Images de page
PDF
ePub

vehementer gratulamur; at id tamen vehementius, quod ea usi estis oppor tunitate, ut de rebus maximi momenti, quae ad Ecclesiae reique publicaeutilitatem aeque pertinent, communiter disceptaretis. Comperimus enim vos animis decrevisse concordibus, unum in locum quotannis convenire universos, consilia ad rem catholicam provehendam aptiora inituros, itemque duos constituisse e gremio episcoporum coetus, quorum alter praesertim de re sociali, alter de recta puerorum iuvenumque institutione quaestiones perscrutetur et ad ceteros conlegas referat. Dignum sane propositum cui accedat, cum voluptate animi coniuncta, commendatio Nostra. Crebri enim episcoporum conventus, quos haud semel probarunt decessores Nostri, mirum quantum inserviunt catholici nominis incremento; quandoquidem, si in commune conferant singuli quidquid investigando experiendoque didicerint, expedita res erit dispicere qui serpant occulte errores, quae cleri populique disciplinae detrimenta immineant, quae praesto sint, ad eos evellendos, ad hanc firmandam remedia, num animorum motus in regione vel tota ipsa republica deprehendantur, quos ad regundos vel aequis continendos finibus Pastorum sollertia sit valde profutura. Cum propulsatione autem mali it pariter consectatio boni, ad quam alii aliorum incitantur exemplis. Sicubi enim laetiorem fructuum segetem certa quadam via ac ratione excrevisse appareat, nemo non videt, episcopos, qui in coetum convenerint, id, pro temporum rerumque condicione, in sua quemque dioecesi, acturos certatim esse, quod alibi fieri viderint cum tam praeclara animorum utilitate. Neque vero est cur fusius hortemur, adeo res urget, ut actionem, quam oeconomicam socialem vocant, studiose constanterque persequamini; caveatis tamen, ne populares vestri a christianis rationibus, quas fel. rec. decessor Noster Leo XIII in Encyclicis Litteris Berum Novarum enucleavit, opinionum fuco animorumque perturbationibus abrepti, misere discedant. Quod profecto, si unquam alias, certe per has rerum vices plurimum habet periculi, quando tota societatis hominum compages videtur in discrimen vocari et civium inter se caritas invidiae tempestate restingui ac paene obrui. Haud minorem tamen prae se fert gravitatem catholica puerorum atque adulescentium institutio, qua sarcta tectaque, in tuto sit civium fidei morumque integritas. Quapropter nostis, venerabiles fratres, Ecclesiam Dei nunquam destitisse eiusmodi institutionem cum summopere provehere, tum pro viribus ab omni oppugnatione defendere ac tueri: cuius quidem rei si certa deforent argumenta, ipsa inimicorum christiani nominis, apud veteres nationes, agendi ratio certissimo argumento esset. Etenim, ne praestet Ecclesia incolumem teneriorum animorum fidem, neve ludi privati, materna eius providentia constituti, cum publicis a religione alienis feliciter certent, adversarii sibi velle solis vindicare docendi potestatem; nativum patrumfamilias ius omnino proterere ac violare; in tanta falsi nominis libertate religiosis catholicisque viris liberam erudiendorum adolescentium facultatem circumscribere, adimere, quoquo saltem pacto praegravare. Quibus vos istic ab incommodis vacuos, exploratissimum habemus largitate ac sedulitate admirabili catholicis scholis condendis dedisse operam; neque minorem curionibus religiosisque

