Images de page
PDF
ePub

sponsalia. Id suadebatur ex eo quod in Gallia, ex consueta catholica educatione receptisque moribus, omnes retinent civilem actum non esse verum matrimonium, uti iudex Parisiensis testatabur, et praeterea id satis probabatur ex depositione tum Mariae, tum etiam Pauli, quam alii quoque testes confirmabant.'

Modo ad factum.-Cl. Wernz (loc. cit., n. 163 in fine) animadvertit in aliquibus regionibus, quam ipse enumerat, iampridem a fide catholica alienis, postea sive per expressam publicationem, sive per longevam observantiam caput Tametsi in aliqua parochia publicatum fuisse, ut accidit Argentorati inde a tempore Ludovici XIV, Baltimorae, Berolini et in civitate Muelheusen, quibus tamen in locis soli catholici lege. irritante Concilii Tridentini ligabantur; immunes vero erant omnes acatholici baptizati, etiamsi cum parte catholica contraherent mixtum matrimonium.' Notandum ulterius est in Germania catholicorum opinionem esse communem, matrimonium mere civile non esse verum et proprie dictum matrimonium in sensu christiano. Hoc asseritur et fuse probatur in Argentinen., 23 februarii 1912. Quod intelligendum est non solum de matrimoniis, quae a catholicis contrahuntur, sed de matrimoniis quoque mixtis : quidquid enim sit de parte acatholica, pars catholica in iisdem adiunctis invenitur ac catholici omnes; quae proinde, si suis officiis satisfaciat, nulla ratio est ob quam, quoad eius consensum, iudex non debeat uti normis communibus pro matrimoniis catholicorum. Hoc tenuerunt iudices primae instantiae, in qua legitur esse populo christiano persuasum contractum civilem non esse matrimonium validum': et testatur parochus Holb a iudicibus eiusdem instantiae excussus : 'Amon avis-ait-cette idée de la nécessité d'un mariage catholique est l'opinion générale parmi nos gens. Dans ma paroisse j'ai beaucoup de mariages mixtes clandestins, et les catholiques sont tous tres étonnés quand je leur dis que leurs mariages mixtes clandestins peuvent être valides.'

.

[ocr errors]

Neque contrarium evincunt verba, quae leguntur in epistola S. U. I. Archiepiscopo Colonien. diei 2 iulii 1892 'Praesumptio stat non pro nullitate, imo vero pro validitate utrorumque matrimoniorum (i. e. mixtorum, sive civiliter, sive coram ministro acatholico clandestine contractorum), quae ibidem a iure tridentino eximuntur.' Etenim (1) dicendum S. Congregationem memorata declaratione nulli respondisse quaestioni, quae fuerit sibi ab Archiepiscopo Coloniensi proposita, eamque declarationem in ea parte epistolae reperiri, in qua praefatum Archiepiscopum monet deterrendos esse fideles ne matrimonia mixta celebrent; proinde non agitur de vera ac proprie dicta decisione iuridica. Nec (2) S. U. Inquisitio absolute omnino statuit in dubio semper standum esse pro validitate matrimoniorum mixtorum, quae fuerint civiliter contracta. Etenim post relata verba legitur et in casibus difficilioribus recurrendum ad S. Sedem,' quod inutiliter additum fuisset si semper in dubio pro validitate dictorum matrimoniorum standum esset. Praetereundum tandem non est quod citata declaratio ad summum respiceret et valeret pro Archidiocesi Coloniensi, attento quod in

hac Archidioecesi, sicut et in dioecesibus Trevirensi, Paderbornensi et Monasteriensi, ex dispositione Pii VIII, diei 25 martii anni 1830, permissum fuerit ut matrimonia mixta non reservata forma tridentina contrahi deinceps valide possent, unde praesumptio oriri potuit catholicos in genere rescire matrimonium quandoque, seu certis in rerum adiunctis valere etiam coram Deo, etsi in facie Ecclesiae non fuerit celebratum.

Hisce prae oculis habitis, praesumendum est Annam Kern voluisse coram magistratu civili meram caeremoniam peragere, nam catholica erat, nec officia religionis negligebat; parochus enim testatur: 'Ils (Anna Kern et I. Bulker) accomplissent leurs devoirs de chrétiens autant qu'ils peuvent le faire.'

