Images de page
PDF
ePub

commendamus, optantes ut nemo se ab eius consortione abstineat, sed velint, quotquot sunt, apostolici laboris si non re ac studio esse participes. Secundo loco, Missionalium paucitati medendum est; quae cum antea non exigua esset, summa iam facta est confecto bello, ut multae Dominici agri partes a cultoribus vacent. In quo vestram praecipue, venerabiles Fratres, advocatam desideramus diligentiam; vosque rem facturi estis vestro religionis amore in primis dignam, si et in clero et in Seminario dioecesano apostolatus semina, quae quis forte sibi inesse ostenderit, studiose foveatis. Nec vos ulla species recti decipiat aut humana aliqua ratio permoveat, quasi, quod exteris Missionibus permiseritis, id de utilitate dioecesis vestrae detraxisse videamini. In locum enim unius quem dimiseritis foras, plures domi sacerdotes perutiles Deus vobis suscitabit. Qui vero Ordinibus Institutisve religiosorum praesunt exteras colentibus Missiones, oramus et obsecramus, ne ad tantum opus nisi sodalium lectissimos destinent, eos scilicet qui et vitae innocentia et devotionis ardore et animarum studio praestare videantur. Iidem autem cum Missionarios suos cognoverint in aliquo populo ab impura superstitione ad christianam sapientiam traducendo feliciter esse versatos, ecclesiamque ibi satis firme fundasse, eos, ut electos milites Christi, ad aliam gentem ex diaboli manibus eripiendam transferant, et quicquid ab illis iam quaesitum Christo sit, aliis, cultura promovendum in melius, haud inviti relinquant. Quo pacto, opimam facientes tamquam messem animarum, uberrima quoque suis Familiis divinae bonitatis munera acquirent.

Denique opes et eae non ita tenues requiruntur ad Missiones tuendas, maxime cum earum necessitates ex bello in immensum creverint, tot scholis at nosocomiis et domibus hospitalibus et gratuitis rerum diribitoriis aliisque sublatis exstinctis. Hic enimvero bonos omnes appellamus, ut liberales pro facultatibus exsistant. Nam Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo; quomodo charitas Dei manet in eo? Ita quidem Ioannes Apostolus, de illis loquens qui rerum externarum necessitate premantur. At quanto est sanctius observanda caritatis lex in hac causa, cum agitur non solum ut inediae et inopiae ceterisque miseriis infinitae multitudinis subveniatur, sed etiam et in primis ut tam ingens animarum numerus e superbo Satanae dominatu in filiorum Dei libertatem vindicetur? Quare illa praesertim quae in sacrarum Missionum commodum sunt instituta, adiuvari catholicorum liberalitate cupimus. Primum est Opus quod appellatur a Propagatione Fidei, pluries iam a decessoribus Nostris dilaudatum ; ex quo ut vel maior fructuum optimorum ubertas exsistat in posterum, volumus sacrum Consilium christiano nomini propagando diligentissime curet. Maxime enim ex eo copiae suppetant oportet unde Missiones tum quae iam sunt conditae tum quae posthac condendae erunt, sustententur: confidimus autem non permissurum catholicum orbem ut, cum alii ad errores diffundendos abundent affluantque opibus, nostri verum disseminantes cum inopia luctentur. Alterum, quod etiam vehementer

11 Lo. iii. 17.

omnibus commendamus, est Sanctae Infantiae Opus, cuius est vigilare ut infidelium parvulis decedentibus baptismus ministretur : idque eo est commendalius, quia pueri quoque nostri ipsum participare possunt, itaque, mature intelligentes quanti sit Fidei donum, suam operam ad illud cum aliis communicandum discunt conferre. Nec vero praetermittendum est Opus Sancti Petri, ut aiunt, quo educationi atque institutioni cleri indigenae Missionum consulitur.-Ad haec diligenter observari volumus quod est a decessore Nostro fel. rec. Leone XIII praescriptum, ut in festo Epiphaniae Domini in omnibus orbis terrarum sacris aedibus stipes pro redimendis captivis ex Africa' corrogentur, et quantum collectum erit pecuniae, ad S. Consilium Fidei Propagandae mittatur.

