Images de page
PDF
ePub

constituere nec immutare, nec exstinguere potest relationem ullam iuridicam; hinc ex. gr. res tradita in exsecutionem actus nulli non transit in proprietatem acquirentis et vindicari potest ex quocumque possessore; praeterea actus nullus caret quovis effectu et vi in relatione ad omnes interesse habentes; quare non solum emptor, sed venditor quoque potest agere contra invalidam seu nullam alienationem, ut pro re nostra patet etiam ex § 2 can. 1534;-deinde, actus nullus non eget invalidari;-tandem actus nullus sanari non potest, quia non sanatur nisi illud quod exstitit; actus autem nullus nec exsistit nec exstitit unquam.

Omissis autem aliis effectibus, de quibus in praesenti non est quaestio, de hoc ultimo, qui ad rem nostram proxime facit, aliquid magis in particulari dicendum est.

Nullitas igitur actus insanabilis est, quia nec praescriptio nec confirmatio seu ratihabitio efficere potest ut actus nullus convalescat.

Et re quidem vera, in ordine ad actum nullum, ne loqui quidem possumus de praescriptione. Praescriptio enim supponit ius aut actionem, quod exerceri aut quae poni debebat, exercitum aut positam non esse; ad hoc autem ut actus nullus non producat effectus iuridicos, nullum ius exerceri, nullam actionem poni necesse est. Hinc poterit quis semper opponere fundamenti defectum in actione, quam alter contra ipsum experiri vult, etsi praescriptionis tricennalis aut ulterioris limites praeterlapsi fuerint. Cfr. Codex, can. 1893. Hoc unanimiter tradunt iurisconsulti recentiores, hoc docuerunt antiqui. Iam Licinius Rufinus (1. 210 de div. reg., iur. ant. D., L, 17) dicebat: 'Quae ab initio inutilis fuit stipulatio, ex post facto convalescere non potest' et Paulus (1. 29 tit. cit. D.): Quod ab initio vitiosum est, non potest tractu temporis convalescere'; quae omnia consecravit Bonifacius VIII in regula 18 iuris in 6°: 'Non firmatur, tractu temporis, quod de iure ab initio non subsistit.'

Sed neque confirmatione sanari potest; non enim sanatur nisi illud, quod, etsi infirmitate laborans, exsistit tamen. Quare actus nullus debet de novo integer poni sine defectu, quo antea inficiebatur, quique nullitatis causa exsistebat. Loqui quidem possumus, et ita de facto saepe iurisconsulti et canonistae, aliquando ipsum ius, loquuntur, de confir matione, ratihabitione seu sanatione actus absolute nulli; sed haec est impropria locutio. Vera enim confirmatio vel ratihabitio seu sanatio ea est, quae habet effectum retrotractionis; nam 'ratihabitionem retrotrahi et mandato non est dubium comparari' (reg. 10 iur. in 6°). Porro effectus iste retrotractionis applicari quidem potest actibus rescindibilibus, non vero actibus nullis, neque citata regula iuris locum habet quando mandatum ab initio requiritur tamquam forma actus aut per vim auctoritatis. Testem habemus Gaium (1. 9 § 5 de auct. et cons. tut., etc., D. XXVI, 8; cfr. § 2 de auct. Inst. Iust. I, 21) aientem: Tutor statim in ipso negotio praesens debet auctor fieri; post tempus vero aut per epistolam interposita eius auctoritas nihil agit.'

[ocr errors]

Quare ea, quae aliquando dicitur confirmatio actus nulli, non est vera confirmatio, sed positio novi actus validi, qui omnes habens conditiones a iure praescriptas, suos effectus ex nunc, idest ex tempore

quo positus est, producit. Hinc, si impubes testamentum condit, quod legalem aetatem adeptus confirmat, haec suae voluntatis declaratio non efficit validum testamentum, quod erat et manet nullum; si confirmatio facta fuerit observatis omnibus sollemnitatibus a iure praescriptis habebimus testamentum validum, quod, substantia rei inspecta, idem erit ac primum, sed formaliter novum omnino testamentum est. Et quamvis in contractu partes contrahentes possint, si velint, pacisci, ut novus actus seu novum negotium existimetur produxisse suos effectus ex eo tempore, quo positus fuerat actus nullus, id quidem poterunt, sed hoc valebit vi additi pacti, non vi actus nulli prius positi, et vim habebit inter partes paciscentes, non autem relate ad tertios.

