Images de page
PDF
ePub

DOUBTS REGARDING THE CONSTITUTION OF CERTAIN
ECCLESIASTICAL TRIBUNALS

(December 14, 1918)

[This Decree was published in April, 1919]

SACRA CONGREGATIO CONCILII
WRATISLAVIEN.

CONSTITUTIONIS TRIBUNALIUM ECCLESIASTICORUM

14 decembris 1918

SPECIES FACTI-A Rño Episcopo Wratislaviensi duo proponuntur dubia circa constitutionem tribunalium ecclesiasticorum illius Curiae. Primum, utrum permittere debeat quod in tribunalibus ecclesiasticis partem habeant cum voto deliberativo in causis matrimonialibus et contentiosis (exclusis utique criminalibus) iurisperiti laici, iuxta praxim quae ibi dicitur vigere ex consuetudine 170 annorum. In altero dubio fit similis quaestio de interventu laicorum, in iure et in sacris canonibus peritorum, qui in iudiciis ecclesiasticis partem habeant tamquam Auditores ad instruendas causas (exceptis criminalibus) vel tamquam Assessores cum voto consultivo.

Quoad substantiam, haec est historia factorum prout ex documentis exhibitis in actis eruitur: 1° Numquam fuit a Sede Apostolica ibi concessum, ut laici partem haberent in iudiciis ecclesiasticis quibuscumque tamquam veri iudices cum voto deliberativo; sed haec praxis ortum ducit ex saecularizatione facta in Borussia, ex qua tribunalia dioecesana fuerunt suppressa, ac deinde a. 1812 fuerunt quidem restituta, sed cum subordinatione ad potestatem civilem, quae subordinatio praesertim acta est per immixtionem iudicum laicorum. 2° Quod nititur concessione Pontificia, id tantum est, in ea dioecesi haberi secundam et tertiam instantiam appellationis, prout primus concessit Benedictus XIV per Litteras in forma Brevis Paterna pietatis, d. d. 1 augusti 1748; atque in secunda et tertia instantia ita concessa 'posse adscisci in auxilium adsessores sive auditores ecclesiasticos vel saeculares sacrorum canonum peritos, qui tamen omni voto deliberativo seu decisivo destituantur.' Hae postremae concessiones factae sunt ad decennium per breve Pii IX Paterna ducti charitate, 12 ianuarii anni 1855; deinde per aliud breve anni 1864 prorogatae sunt ad aliud decennium. Sed finito hoc alio decennio non apparent amplius prorogatae ; cuius fortasse causa quaerenda est in persecutione sub nomine Kulturkampf celebri, qua saeviente Episcopus a Gubernio vi depulsus est. Certe neque petitio neque concessio prorogationis habetur in mera notificatione nominum iudicum prosynodalium singulis trienniis electorum, facta primum Nuntiaturae Viennensi, ac deinde S. Congr. Concilii.

ANIMADVERSIONES.-Qui super hanc facti speciem scripsit, Rmus Consultor censet, in primis, nullatenus esse legitimam nec in posterum tolerandam consuetudinem admittendi laicos tamquam veros iudices cum voto deliberativo. Ad quod probandum provocat ad textum iuris Decretalium et ad praescripta Codicis Iuris Canonici.

Sane ex iure Decretalium laici omnino sunt excludendi a munere iudicum in causis ecclesiasticis, ad quas eorum incompetentia est absoluta et omnimoda (cap. 2, X, de iudic., II. 1; cap. 18, X, de foro compet., II, 2). Absoluta quippe incompetentia in eo habetur, qui ne iurisdictionem quidem habet; at laici iurisdictionem ecclesiasticam, quae necessaria est ad decidendas causas ecclesiasticas, habent nullam; immo ne illius quidem habendae sunt capaces, sed prorsus incapaces, ac talis incapacitas solum per specialem et extraordinariam Rom. Pontificis provisionem in causa particulari auferri potest (cf. Schmalzgr., I, tit. XXIX, n. 14; II, tit. I, n. 83 § 1). At talis extraordinaria et mira provisio, quae permanenti modo laicis personis daret iurisdictionem spiritualem ad decidendas causas ecclesiasticas, in documentis alligatis non continetur quin potius in iis constanter excluduntur laici a suffragio decisivo habendo, prout ex verbis quoque supra relatis liquet.