6

Sed quo certius uberiusque optata Nostra eveniant, debetis omnino, venerabiles Fratres, vestri cleri disciplinam peculiari quodam modo ad Missiones dirigere. Vulgo enim fideles ad opitulandum hominibus apostolicis inclinant et propendent; vosque hac animorum propensione sapienter utamini, ut quam maximo Missionibus sit emolumento. Scitote igitur Nos cupere, in omnibus orbis catholici dioecesibus eam quam vocant Missionalem cleri consociationem, institui, quae in dicione sit Sacri Consilii christiano nomini propagando, cui quidem Sacro Consilio omnem iam huius rei fecimus facultatem. Orta ea nuper in Italia, brevi in alias regiones diffusa est; Nostroque studio cum floreat, multis iam est a Nobis pontificalis indulgentiae muneribus ornata. Et merito; nam eius instituto clericorum actio optime ordinatur, cum ad iniiciendam christianis curam de tot ethnicorum salute, tum ad opera ea cuiusvis generis provehenda, quae in Missionum utilitatem Apostolica haec Sedes iam probarit.

Haec, venerabiles Fratres, de fidei catholicae toto orbe propagatione scribere ad vos habuimus. Iam vero, si suo quisque officio, uti par est, omnes satisfecerint, Missionarii foris, Christifideles domi, bona nitimur spe, futurum ut, ex maximis belli vulneribus damnisque refectae, celeriter sacrae Missiones revirescant. Atque hic, tamquam hortante Nos, ut olim Petrum, ea Domini voce: duc in altum,1 quanto urgemur paternae caritatis ardore, ut innumerabiles, qui nunc sunt, homines ad ipsius complexum adducamus. Etenim alitur vigetque semper Dei Spiritu Ecclesia; nec suo possunt effectu carere tot hominum apostolicorum studia, qui ad eam amplificandam laboraverunt adhuc et laborant. Horum autem exemplis excitati, exsistent subinde plurimi, qui, bonorum et pietate et munificentia suffragante, laetissimam parient Christo copiam

animarum.

Faveat communibus votis Magna Dei Parens, Regina Apostolorum, Evangelii praeconibus effusionem Sancti Spiritus conciliando; cuius auspicem et benevolentiae Nostrae testem, vobis, venerabiles Fratres, et clero populoque vestro apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud sanctum Petrum die xxx novembris мCMXIX. Pontificatus Nostri anno sexto. BENEDICTUS PP. XV.

1 Luc. v. 4.

DOUBT REGARDING THE EXTENT OF A BISHOP'S POWER TO ALIENATE THE VOTIVE OFFERINGS OF THE FAITHFUL TO A PARTICULAR CHURCH

(July 12, 1919)

SACRA CONGREGATIO CONCILII

DIOECESIS N.

DONARIORUM VOTIVORUM

Die 12 iulii 1919

SPECIES FACTI.-Litteris, ad hanc S. Congregationem reverenter datis, exponebat Episcopus N., sese, ut amplificaretur quaedam ecclesia civitatis episcopalis, de consulto Consilii dioecesani administrationis, ad mentem § 2, can. 1532, permisisse alienationem nonnullorum donariorum votivorum, quae sacram iconem in eadem ecclesia praecipua veneratione fidelium honoratam exornabant, usque ad summam libellarum mille erogandam in causam expressam. Nunc vero, quum praefata summa, licet iuncta aliis conspicuis fidelium oblationibus, adhuc inferior circiter sex millibus libellarum solvendis expensis iam factis exissteret, quumque ob varias quas singulatim exponebat causas, inopportunum evasisset administrativum Consilium et Capitulum cathedrale interpellare, licentiam Apostolicae Sedis laudatus Episcopus implorabat, qua fretus valeret alia donaria votiva ex auro, argento et gemmis, item sacram eamdem iconem exornantia, alienare, et ex pecunia inde percipienda expensas praefatas exaequare. Attenta urgente in casu necessitate, sacra Congregatio, auctoritate SSmi Domini Nostri, petitam licentiam benigne impertita est Episcopo Oratori, addita sanatione praecedentis alienationis et erogationis, et sub ea clausula: dummodo supersit congruus numerus donariorum ad ornatum sacrae iconis, et adhibeantur opportunae cautelae ne scandalum aut admiratio in populo exoriatur.' Super quo rescripto idem Episcopus, grates ex animo Sacrae Congregationi reddens, animadvertebat tamen sibi inexspectatam prorsus accidisse adiectam sanationem praecedentis alienationis et erogationis: ne autem sibi in posterum super his negotiis errare contingeret, Eños Patres humillime rogabat ut, si vellent, sequentia dubia dirimerent:

I. An donaria votiva in ordine ad alienationem recensenda sint inter res pretiosas de quibus in can. 1532, § 1, n. 1.

II. Quinam valor dici possit notabilis in rebus pretiosis ita ut earum alienatio sit Ordinariis locorum vetita.

ANIMADVERSIONES.-Quoad primum dubium, certum est in can. 1532, § 1 n. 1, reservari Apostolicae Sedi concessionem licentiae alienandi res pretiosas. Verum haec loquutio non videtur tam late recipienda ut complectatur quidquid ex metallo pretioso confectum sit; sed immo est profecto interpretanda ad normam can. 1497, § 2, ubi explicite ponitur: dicuntur pretiosa (bona) quibus notabilis valor sit, artis vel historiae vel materiae causa.' Itaque in tantum alienatio rerum pretiosarum videtur Ordinariis vetita, in quantum res istae praeterea notabilem valorem aestimationis attingunt, de quo agitur in secundo dubio, totius

causae summam continenti. Ad quod solvendum, vix praemittere oportet in determinatione notabilis valoris non parum discrepare ad invicem doctorum sententias, adeo ut, dum nonnulli non censent notabilem valorem rerum etiam pretiosarum quae triginta millium libellarum non attingant, alii e contrario, quum agitur de rebus pretiosis, artis vel histcriae vel materiae causa, notabilem valorem arbitrantur attingere quidquid in aliquo pretio est. Quae utraque extrema sententia minime videtur recipienda: alteram enim excludit ipse can. 1532, dum res pretiosas distincta enumeratione separat a rebus quae valorem triginta libellarum millia excedunt; ceterum iam ante Codicem classici scriptores, v.g. Pirhing, in lib. III, tit. XIII, n. 12, negabant posse, sine beneplacito S. Sedis, alienari 'vasa aurea et argentea, gemmas et vestes pretiosas quae servando asservari possint, et mobilia, qualis grex, unde utilitas et fructus diuturnus percipi potest.' Cfr. Reiffenstuel, cod. n. 12 et 16. Alteram quoque in contrarium excessum declinantem sententiam, excludit Codex, can. 1497, § 2, ubi res pretiosa etiam ratione materiae non dicitur, nisi simul sit, non alicuius dumtaxat, sed notabilis valoris; pariterque ante Codicem valor iste notabilis exigebatur, ut alienationis licentia S. Sedis reservaretur: nec est profecto praesumendum quod legislator, dum pro bonus mobilibus etiam frugiferis ius antecedens adeo tempcravit ut tantummodo pro bonis triginta millium valorem excedentibus beneplacitum apostolicum requireret, simul voluerit pro mobilibus tantum pretiosis pristinum augere rigorem.

His extremis sententiis exclusis, iam non superest nisi pressius determinare valorem notabilem qui, simul cum pretiositate rei, inalienabilitatem pariat. Porro idem Reiffenstuel, 1. c., n. 14, post allata verba Pirhingii monebat: Non videtur tamen ex hoc titulo prohibitum quin Praelatus possit aliqua pocula argentea minus utilia absque aliis sollemnitatibus iuris alienare; ac magis perspicue card. D'Annibale (Summula, t. 3, n. 77, nota 6): Porro mobilia pretiosa accipimus vasa aurea vel argentea, gemmas, etc., et quae vel antiquitate praestant vel artificio, dummodo valeant saltem 25 aureis de Camera (lib. 235). Perdoctus Emus vir sic referebat authenticam aestimationem Romanae Curiae saec. XVII ; probati vero scriptores nostrae aetatis monent attendi posse ad mutatum valorem pecuniae, quam duplo vel triplo minorem aestimabat Wernz (Ius decretalium, t. 3, n. 160, nota 140). Quare valor iste tutissime ad 750 lib. in Curia hodie definiri potest. Nec desunt, qui notabilem valorem infra 1000 lib. esse hodie negent; immo ipse can. 1532, § 2, dum alienationem distinguit rerum quae 1000 lib. attingunt et quae 1000 lib. superant, hanc aestimationem, quae simplicitate qucque commendatur, ratam habere videtur.