Hanc novi actus positionem seu stipulationem libere faciunt partes sine ullo interventu magistratus aut iudicis, quae tamen, ut diximus, ipsum actum nullum sanare non possunt. Pariter libere possunt partes renunciare iuri, quod in foro nostro ex can. 1679 habent, experiendi actionem ad obtinendam a iudice declarationem nullitatis. Sic etiam ex. gr. in iure civili (Cod. civ. ital., art. 1311) statuitur confirmationem seu ratihabitionem testamenti nulli locum non habere nisi ex parte heredum aut causam habentium a testatore, ex quo indirecte deducitur testatorem ipsum non posse ratihabere posteriore declaratione aut novo actu testamentum ipsum suum nulliter factum. Quae quidem merito statuuntur. Nam validitas vel invaliditas actus iuridici non potest dependere a voluntate privati hominis, sed unice ex praescripto legis, dum contra in potestate est interesse habentis sese iuvare, vel non, nullitate a lege statuta. Ratihabitio ex parte ipsius testatoris secumferret in eo potestatem substituendi sollemnitatibus a iure praescriptis alias diversas sollemnitates, quibus efficeretur validum testamentum quod ex lege nullum est; contra, ratihabitio ex parte heredum id non importat, nec testamentum nullum facit validum, sed unice importat renuntiationem ex parte heredum iuri invocandi declarationem nullitatis, eamque opponendi, renuntiationem utilitati et commodis, quae ipsis provenire possent ex oppositione actionis nullitatis. Hanc renuntiationem privatus quoque homo facere potest.

Sed an actus nullus veri nominis sanationem seu confirmationem nancisci potest, magistratu interveniente suamque auctoritatem interponente? Porro ex dictis negativa prorsus descendit responsio; rationes enim, quae ad adstruendam impossibilitatem sanationes actus nulli allatae sunt, ex intimis procedunt seu ex ipsa iuridica natura actus.

Verum dubitari quidem potest ex nonnullis textibus iuris. Certe in iure Romano (1. 38 De adopt. D. I. 7) dicitur: 'Adoptio non iure facta, a Principe confirmari potest'; idem dicitur (1. 3 si maior factus etc. C., V., 74) fieri in casu alienationis fundi rustici facta a minore sine decreto auctoritatis exercentis altam tutelam (et est casus valde nostro affinis) per certum temporis decursum. Imo in iure nostro, quod ad casum attinet nostro fere aequalem, dicitur alienationem rei ecclesiasticae a Praelato factam, Capitulo reclamante seu contradicente, non tenere et a successore non debere servari, nisi tamen Capitulum, consensu suo etiam postea, sive ex intervallo, praestito, eam approbet

seuratam habeat: 'certum est de rigore iuris concessionem illam non tenere quam reclamante Capitulo per praedecessorem tuum factam constat fuisse, nisi eam ratam postmodum habuisset,' c. 3 de his quae fiunt a Prael. etc. X, tit. III, 10.

Quid igitur dicendum? Scilicet summus Princeps supra ius est. Ipse igitur, quemadmodum posset novas formalitates seu sollemnitates ad actus validitatem generali lege statuere, ita potest id facere pro singulari actu. Sanare proinde potest actum nullum prout hic et nunc exsistit seu cum defectu, quia dispensat super ea formalitate, ex qua actus nullitas exsurgit, dummodo, ut patet, nullitas proveniat ex defectu extrinsecae sollemnitatis, quae ex ipsius obtinet voluntate. Quare non potest ex. gr. sanare contractum nullum ex defectu consensus.

Neque sanare potest actum ex tunc, sed solummodo ex nunc, nisi per fictionem iuris, concedens partibus privilegium et favorem, qui in sua sit positus potestate. Neque id ordinarie potest laedendo iura tertio acquisita; nam certe nemo dixerit Romanum Pontificem ita ex. gr. sanare posse in radice matrimonium Caii ut hereditatem Titii,-qui suum heredem instituit filium Caii legitimum, vel, si non haberet, Sempronium,-transferat de Sempronio in filium Caii, qui, sanato in radice matrimonio patris sui, postquam Sempronius mortuo Titio, eius hereditatem adivit, exinde evasit filius legitimus Caii et natus erat ante mortem Titii.