Quod autem Codex exigat, ut omnes iudices sint clerici, immo et sacerdotes, est res manifesta (can. 1578, § 4, 1574, § 1). Nec minus perspicue enuntiatur in Codice principium iuris publici ecclesiastici, quo Ecclesiae vindicatur ius proprium et exclusivum cognoscendi de causis spiritualibus et spiritualibus adnexis (can. 1453), quae proinde sunt decidendae dumtaxat a iudicibus iurisdictione spirituali praeditis, qua laici non sunt capaces.

Quodsi ab Episcopo Wratislaviensi casus ita proponitur, quasi interventus iudicum laicorum in decidendis per suffragium deliberativum causis ecclesiasticis, fundamentum haberet in consuetudine 170 annorum, hic titulus nullo modo est habendus ut legitimus. Nam, praescindendo a iure Codicis et insistendo iuri Decretalium, sub quo orta fuisset illa consuetudo, certum est per consuetudinem legitimo tempore praescriptam adquiri posse iura etiam spiritualia; at ad adquirenda iura spiritualia ante omnia requiritur capacitas in subjecto; iam vero laici spiritualis iurisdictionis sunt incapaces, ergo illam per consuetudinem provis tempore praescriptam acquirere non possunt (cap. 7, X, de praescript., II, 26). Praeterea improbatur in iure, ita ut nequeat praevalere, ea consuetudo, per quam 'disrumpitur nervus ecclesiasticae disciplinae,' videlicet per quam impeditur observantia bonorum morum vel subvertitur ordo ecclesiasticae hierarchiae (cap. 5, X, de consuet., 1. 4; Reiffenstu el, in hunc tit., n. 56, 57 ; Suarez, De legibus, lib. 7, cap. 6, n. 8 sq.): iamvero, talis subversio habetur per usurpationem spiritualis iurisdictionis a laicis factam. Item reprobatur ea consuetudo, quae est adversus immunitatem et libertatem ecclesisaticam, adeo ut consuetudo adversus libertatem ecclesiasticam, etiam immemorialis, si sola sit, et nullo privilegio aut fama privilegii Apostolici adiuvetur, non possit immunitati aut libertati ecclesiasticae derogare (Reiffenstuel, 1. c. n. 81 sq.). Haec reprobatio expresse habetur cap. 1, 3, 5, X, de consuetud., 1, 4; item cap. 14, X, de electione, I, et cap. 8, X, de iudiciis, II, 1. Iam vero est manifeste contra libertatem, independentiam et immunitatem Ecclesiae, quod haec in iudiciis de rebus ecclesiasticis et spiritualibus, maneat subiecta cuivis intrusioni potestatis laicae et iudicum laicorum, per quos causae ecclesiasticae decidantur.

Ceterum quaestio de vi consuetudinis est quaestio iuris privati, quoad leges nimirum respicientes internum societatis regimen. At in casu intrusio iudicum saecularium in causas ecclesiasticas, esset facta per usurpationem potestatis civilis, ut apparet ex brevi historia in facti specie praemissa ; quoposito, quaestio haec, iam non est quaestio iuris privati, sed quaestio iuris publici, i.e. de independentia Ecclesiae a potestate civili. In quaestione autem iuris publici ne cogitari quidem potest consensus legalis Superioris legislatoris ecclesiastici, qui est necessarius ad hoc ut consuetudo facti per viam praescriptionis transeat in consuetudinem iuris in tali enim casu consensus legalis contineret illicitam approbationem usurpationis, efficereturque inde, ut per fortunatam facti iniustitiam iuris sanctitati legitime detrimentum inferri posset' (Prop. 61 damn. in Syll. Pii IX). Cui consensui legali, etiam ex alia ratione vix in tali causa locus esse potest, quia videlicet Superiores ecclesiastici, quando non resistunt violationibus factis per potestatem saecularem id unice, faciunt ad vitanda maiora mala, non animo probandi.

:

Tandem quum illa participatio iudicium saecularium in decidendis causis ecclesiasticis ortum ducat ex usurpatione potestatis civilis, et haec vi suae iurisdictionis laicae et profanae illam usurpationem perpetraverit, iudices laici vi iurisdictionis laicae et profanae partem haberent in decidendis causis ecclesiasticis et spiritualibus; quae praetensio est omnino irrationabilis et ideo non potest cadere sub approbationem legislatoris ecclesiastici, licet hic per se possit, saltem transeunter et ad aliquem actum, alicui laico delegare iurisdictionem spiritualem.