Quibus positis, sequeretur etiam res pretiosas quae mille libellarum valorem non excedunt, alienari ab Ordinariis posse, servatis sollemnitatibus praescriptis in can. 1530-1532, ex quibus potissimum attendenda est, ad casum nostrum, clausula can. 1531, § 3: 'Pecunia ex alienatione percepta, caute, tuto et utiliter in commodum Ecclesiae collocetur': i.e. pecunia retracta non statim erogari valet in usus etiam pios et necessarios, sed immo conservanda est ad fructum: ut ergo erogetur VOL. XIV-36

seu consumatur, licet ad amplificandam ecclesiam, ut in casu factum est, necessaria est semper Apostolicae Sedis licentia, seu dispensatio super obligatione hac, quam data lex in laudato canone perspicue et explicite, nullaque concessa exceptione, imponit.

Verumtamen, etiam solutis, ut in praecedentibus solvuntur, dubiis propositis ab Episcopo N., adhuc non videtur satis factum esse quaestioni quae proponebatur circa alienationem donariorum votivorum. Scilicet, etiamsi concedendum videatur donaria votiva in ordine ad alienationem, infra valorem aestimationis mille libellarum contenta, non cadere sub vetitum can. 1532, § 1, n. 1, nondum constaret utrum eorum alienatio permittenda Episcopis sit, an Apostolicae Sedis beneplacito reservanda. Ita in can. 1281, § 1, nulla facta distinctione inter pretiosas aut non pretiosas, excluditur prorsus alienatio insignium reliquiarum aut imaginum quae in aliqua ecclesia magna populi veneratione honorentur, ideoque etiamsi earum valor aestimationis non sit notabilis in sensu mox exposito. Praeter causam itaque pretiositatis etiam causa cultus, devotionis aut pietatis obstare potest, quominus huiusmodi donariorum valida sit alienatio: aliis verbis, ut hodie dici solet, non solum valor aestimationis, sed etiam affectionis attendendus est. Et revera, in casu donariorum votivorum, haec aut similia intercedere rationum momenta, non difficile suadetur. Nam sicut procul dubio obiecti votivi donatio est actus religionis, qui quodammodo sacrificio assimilari potest, ita, ex intentione donantis, nexu indissolubili donarium mancipatur cultui sacrae iconis cui donatur, et quodammodo extra omne commercium humanum ponitur. Interest igitur bono publico, seu integritati et profectui sacri cultus, fidelis conservatio donariorum in eo statu iisque terminis in quibus a voluntate donantis ponuntur, adeo ut non sit fortasse nimium quod dicitur, ecclesiam eiusque rectores non tam in proprietate quam potius in custodia donaria ipsa habere, de quibus igitur nullo modo in alium usum disponere possunt. Aliis verbis et planius: observandae profecto sunt condiciones a donante fortasse donationi appositae : atqui ex natura rei et negotii in casu praesumi debet omnino donationem factam esse sub ea conditione ut res sit inalienabilis. Ergo, si semper, in alienandis ipsis rebus ecclesiasticis (quibus ceterum non facile donaria ipsa accensentur), cautum est ut obtineatur sensus quorum interest' (cfr. can. 1532, § 2, 3), id multo magis in alienatione donariorum difficultatem facessere videtur, quum iste consensus in alienationem non facile praesupponi possit, imo, aliquo sensu, impossibilis factus sit vel ex parte donantis, qui proprietate rei donatae sese omnino expoliavit et quidem non in favorem humanae personae, sed potius in obsequium personae beatae aut divinae, cui rem donatam, interposita voti religione, sacravit. Prout igitur ultimarum voluntatum . . . commutatio, quae fieri ex iusta tantum et necessaria causa debent, Sedi Apostolicae reservantur' (can. 1517, § 1), quum eius solius sit necessarium interpretari aut supplere interesse habentium consensum, ita etiam voluntatis, quae in ordine ad obiecta ex voto donata ultima iure censetur, interpretatio, vel potius commutatio uni Sedi Apostolicae, cuius est solvere ligata in caelo et in terra, iure reservatur.

eorum con

« PrécédentContinuer »