Quare potest summus Princeps sanare actum nullum ex nunc, vel etiam ex tunc, intra limites supra dictos; sed nonnisi summus Princeps potestate ordinaria, quia ad hoc necesse est ut confirmans seu sanans supra ius sit positus.

Id autem potest summus Princeps sive particulari concessa dispensatione, sive generali constitutione legis; id vero non possunt inferiores magistratus. Ex his autem clara fiunt ea, quae sive ex iure Romano sive ex iure nostro supra fuerunt adducta.

Haec proposito casui applicando, quum nulla in Codice exstet lex, qua, supposita accessione consensus Ordinarii ad alienationem iam nulliter peractam, ista sanari dicatur, quemadmodum antiquo iure fuerat statutum, ut vidimus, in casu alienationis ab Episcopo factae sine consensu Capituli, dicendum est Ordinarium non posse sanare alienationem sine sui licentia, a iure requisita, factam.

RESOLUTIO.—Propositis in plenario conventu S. C. Concilii habito die 17 maii 1919 supra enunciatis dubiis, nimirum:

I. An loci Ordinarius vi canonis 1532 sanare valeat peractas sine debita licentia alienationes bonorum ecclesiasticorum, quorum valor non excedat triginta millia libellarum.

Et quatenus affirmative:

II. An idem Ordinarius, quum sanationem impertitur, teneatur servare praescriptas normas canonis 1532, § 2 et 3.

Emi Patres respondendum censuerunt:

Ad I. Negative.

Ad II. Provisum in primo.

Factaque de praemissis SSmo Dño Nostro Benedicto Div. Prov. PP. XV relatione, per infrascriptum S. Congregationes Secretarium, in audientia diei 18 subsequentis, Sanctitas Sua datas resolutiones approbare et confirmare dignata est.

I. MORI, Secretarius.

A PLEA OF DEFECT OF MARITAL CONSENT PROCURES A DECLARATION OF NULLITY OF MARRIAGE (November 18, 1918)

[This decree was published in September, 1919]

ACTA TRIBUNALIUM

SACRA ROMANA ROTA
ARGENTINEN.

NULLITATIS MATRIMONII (LEICHTER-KERN)

Benedicto PP. XV feliciter regnante, Pontificatus Dominationis Suae anno quinto, die 18 novembris 1918, RR. PP. DD. Guilelmus Sebastianelli, Decanus, Ponens, Maximus Massimi et Iulius Grazioli, Auditores de turno, in causa Argentinen.-Nullitatis matrimonii, inter Annam Kern. actricem, repraesentatam per legitimum procuratorem ex officio deputatum Sac. Alphium D'Agata, advocatum, et Maximilianum Leichter, interveniente et disceptante in causa Rmo Substituto Defensoris vinculi ex officio, sequentem tulerunt definitivam sententiam.

Anna Kern, catholica, illicitis indulgens amoribus, filium habuit a Maximiliano Leichter, lutherano. Cum deinde rursus uterum gestasset, a fratre fuit derelicta et ab aedibus alienata. Quare, ut sibi ac proli consuleret, coacta est cum amasio maritale vinculum inire per ritum civilem die 30 ianuarii anni 1902 in civitate Muelheusen, spem fovens contrahendi postea coram Ecclesia. Illic tamen iurgia et contentiones vitam communem agitarunt, quibus post decennium finis impositus fuit per divortium, a civili magistratu obtentum die 1a decembris 1912. Mulier, suae libertati restituta, die 2 februarii 1914 nuptias pariter civiles contraxit cum Ioanne Bulker, viro catholico. Cupiens praeterea cum eodem matrimonium quoque ecclesiasticum celebrare, a Curia Argentinensi petiit declarationem nullitatis prioris sui coniugi initi cum M. Leichter. Processu ad normam iuris instructo, die 30 iunii 1915 sententia prodiit actrici favorabilis, a qua, appellatione interposita a vinculi vindice apud iudices Metenses, qui, vi indulti apostolici diei 10 iunii 1910, Tribunal secundae instantiae constituebant, isti matrimonium validum declararunt. Primae et secundae instantiae dissentientibus iudicibus, actrix ad H. S. Auditorium provocavit, et hodie tertio causa proponitur disceptanda sub assueta formula dubii: An constet de nullitate matrimonii in casu?

