Images de page
PDF
ePub

S. Bonifacii et Reginensis cum Archiepiscopo Winnipegensi : itemque Ordinarii provinciarum Edmontonensis et Vancuveriensis, pariter in his Archiepiscopo seniore praesidente.

3. Vicarii vero Apostolici, si tempus et negotia permiserint, conventibus Episcoporum provinciae suae interesse curabunt, iisdem cum iuribus ac coeteri.

4. Quolibet biennio, ut supra dictum est, sub initium quadragesimae, incipiendo ab anno 1920, omnes et singuli Episcopi Metropolitano suo vel seniori Archiepiscopo sacerdotum nomina indicabunt, quos dignos episcopali ministerio existimabunt. Nil autem vetat quominus, hos inter, alterius etiam dioecesis vel provinciae sacerdotes proponantur; sub gravi tamen exigitur, ut, qui proponitur, personaliter et ex diuturna conversatione a proponente cognoscatur.

5. Una cum nomine, aetatem quoque designabunt candidati, eius originis et actualis commorationis locum et officium quo principaliter fungitur.

6. Antequam determinent quos proponant, tam Archiepiscopi quam Episcopi poterunt a viris ecclesiasticis prudentibus necessarias notitias inquirere, ita tamen ut finis huius inquisitionis omnino lateat. Notitias vero quas receperint nemini patefacient, nisi forte in Episcoporum conventu, de quo inferius.

7. Nomina quae Episcopi iuxta art. 4um proponent, nulli prorsus aperiant, nisi Metropolitano suo vel seniori Archiepiscopo.

8. Metropolitanus vel senior Archiepiscopus habitis a Suffraganeis candidatorum propositionibus suas adiiciat; omnium indicem ordine alphabetico conficiat, et, reticitis proponentibus, hanc notulam transmittat singulis suis Suffraganeis sive Antistitibus regionis suae, ut hi opportunas investigationes peragere valeant de qualitatibus eorum quos personaliter et certa scientia non cognoscant.

9. Investigationes iusmodi earumque causa maxima secreti cautela peragendae erunt, ut supra num. 6 dictum est. Quod si vereantur rem palam evasuram, ab ulterioribus inquisitionibus abstineant.

10. Post Pascha, die et loco a Metropolitano vel a seniore Archiepiscopo determinandis, omnes Episcopi convenient ad seligendos eos qui S. Sedi ad episcopale ministerium proponi debeant. Convenient autem absque ulla solemnitate, quasi ad familiarem congressum, ut attentio quaelibet, praesertim diariorum et ephemeridum et omne curiositatis studium vitetur.

11. In conventu, invocato divino auxilio, praestandum erit a singulis, Archiepiscopo non excepto, tactis SS. Evangeliis, iusiurandum de secreto servando, ut sacratius fiat vinculum quo omnes adstringuntur: post hoc regulae ad electionem faciendam legendae erunt.

12. Deinde unus ex Episcopis praesentibus in Secretarium eligetur. 13. His peractis, ad disceptationem venietur, ut, inter tot exhibitos, digniores et aptiores seligantur. Id tamen veluti Christo praesente fiet et sub Eius obtutu, omni humana consideratione postposita, cum discretione et charitate, supremo Ecclesiae bono divinaque gloria et animarum salute unice ob oculos habitis.

14. Candidati maturae, sed non nimium provectae aetatis esse debent; prudentia praediti in agendis, quae sit ex ministeriorum exercitio comprobata; sanissima et non communi doctrina exornati, et cum debita erga Apostolicam Sedem devotione coniuncta; maxime autem honestate vitae et pietate insignes. Attendendum insuper erit ad capacitatem candidati quoad temporalem bonorum administrationem, ad conditionem eius familiarem, ad indolem et valetudinem. Uno verbo, videndum utrum omnibus iis qualitatibus polleat, quae in optimo pastore requiruntur, ut cum fructu et aedificatione populum Dei regere queat.

15. Discussione peracta, fiet hac ratione scrutinium:

(a) Qui omnium Episcoporum sententia, quavis demum de causa, visi sunt in disceptatione ex numero proponendorum expungendi, ii in suffragium non vocabuntur; de caeteris, etiam probatissimis, suffragium feretur.

(b) Candidati singuli ordine alphabetico ad suffragium proponentur : suffragia secreta erunt.

(c) Episcopi omnes, Metropolitano non excepto, pro singulis candidatis tribus utentur taxillis seu calculis, albo scilicet, nigro, tertioque alterius cuiuscumque coloris: primum ad approbandum, alterum ad reprobandum, tertium ad abstensionem indicandam.

(d) Singuli Antistites, praeunte Archiepiscopo, in urna ad hunc finem disposita taxillum deponent, quo dignum, coram Deo et graviter onerata conscientia, sacerdotem aestimabunt qui in suffragium vocatur: reliquos taxillos binos in urna alia, pariter secreto, deponent.

(e) Suffragiis expletis, Archiepiscopus, adstante Episcopo Secretario, taxillos et eorum speciem coram omnibus numerabit, scriptoque adnotabit.