ex utroque sexu sodalibus tribuimus laudem, qui, vobis ducibus, ad tutandam, qua late patent Foederatae istae Civitates, scholarum suarum prosperitatem atque efficientiam, nec sumptibus nec laboribus pepercerint. At vero, quod ceterum vobis persuasum est, neutiquam licet secundis sic rebus confidere ut, quae futura sint, neglegantur, cum Ecclesiae sors ac rei publicae a scholarum fortunis ac disciplina omnino pendeant; neque enim alii erunt Christifideles quam quos docendo, instituendo informaveritis. Atque hic memor ad Washingtoniensem studiorum Universitatem sponte provolat cogitatio. Iucundo sane animo mirabiles Lycei istius magni prosecuti adhuc sumus progressiones, quibuscum tam bona spes cohaeret Ecclesiarum vestrarum; eoque nomine praecipue gratia Nostra hominumque memoria digni dilectus filius Noster Cardinalis Baltimorensium Archiepiscopus et ven. frater Episcopus tit. Germanicopolitanus eiusdem Lycei moderator. Quos autem non ita dilaudamus, tamquam si velimus nativitatem operamque praeterire vestram cum perspectum habeamus, in fovendo isto disciplinarum sacrarum optimarumque artium domicilio haud mediocriter ad hunc diem industriam omnium vestram desudasse, neque dubitemus quin sitis in posterum, et quidem alacrius, saluberrimo instituto adfuturi. Quod praeterea ad Nos adfertur, consilium Aedis Sacrae, ad Lyceum, in honorem Virginis Immaculatae erigendae, vehementer in popularium animis pietatem erga Eam excitavisse, scitote id Nos mirifice recreasse. Quemadmodum enim sanctissimum propositum fel rec. decessor Noster Pius X et probavit et laudibus omnibus extulit, sic nihil Nobis antiquius quam ut in urbe magnae istius reipublicae principe templum quam citissime perficiatur Calesti Patrona totius Americae dignum, eo vel magis quod Lyceum vestrum, Deipara Immaculata auspice, perfectius quiddam attigisse dicendum est. Confidimus equidem fore ut, perinde ac Lyceum sedes erit, quo catholicae doctrinae studiosi, quasi in centrum radii, intendant ac concurrant, ita eam in Aedem Sacram, Virgine Immaculata gratiarum omne genus sequestra, non modo qui in discipulorum numerum adlecti vel adlegendi posthac sint, sed catholici quoque omnes e Civitatibus istis, veluti in Sanctuarium peculiare ac proprium, intueantur, et religionis pietatisque causa frequentissimi confluant. O illuscescat quamprimum ille dies, quo vobis, venerabiles fratres, tanto huic operi fastigium imponere liceat. Ut vero inceptum ne diu protrahatur, efficiant, collata liberalius quam solent stipe, quotquot catholica apud vos professione gloriantur; neque tantummodo singuli, sed sodalitates quoque omnes, illae in primis, quibus, instituto suo, Deiparae cultus cordi est. Nec secundum in hoc insigni certamine catholicas decet mulieres obtinere locum, utpote quae debeant eo magis Immaculatae Virginis promovere gloriam, quo Eius gloria in sui sexus honorem propius recidit ac redundat. Quos vero hortati sumus verbis, ut eos exemplo etiam Nostro ad pie largiendum permoveamus, Altare eiusdem templi princeps peculiari dono illustrare deliberavimus. Tempestive igitur missuri Washingtoniam sumus Imaginem Beatissimae Virginis sine labe conceptae, quam musivo opere in officina Vaticana effingendam curabimus, eaque, in ara maxima

aliquando collocata, monumento erit pietatis erga Mariam Immaculatam Nostrae, tum singularis qua Lyceum complectimur benevolentiae, Enimvero in eo versatur societas hominum discrimine, quod hinc praesentem Virginis opem, illinc communia omnium molimenta etiam atque postulare videatur. Posita ea quidem est in arcto salutis exitiique confinio, nisi caritatis iustitiaeque legibus denuo ac firmius stabiliatur; qua in re vos maxime omnium elaboretis oportet, cum multum apud gentem vestram possitis, quae, sanioris libertatis christianaeque humanitatis rationum retinentissima, praecipuam habitura est partem et in tranquillitate ordinis restituenda et in societate hominum ad eadem principia, post tam violentam eversionem rerum, instauranda ac renovanda. Caelestium interea munerum conciliatricem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis, dilecti filii Nostri, venerabiles fratres, clero populoque unicuique vestrum commisso, iis praesertim qui ad Washingtoniensis templi exaedificationem adiumento aut fuerunt aut erunt in posterum, apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die x aprilis мCмXIX, Pontificatus Nostri anno quinto.

BENEDICTUS PP. XV.