Ius quod spectat.-Concilium Tridentinum, in cap. I, sess. XIV, De reform. matrim., decrevit irrita et invalida esse matrimonia, quae non contraherentur coram parocho et duobus aut tribus testibus: decernens

insuper ut conciliaris dispositio 'in unaquaque paroecia suum robur post triginta dies habere incipiat, a die primae publicationis in eadem paroecia factae numerandos.' In locis itaque in quibus non est promulgatum Tridentinum valet matrimonium quacumque forma celebretur, dummodo adfuerit consensus; matrimonium enim facit partium consensus, qui nulla humana auctoritate, neque ecclesiastica, neque civili, suppleri valet (Codex Iuris Canonici, can. 1081, § 1). Quaestio autem institui potest an in iisdem locis contrahentes matrimonium, quod vocant, civile, valide contrahant. Ratio dubitandi ex eo petenda est quod Ecclesia huiusmodi matrimonia constanter reprobaverit. Emus Gasparri quaestioni respondet distinguendo: 'Si partes-ait-habiles sunt iuxta Ecclesiae leges et actum civilem ponentes ante matrimonium coram Ecclesia, intenderint verum matrimonium, actus civilis est verum matrimonium, non quia lex civilis servata est, sed quia nihil deest iuxta Ecclesiae legislationem necessarium ad matrimonii validitatem' (De matrimonio, n. 1526, edit. 3a). Eadem habet Wernz: Contrahentes sponsi, sive catholici, sive acatholici baptizati, qui lege tridentina non sunt adstricti in mere civili matrimonii celebratione, etsi illicitum, tamen validum ineunt matrimonium, dummodo intentionem habeant verum contrahendi matrimonium, neque aliud obstet canonicum impedimentum: at si civilem tantum velint performare caeremoniam, quam ex ipsorum intentione sequatur in Ecclesia coram ministro cultus verus contractus matrimonialis, religiose celebrandus, omni valore caret matrimonium civile (Ius Decret., IV, n. 207). Canonistis consonant Moralistae, quorum princeps, in sua Summ. theol. mor, p. III, n. 443, not. I, haec scribit: Quamobrem si ubi matrimonium valide contrahitur, et alter ex eis intendant civilem dumtaxat ritum peragere (quod est praesumendum, quia matrimonium graviter illicitum foret) hoc ne intelligi quidem potest.' Hanc doctrinam sequutum fuit nostrum Tribunal in Colonien., 27 augusti 1910, coram Persiani; in Argentinen., 23 februarii 1912, coram Heiner; in Colonien., 10 iunii 1912, coram Mori, etc.

Ad rite vero cognoscendum quodnam fuerit praecise obiectum voluntatis contraentium in ritu civili peragendo, an nempe mera caeremonia vel verum matrimonium, perpendere necesse est personarum, loci ac temporis circumstantias. Ita si agatur de catholicis, qui sua munera religiosa implent, praesumendum est volitum fuisse tantum ritum civilem prouti talem, non vero matrimonium; tales enim catholicos catholice operari censendum est. A fortiori valet haec praesumptio si consuetudo adest ut coram magistratu mera tantum caeremonia peragatur, ut postea in ecclesia matrimonium celebretur; quilibet enim praesumitur sese conformari consuetudini loci, ubi agit. Cohaerenter ad haec S. C. Concilii, die 12 augusti 1882, nullum declaravit matrimonium initum Londini a quadam Maria catholica cum quodam Paulo graeco-schismatico. Quam decisionem referens Card. Gasparri, in opere cit., n. 906, haec adnotat: 'Petitio nullitatis pluribus innitebatur capitibus, sed putamus rationem decidendi hanc fuisse. Maria scilicet coram magistrati civili vulgo Registras non intendit verum matrimonium, sed

« PrécédentContinuer »