16. Scrutinio de omnibus peracto, liberum erit Episcopis, si id ipsis placeat aut aliquis eorum postulet, ut inter approbatos plenis aut paribus suffragiis novo scrutinio designetur quinam sit praeferendus. Ad hunc finem singuli suffragatores nomen praeferendi in schedula adnotabunt, eamque in urna deponent: schedularum autem examen fiet, ut supra num. 15, litt. e, decernitur.

17. Quamvis vero Summus Pontifex sibi reservet, dioecesi vel archidioecesi aliqua vacante, per Delegatum Apostolicum, aliove modo, opportuna consilia ab Episcopis vel Archiepiscopis requirere, ut personam eligat quae inter approbatas magis idonea videatur dioecesi illi regendae; nihilominus fas erit Episcopis in eodem conventu indicare, generali saltem ratione, cuinam dioecesi candidatos magis idoneos censeant; ex. gr. utrum exiguae, ordinatae ac tranquillae dioceesi, an potius maioris momenti, unius vel alterius sermonis, vel in qua plura sint ordinanda aut creanda; itemque utrum loco mitioris aëris et facilis commeatus, an alterius generis, et alia huiusmodi.

18. Episcopus a secretis, discussione durante diligenter adnotabit quae de singulis candidatis a singulis suffragatoribus dicentur, quaenam discussionis fuerit conclusio; denique quinam tum in primo scrutinio, tum in secundo (si fiat) fuerit exitus, et quidnam specialius iuxta art. 17 fuerit dictum.

19. Antistites a conventu ne discedant, antequam ab Episcopo Secretario lecta fuerit relatio ab eodem confecta circa nomina proposita, candidatorum qualitates et obtenta suffragia, eamque probaverint.

20. Actorum exemplar ab Archiepiscopo, a Praesule a secretis et à ceteris Episcopis praesentibus subsignatum, quam tutissime ad Sacram hanc Congregationem per Delegatum Apostolicum mittetur. Acta vero, ipsa penes Archiepiscopum in Archivo secretissimo S. Officii servabuntur, destruenda tamen post annum, vel etiam prius, si periculum violationis secreti immineat.

21. Post haec, fas tamen semper erit Episcopis, tum occasione propositionis candidati tum vacationis alicuius Sedis, praesertim maioris momenti, litteras Sacrae huic Congregationi vel ipsi SSão Domino conscribere, quibus mentem suam circa personarum qualitates sive absolute, sive relate ad provisionem dictae Sedis, patefaciant,

Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die 19 martii 1919.

L.XS.

C. CARD. DE LAI, Ep. Sabinen., Secretarius.
V. SARDI, Archiep. Caesarien., Adsessor

DOUBTS REGARDING THE FULFILMENT OF CONDITIONS PRESCRIBED IN THE FOUNDATION OF CERTAIN ECCLESIASTICAL BENEFICES

(July 14, 1918)

[The Decree was not published until March, 1919]

SACRA CONGREGATIO CONCILII
GERUNDEN.

FUNDATIONES BENEFICIORUM

SPECIES FACTI.-Episcopus Gerunden. sequentibus litteris H. S. C. tria dubia solvenda proposuit: Nonnulli sacerdotes, beneficium ecclesiasticum constituere vel bona alicuius beneficii augere satagentes, postulant, ut beneficia ita adaucta nova dote sibimetipsis conferantur, eorumque reditus omnes percipiant, quod quidem sub specie utilitatis. in posterum obtinendae iustum suadere conantur. At onera beneficii, obeunda in favorem ecclesiae, etiam parochialis, ubi beneficium fuit constitutum, adimplere nolunt eo innixi quod ipsi obtentores sunt a prima institutione: sicque constare faciunt in tabulis fundationis, seu augmenti dotis. Praeterea, dum onera beneficii, etiam levissima, licet maximae utilitatis fidelium, nolunt portare, tamen assistendi functionibus ab ecclesia sui tituli peragendis, sive fundatis, sive adventitiis, necnon et stipendia iisdem assignata percipiendi, ius exigunt.

Ut igitur tutius in hac re procedere valeat, postulat reverenter Episcopus Orator resolutionem trium dubiorum sequentium; nimirum ;

'1°. Utrum liceat clausulam apponere in limine fundationis beneficii, vi cuius primus obtentor liber sit ab oneribus beneficio adnexis rite ferendis, etiam cum agitur de oneribus quae alicui ecclesiae parochiali vel fidelis populi necessitati respondeant.

'Et quatenus affirmative. 2°. Utrum beneficiatus primus obtentor,

dum onera non implet, ius habeat assistendi functionibus suae ecclesiae sive fundatis sive adventitiis, necnon et stipendium pro his percipiendi. "Quatenus negative ad secundum. 3°. Utrum sustineri possint clausulae contrariae olim adiectae in limine fundationis et ab Ordinariis approbatae.'