Praesumptioni favent acta processualia. Etenim actrix in suo libello introductivo declarat: Quoique nous cohabitions, je n'ai jamais considéré ce mariage comme valide, et aussi après le mariage civil.' Quare sponsum perducere volebat ad matrimonium coram Ecclesia celebrandum. 'J'essayais d'amener mon mari à faire bénir notre mariage à l'Eglise catholique, mais sans aucun succès.' Quod confirmat in depositione iurata coram iudice. Ait enim Je savais que le mariage civil ne suffisait pas pour constituer un mariage valide. . . . Je lui (i. e. Leichter) ai dit que ce n'était pas bien de vivre ensemble de cette manière, si nous ne nous marions pas à l'Eglise. Je croyais toujours pouvoir encore l'amener à le faire: mais lui se moquait de moi.' Fidem praebendam esse mulieris depositioni affirmat parochus, qui ad quaesitum Tenez-vous dignes de foi Monsieur Burckel et Anna Kern,' respondit: Oui je les crois dignes de foi; car ils auraient facilement pu donner des réponses plus favorables.'

Depositio actricis firmatur a testibus. Ita praefatus parochus ait: 'J'avais vraiment l'impression que, dès les commencements, elle (Anna) était vraiment persuadée d'elle-même que son mariage civil n'était valide.' Andreas autem Glotz, interrogatus: 'Etes-vous personnellement convaincu qu'Anna Kern a considéré comme invalide devant Dieu son mariage contracté à la mairie?' respondit: 'Oui.' His accedunt duae mulieres ab actrice adductae. Prima, i. e. Emma DienerStoekli, haec habet: Quand ils avaient des disputes, Madame Kern disait souvent à son mari : " Je suis libre, je puis de nouveau te quitter.” Altera autem, i. e. Lina Meier: 'Quand ils se disputaient, Madame Kern disait souvent à son mari, qu'elle pouvait de nouveau le quitter, puisque elle n'était pas mariée à l'Eglise.' Iamvero ratio ab Anna adducta, ob quam poterat a Maximiliano divertere, nullam vim haberet, si sponsa putasset contractu civili cum eo inito verum matrimonium contraxisse. Opponit Rev. Substitutus vinculi defensoris, quod dubitari potest an anno 1912, 'quo civile foedus cum Maximiliano Leichter Anna contraxit, illa revera hanc opinionem habuerit.' At concedimus praefatas depo

sitiones, in se tantum inspectas, non probare voluntatem actricis tempore quo civiliter nupserit; at denegandum non est quod, inspectis iis, quae matrimonium subsequuta fuerunt, iure meritoque deduci potest, quaenam fuerit ipsius actricis mens in matrimonii celebratione.

Obiicitur deinde incredibile fere esse Annam matrimonium civile

nullum reputasse et per integros decem annos cum viro cohabitasse, non obstantibus verberibus, aliisque vexationibus, quibus subiiciebatur. At haec omnia nec probant, nec praesumere faciunt Annam retinuisse validum contractum civilem. Etenim ipsa, a fratre derelicta et e domo expulsa, censuit non posse aliter suae egestati consulere, quam cum proprio amasio instaurare cohabitationem, quae, si ritu civili tantum, non autem ecclesiastico, inita fuit, hoc unice a viri reluctantia repeti debet, uti supra dictum est.

Post haec inutiliter prorsus affirmatur Annam Kern laborasse errore iuris circa validitatem matrimonii civilis, qui error nec opponitur consensui matrimoniali, nec nuptias irritat. Nam matrimonium in specie invalidum et nullum dici debet non ex errore iuris, quo Anna laborabat, sed ex pluribus circumstantiis, quae, insimul iunctae, demonstrant non adfuisse consensum maritalem.

Quibus omnibus rite diligenterque perpensis, Nos infrascripti Auditores de turno, pro Tribunali sedentes et solum Deum prae oculis habentes, Christi nomine invocato, decernimus, declaramus et definitive sententiamus constare de matrimonii nullitate in casu.

Ita pronunciamus, mandantes Ordinariis locorum et ministris tribunalium, ad quos spectat, ut exsecutioni mandent hanc nostram definitivam sententiam, et adversus reluctantes procedant ad normam sacrorum Canonum et praesertim cap. 3, sess. XXV, De reform., Concilii Tridentini, iis adhibitis exsecutivis et coërcitivis mediis, quae magis efficacia et opportuna pro rerum adiunctis exstitura sint.

Romae, in sede Tribunalis S. R. Rotae, 18 novembris 1918.

[blocks in formation]

DECRETUM CANONIZATIONIS BEATAE IOANNAE DE ARC VIRGINIS, PUELLAE AURELIANENSIS NUNCUPATAE

SUPER DUBIO

An, stante duorum miraculorum approbatione, post indultam eidem Beatae ab Apostolica Sede venerationem, tuto procedi possit ad solemnem ipsius Canonizationem?

Caelesti rerum dispensatione equidem evenisse apparet, ut asperrimis hisce temporibus, quibus catholica Ecclesia acerrimo undique VOL. XIV-24

bello divexatur et haec sancta Petri Sedes tot variis oppugnatur modis, causa Canonizationis Beatae Ioannae de Arc supremum suum, mira successus prosperitate, assequeretur fastigium.

