licentia legitimi Superioris, sine qua alienatio invalida est.'

At quaeri ulterius potest de qua invaliditate sermo sit. Distinguunt enim iurisconsulti duplicem invaliditatem, alteram completam, incompletam alteram. Haec tunc habetur, quando non desunt elementa negotii iuridici, sed vitio aliquo inveniuntur affecta. Illa locum habet, quum in negotio aliquod deest ex elementis intrinsecis aut essentialibus requisitis sive ex natura rei, sive ex voluntate legis aut partis. Primi generis invaliditas rescindibilitatem producit, alterius vero nullitatem veri nominis. Et certum est ex data quoque definitione, alienationem sine licentia peractam efficere ut negotium sit nullum.

Iam age, quod nullum est, nullum producit effectum; scilicet non producit effectum illum, ad quem producendum ab agente actus positus. est. Et in hoc nulla potest esse difficultas. Nemo enim dixerit in casu nostro alienationem sine debita licentia peractam transmittere dominium, stante citata praescriptione Codicis, collato canone 1680 § 1, in quo dicitur: 'Nullitas actus tunc tantum habetur, quum in eo deficiunt quae actum ipsum essentialiter constituunt, aut sollemnia seu conditiones desiderantur a sacris canonibus requisitae sub poena nullitatis' '; quod ultimum praecise in casu nostro obtinet. Agitur proinde in casu de actu nullo stricte aicto.

Porro quinam sunt effectus actus iuridice nulli in sensu stricto huius vocis? Actus nullus non habet iuridicam exsistentiam, quare nec

« PrécédentContinuer »