DECREE REGARDING THE CANONIZATION OF BLESSED
JOAN OF arc
(April 21, 1919)

SACRA CONGREGATIO RITUUM
AURELIANEN.

CANONIZATIONIS BEATAE IOANNAE DE ARC, VIRGINIS, AURELIANENSIS PUELLAE NUNCUPATAE

SUPER DUBIO

An et de quibus miraculis constet, post indultam eidem Beatae venerationem, in casu et ad effectum, de quo agitur?

Cunctas inter res, quibus passim facileque abuti consueverunt catholico nomini adversi homines, exstat profecto ea atque eminet, quae pro arbitrio effingitur magnaque praedicatione extollitur, quaeque amor est patriae, quemadmodum cuiusvis superioris recentiorisque aetatis scite non minus quam apte monumenta testantur.

Ducto siquidem initio ab ipsa adorabili Iesu Christi Redemptoris persona, dum per medium populum, per vias et plateas transibat Ille benefaciendo et sanando omnes, impia et blasphema in Eum iacta est calumnia, quod scilicet subverteret gentem. Utque consentaneum prorsus erat maximeque decebat fideles Eiusdem sectatores, non absimilis opinionis iniquitate, sub nascentis Ecclesiae exordio, primi agitati sunt Christiani iique, quo in odium invidiamque popularem adducerentur, veluti reipublicae inutiles insimulabantur, periculosi cives, seditiosi, imperii atque imperatoris hostes. Quin autem subsequentibus saeculis pedetentim quiesceret, itinere potius progredi visa est calumnia, quamvis eadem componi nequaquam possit cum christiana catholici hominis VOL. XIV-5

professione eique imo plane repugnet, sicut aperte docet communiter recepta Ecclesiae doctrina, quam, ceteros inter, valide strenueque tuetur Angelicus Doctor, quippe cuius huc spectans tam gravibus tamque perspicuis expressa verbis, haec sententia prostat: Homo efficitur diversimode aliis debitor secundum diversam eorum excellentiam, et diversa beneficia ab eis suscepta. In utroque autem Deus summum obtinet locum; qui et excellentissimus est et est nobis essendi, et gubernationis primum principium. Secundario vero nostri esse et gubernationis principium sunt parentes, et patria, a quibus et in qua et nati et nutriti sumus. Et ideo post Deum, maxime debitor est homo parentibus et patriae. Unde sicut ad religionem pertinet cultum Deo exhibere; ita secundario gradu ad pietatem pertinet exhibere cultum parentibus et patriae (2a, 2ae, quaest. 101, art. 1).

Quod si haec omnia de quolibet Christifideli, qui memor sit professionis suae, affirmari praedicarique oportet, summum attigisse gradum in eo dicenda sunt, cuius non communes neque vulgares, sed heroicas fuisse constat christianas exercitas virtutes; eaque idcirco ad Beatam Ioannam de Arc, Aurelianensis Puellae pernotam nomine, vix atque transferuntur, statim levissimoque negotio planum fit atque perspicuum, quam temere quamque iniuste se gerant illi, qui ipsam Aurelianensem Puellam, vitam eius gestaque res, ad humanae tantum opis facultatem dimetientes, omni divinae virtutis instinctu exuere se posse arbitrentur. Revera, quae Aurelianensis Puella fuerit; quae peculiaris eiusdem vivendi agendique ratio ad sextum usque ac decimum suae aetatis annum; quae postmodum patrata per ipsam gloriosa et inaudita facinora, quibus inclinatae valde et afflictae in integrum restitutae sunt patriae sortes; qui funestissimus demum eiusdem interitus, cum, inique a suis prodita, ab hostibus capta, caedi omnium teterrimae tradita, sacra Eucharistia refecta, oculis in Christi Crucem defixis, implorata, coram populo confertissimo, pro suae mortis auctoribus venia, crepitantibus flammis est absumpta; ad haec sane omnia eorumque adiuncta tranquillum animum et praeiudicatae opinionis expertem qui parumper attendat, facere procul dubio nequit, quin christianam veri nominis heroidem agnoscere cogatur atque revereri.