Hinc apparet consuetudinem propositam, non aliud mereri nomen nisi abusus, ideoque esse irritandam, ut tribunalibus ecclesiasticis sua libertas et independentia restituatur.

Relate ad alteram dubium, utrum in futurum laici homines, in iure et in canonibus periti, admitti possint tamquam Auditores ad causas instruendas, vel tamquam Assessores cum voto consultivo; negari non potest, praxim vigentem in Curia Wratislaviensi fuisse in suo initio legitimam, quippe introductam ex indulto Pontificio contento in brevi Pii IX (a. 1855) et in prorogatione ad aliud decennium facta a. 1864. Nova tamen prorogatio deinde non invenitur esse facta, ideoque favor concessus dicendus est cessasse ab a. 1874. Ergo, quum novus Codex tam pro Auditoribus, quam pro Assessoribus exigat ut sint sacerdotes, desumpti ex iudicibus synodalibus (cann. 1575, 1581), quoad futurum tempus, sub disciplina iuris per Codicem inducti, videretur dandum quoque responsum negativum.

Nihilominus animadvertendum est in iure Decretalium non fuisse prohibitum, quominus Assessores desumi possent ex laicis, sed potius fuisse permissum. Id communiter a Doctoribus deducitur ex cap. 11, de rescript., I, 3, in 6°; cfr. Reiffenstuel, lib. II, tit. 1, n 22; Bouix, de iudic., I, pag. 468; Wernz, Ius Decret., VI, n. 148. Cuius rei ratio redditur, quod Assessor nullam debet exercere iurisdictionem, cuius laici sunt incapaces.

At, ob rationem contrariam, Auditor, cui committitur causae instructio, exercitium habet iurisdictionis ecclesiasticae, sine qua plurimi actus instructionis causae fieri nequeunt; ideoque laici muneris

Auditoris gerendi sunt incapaces (cf. epist. encycl. S. Congr. Immunit., 3 octobris 1832 et responsum eiusd. S. Congreg. 4 martii 1855; Bouix, 1. c., pag. 468; Wernz, 1. c., n. 141).

Iam ex his videtur deducendum etiam in dioecesi Wratislaviensi non posse quoad futurum admitti, ut adhibeantur laici tamquam Auditores ad instruendas causas ecclesiasticas, quia concessio illi Curiae factae, post annum 1874 quo indultum ea de re datum expiravit, non fuit renovata; per consuetudinem autem fieri non possit ut laicus iurisdictionem spiritualem obtineat.

Quoad Assessores, licet valeat ratio de concessione non renovata, nihilominus, quum cesset altera ratio de necessitate iurisdictionis spiritualis et insuper iure Decretalium non fuerit prohibitum assumere' laicos in munus Assessoris, urgeri posset pro Curia Wratislaviensi ratio consuetudinis plus quam centenariae, ideoque ad praescripta can. 5, concludi, consuetudinem hanc, tametsi Codici contrariam, tolerari posse si Ordinarius aestimet eam prudenter submoveri non posse. Nihilominus nemo non videt quot incommoda multis in circumstantiis oriri possint, si laici in consiliarios ab ecclesiastico iudice assumantur. Nam, praeterquam quod non semper laici, etiam in iure canonico periti, principia sana et firma de potestate Ecclesiae habent, obnubilari videtur, si tale consilium ineatur, perfecta independentia Ecclesiae in suis negotiis; et certe iudices laici non assumunt sacerdotes in consiliarios seu assessores pro negotiis civilibus et profanis decidendis; praeterea decens est, ut sacerdotes sint plures in iure canonico ac etiam civili bene periti, quibus reserventur negotia ecclesiastica, vel quae aliquam necessitudinem praeseferunt cum iure civili, prout e contrario videtur incongruum dignitati Ecclesiae, ut indigeat opera iurisperitorum laicorum pro causis ecclesiasticis decernendis.

Ex quibus omnibus deducendum videtur etiam ad secundum dubium esse dandum responsum negativum, seu in Auditores et Assessores non posse assumi laicos.