Nam cuncta, quae in eadem electissima causa gesta huc usque fuisse ob oculos ponit et ex ordine singillatim describit authentica actorum omnium recensio, qui animo reputaverit complexusque cogitatione fuerit, huic sane, necessaria quadam factorum connexione, fel. rec. Callistus Papa III sponte se sistit, eique cunctisque, qui corruptae praeiudicataeque opinionis plane sint expertes, invictum veritatis iustitiaeque assertorem idem magnifice se probat Romanus Pontifex eximiumque vindicem.

Pro cupidine namque, qua constanter eo feruntur perpetui catholici nominis hostes, ut, quamlibet, vel minimam, sibi excidere occasionem non patiantur, quin suspicionem et invidiam Ecclesiae Christi parent, Aurelianensis Puellae etiam abuti connisi sunt historia, inde sat firmum ducere se posse argumentum autumantes, quod scilicet homines nequam, qui in teterrima innocentissimae Virginis patranda nece praecipuam habuerant partem, ecclesiasticae addicti erant militiae.

Sed contra, quod sperabatur cessurum fore in manifestum Apostolicae Sedis dedecus, ad eiusdem ostendendam magis magisque ponendam in aperto divinam institutionem mirifice inserviit. Scitum quippe est, in eo tam iniquo tamque nefario insonti Adolescentulae illato supplicio, quidquid minor peccaverit Ecclesiae pastor aliique peccaverint sacro mancipati ministerio, id omne plene cumulateque correctum emendatumque fuisse a supremo universalis Ecclesiae Pastore; utque exspectandum et opus profecto erat, tanta prudentia tantaque sapientia adeo grave susceptum, gestum expeditumque fuisse negotium, ut ostenderunt postea apertumque fecerunt mirabiles, qui consecuti sunt, eventus.

Nedum enim apostolica Summi Pontificis Callisti III auctoritate onnino est rescissa penitusque abstersa, quae, per summum scelus, nobilissimae Darciensi Virgini inusta fuerat infamia, verum et, quodque longe maius praeclariusque, ut res ipsa docet, extat atque eminet, eiusdem Aurelianensis Puellae, aetate hac nostra, agitari coepit Beatificationis causa, eaque, temporis spatio vicennio minori, fauste feliciterque ad exitum perducta, inita quoque est causa Canonizationis, quae prospere non minus quam expedite sic pariter processit, ut, vix expleto decennio, optatam contigerit metam.

Ad integram siquidem perficiendam actorum seriem, prouti eamdem deposcit flagitatque constitutus iudicialis ordo, illud tantum supererat inquirendum: An, stante duorum miraculorum approbatione, post indultam Beatae Ioannae de Arc ab Apostolica Sede venerationem, tuto procedi possit ad solemnem ipsius Canonizationem? Quocirca per Reverendissimum Cardinalem Ianuarium Granito Pignatelli di Belmonte causae Relatorem, praefato proposito Dubio in generalibus sacri huius Ordinis comitiis, quae, die decima septima mensis iunii huius vertentis anni, coram Sanctissimo Domino nostro Benedicto Papa XV celebrata sunt, omnes qui convenerant, tum Reverendissimi Cardinales tum Patres

Consultores, tuto procedi posse uno ore respondendum censuerunt. Verumtamen, tam grave iudicium suprem a claudere sententia Sua distulit Sanctissimus Dominus noster, ut interim, effusis precibus, in tanta re definienda maiora sibi a Patre luminum auxilia compararet. Quum que mentem suam postmodum aperire statuisset, hodiernam designavit diem Dominicam IV post Pentecosten; idcirco salutari Hostia ferventissime perlitata, ad Vaticanas Aedes acciri iussit Reverendissimos Cardinales Antonium Vico, Episcopum Portuensem et S. Rufinae, sacrae rituum Congregationi Praefectum, et Ianuarium Granito Pignatelli di Belmonte, Episcopum Albanensem causaeque Relatorem, una cum R. P. Angelo Mariani, Fidei Promotore generali, meque insimul infrascripto Secretario, eisque adstantibus, solemniter edixit: Tuto procedi posse ad solemnem Beatae Ioannae de Arc Canonizationem.

Hoc autem Decretum publici iuris fieri, et in acta sacrorum rituum Congregationis referri, nec non litteras apostolicas sub Plumbo de Canonizationis solemnibus, ubi primum licuerit, in Basilica Vaticana celebrandis expediri mandavit, pridie nonas iulias anno MCMXIX.

A. CARD. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. R. C. Praefectus.

L. S.

ALEXANDER VERDE, Secretarius.

« PrécédentContinuer »