Etenim, secus si esset, quae nuper cursim raptimque describere consilium et cura fuit, quibusque, brevius et expressius quo fieri potuit, Ioannae Arcensis exhibetur imago, nullam amplius sui nanciscerentur explicationem ; idque facto suo ostendere fermeque confiteri vel ipsi visi sunt, qui innocentissimae Virgini tantum paraverunt exitium. Hi porro quum neque ipsi inficiari auderent quae egit quaeque operata illa fuit, insciae rusticaeque adolescentulae conditionem longissime exsuperasse potestatemque, Rationalistarum tamen scholae ut erant addicti, ne darent gloriam Deo, tamquam sagam atque veneficam rapere eam in ius non dubitarunt; eoque ex capite, per summum scelus, damnata quidem est; ast non incassum in iis, quae sibi propositae fuerant, interrogationibus iugiter constanterque professa illa fuit semetipsam actionesque suas subiicere Ecclesiae fidenterque se appellare ad Dominum Papam; quandoquidem, aliquot post annos, eius instante matre ac duobus germanis

fratribus, veritatis iustitiaeque patrocinium volenti animo suscepit fel. rec. Callistus Papa III.

Huius namque Summi Pontificis apostolica auctoritate, apposita condita fuit inquisitio, qua res antea iudicata penitus est rescissa planeque deleta Arcensis Puellae infamia; quodque longe maius, ineundae causae Beatificationis stratum et complanatum est iter; ex praefata quippe inquisitione magni pretii eruta sunt facta, pleraque sat firma sumpta sunt argumenta ad heroicas eiusdem Arcensis Puellae demonstrandas virtutes, quae tantam postea adeptae sunt firmitatem et certitudinem, quanta eisdem ex duplici obvenit miraculorum accessione. Vix enim peracta Beatificatione, novorum prodigiorum manare coepit fama, quorum ex numero binae, de quibus agitur, percensentur sanationes, quaeque pro Beatae Ioannae impetranda Canonizatione propositae ab actoribus fuere, earumque quadruplici disceptatione absoluta fuit cognitio. Primum siquidem de re est actum in Congregatione antepraeparatoria, secundo ac tertio in duabus praeparatoriis Congregationibus, quarto denique in Congregatione generali, quae, die decima octava superioris mensis martii, coram Sanctissimo Domino nostro Benedicto Papa XV coacta fuit; in eaque a Reverendissimo Cardinali Ianuario Granito Pignatelli di Belmonte, causae Relatore, sequens ad discutiendum propositum est Dubium: An et de quibus miraculis constet, post indultam Beatae Ioannae de Arc venerationem, in casu et ad effectum, de quo agitur? Reverendissimi Cardinales et Patres Consultores suum ex dorine protulerunt suffragium; verumtamen Sanctissimus Dominus noster supremam distulit edere sententiam, cunctos interea monens Suffragatores, orando obsecrandoque oportere Dei exquirere voluntatem. Quum vero mentem Suam patefacere statuisset, hodiernam designavit diem Dominicam Passionis; ideoque, Sacro devotissime peracto, ad Vaticanas Aedes arcessiri voluit Reverendissimos Cardinales Antonium Vico, Episcopum Portuensem et S. Rufinae, sacrae rituum Congregationi Praefectum, et Ianuarium Granito Pignatelli di Belmonte, Episcopum Albanensem causa que Relatorem, una cum R. P. Angelo Mariani, Fidei Promotore generali, meque insimul infrascripto Secretario, eisque adstantibus, solemniter pronunciavit: Constare de duobus miraculis; de primo nempe instantaneae perfectaeque sanationis Mariae Antoniae Mirandelle a morbo plantari perforante; deque altero instantaneae perfectaeque sanationis Theresiae Bellin a tuberculosi peritoneali, nec non a lesione organica orificii mitralici.

Hoc Decretum publici iuris fieri et in acta sacrae rituum Congregationis referri mandavit octavo idus apriles anno MCMXIX.

A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,

S. R. C. Praefectus.

ALEXANDER VERDE, Secretarius.

L.✈S.

« PrécédentContinuer »