RESOLUTIO-Porro, propositis in plenariis comitiis S. Congregationi Concilii, habitis in Palatio Apostolico Vaticano, die 14 decembris 1918, dubiis ab Episcopo Wratislaviensi hisce formulis deductis nimirum:

I. An consuetudo, per 170 annos usitata, qua in tribunalibus dioecesis Wratislaviensis admittuntur iurisperiti laici cum voto deliberativo in causis matrimonialibus et contentiosis-exclusis semper criminalibus-legitima dici et deinceps tolerari possit.

II. An in futurum laici homines, in iure et in canonibus periti in iudiciis ecclesiasticis admitti possint tamquam Auditores ad causas instruendas, praeter criminales, vel tamquam Assessores cum voto consultivo in iis causis, quae aliquo modo connexae sunt cum legibus civilibus;

Emi ac Revñi Patres respondendum censuerunt :

Negative ad utrumque.

Facta autem de praemissis Ssmo Dño Nostro Benedicto Div. Prov. Pp. XV relatione per infrascriptum S. C. Secretarium, inaudientia insequentis diei, 15 eiusdem mensis, Sanctitas Sua datam resolutionem approbavit et confirmavit.

I. MORI, Secretarius.

DECREE OF the sacrED CONSISTORIAL CONGREGATION IN REFERENCE TO THE ELECTION OF BISHOPS IN CANADA

(March 19, 1919)

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

DECRETUM

CIRCA PROPONENDOS AD EPISCOPALE MINISTERIUM IN CANADENSI DOMINIO

ET TERRAE NOVAE INSULIS

Inter suprema Ecclesiae negotia, potissimum sane obtinet locum Episcoporum electio. Quam ob causam Apostolica Sedes, prout sui est officii, maximam de eo semper habuit rationem et, pro diversitate locorum ac temporum, varios constituit modos, ut finem optatissimum feliciter assequeretur.

Iamvero, etsi mos, qui in Canadensi ditione et in Terrae Novae Insulis huc usque pro Episcoporum propositione obtinuit, sicut et in aliis regionibus quibusdam quae more Missionum regebantur, hac vigente conditione, suis non caruit utilitatibus; attamen hodie, adiunctis rerum mutatis, minus iam accomodate respondet.

Nam, sub Missionum regimine, quum dioecesanus clerus, ut plurimum, a sacerdotibus alicuius religiosae familiae constitueretur et ex eadem Antistites solerent plerumque desumi, personae electio obvia erat, nec diuturna requirens studia. In praesenti vero conquisitio personae longiora requirit ac penitiora consilia.

Quam ob rem, haud providum nec satis utile videtur, Episcopos tunc solum convenire, quum, viduata iam Sede aliqua, novi constituendi pastoris urget necessitas; sed prudens ac salubris regiminis ratio postulat, ut in re tam gravi Episcopi tempestive conveniant, viros tanto muneri idoneos maturo cum studio discernant, et Apostolicae Sedi, ad quam demum negotium deferri oportet, generali saltem modo proponant. Sic nempe fiet ut, Sede aliqua orbata pastore, Summus Pontifex, citius ac pleniore rerum notitia, de re decernere valeat.

Hisce de causis Ssmus Dominus Noster Benedictus PP. XV, requisita prius a singulis locorum Ordinariis sententia, de consulto Emorum Sacrae huius Congregationis Patrum, statuit et consistoriali praesenti decreto praescribit, ut in posterum, in Canadensi Dominio et in Insulis Terrae Novae, pro eligendorum Episcoporum propositione, ratio, iuxta leges quae sequuntur, adhibeatur et vigeat.

1. Pro proponendis sacerdotibus ad episcopale ministerium idoneis ac dignis, conventus episcoporum fiet singulis bienniis, tempore infra assignato.

2. Conventus erunt provinciales, hoc est omnes et singuli Ordinarii dioecesum uniuscuiusque provinciae convenient simul. Excipiuntur Episcopi provinciarum Kingstoniensis et Torontinae, qui, quum hucusque consueverint pro his negotiis pertractandis simul congregari, morem hunc retinebunt, praesidente Archiepiscopo seniore. Similiter, ob peculiaria adiuncta in quibus versantur, simul convenient Ordinarii provinciarum

« PrécédentContinuer »