ANIMADVERSIONES (ex voto Consultoris).-Cum res de qua agitur resolvenda sit iam novo Codice publicato et sub illud tempus, quo, finita legis vacatione, Codex plenam vim obligandi obtinuit, considerari debet tum sub respectu ad novum Codicem, maxime in ordine ad novas fundationes, tum sub respectu ad ius praecedens, praesertim quoad beneficia iam sub praecedenti iure fundata. Sedulo tamen in utraque consideratione distinguendum est inter veram beneficii nondum exsistentis fundationem, et augmentum dotis pro beneficio iam fundato oblatum.

Quoad beneficia futuro tempore fundanda, excludenda penitus est a fundatione quaelibet conditio, qua fundatori reservetur ius patronatus, licet possint ipsi concedi suffragia ipsius liberalitati proportionata (can. 1459). Quo excluso, iam cetera consideranda sunt, quae in dubium veniunt sive quoad beneficia iam fundata sive quoad fundanda, attendendo primo loco fundationem beneficii, deinde augmentum dotis.

I. Quoad fundationem beneficii translatitium in iure est, in statuenda lege fundationis alicuius beneficii plurimum deferri fundatorum voluntati, ut ii alliciantur et non retrahantur a fundationibus. Erectio enim beneficiorum favorem Ecclesiae continet; siquidem tendit ad augendum cultum divinum et Ecclesiae decus, tum ob novos actus cultus divini qui erunt a beneficiato ex obligatione ponendi, tum etiam quia bona, in hunc finem oblata, Deo dicantur et ex temporalibus veluti sacra et spiritualia efficiuntur. Quae commoda obtinenda causa sunt, cur fundatoribus etiam conditiones iuri communi contrarias in tabulis fundationis apponere permittatur (Barbosa, De episc., p. III, alleg. 71, n. 39; Lotterius, De benefic., lib. I, q. 32, num. 14 sq.; De Luca, De benefic, disc. 95, num. 10). Quam facultatem admittendi conditiones etiam iuri communi contrarias Episcopis agnovit explicite Codex, can. 1417, ubi tamen illa limitatione circumscribitur, quod agatur de conditionibus honestis et naturae beneficii non repugnantibus. Ceterum haec limitatio etiam de iure praecedenti erat intelligenda, ubi pariter erant exclusae conditiones impossibiles aut contradictoriae, conditiones turpes et conditiones contra substantiam beneficii; quia qui contra substantiam beneficii legem meditatur, utique destruit quod agit, velut si beneficiato imponatur obligatio alteri cedendi quidquid ex beneficio percipit (Lotterius, 1. c., num. 26 sq.).

Age vero, in casu, prima illa conditio, quod fundator obtineat prima vice beneficium a se fundatum, non est conditio turpis aut beneficii naturae repugnans, ut est manifestum. Orator quidem timuisse videtur ne sub hac conditione lateret simonia attendens fortasse Benedictum XIV in Institut. canonic. num. 95 et resolutionem huius S. C. in causa Alexandrina, Augmenti dotis, a. 1686, ab eodem relatam. Attamen ille timor caret fundamento; quin immo eo loco Benedictus XIV, n. 6 sq. contrarium expresse defendit innixus auctoritate Pitonii; nec allegata causa

Alexandrina facit ad rem, ut optime ibidem prosequitur Benedictus XIV, quia in illa causa non agebatur de fundatore, sed de alio clerico desiderante obtinere beneficium iam fundatum, qui augmentum dotis offerebat, non Episcopo, sed patronis, conventione cum eis inita, ut se propter promissum augmentum dotis praesentarent; qua in re, bonis temporalibus oblatis, intendebat obligare patronos ad sui praesentationem, cui conventioni merito visa est subesse labes simoniaca. At in casu, ut ibidem discrimen ostendens prosequitur Benedictus XIV, agitur de conditione posita ab ipso fundatore et per Episcopum acceptanda, ut illi prima vice liceat habere beneficium; bona autem offeruntur Ecclesiae, ut Ecclesiae in perpetuum serviant in augmentum cultus divini per beneficiatum, qui illis bonis sustentetur, procurandum. Et mirum profecto esset, intercedere labem simoniacam ea in re, quam novus Codex ratam habuit cum tamen voluit in futurum abolitum iuspatronatus. Ita enim statuitur can. 1450, § 2: Ordinarius potest fundationem beneficii admittere ea adiecta conditione, ut beneficium prima vice conferatur clerico fundatori vel alii clerico a fundatore designato.

Secundo loco, est quidem contra ius, quod beneficiatus obtinens beneficium onera beneficio adnexa non impleat, ut est manifestum : beneficium enim datur propter officium; at quod determinatus beneficiatus, v. gr. fundator ipse, qui simul est primus beneficii obtentor, non teneatur ad onera beneficii implenda, non est conditio turpis nec contra naturam beneficii, ideoque a fundatore, cui datur conditiones etiam contra ius opponere (can. 1417), in lege fundationis id statui potest. Sane non repugnat naturae beneficii, quod beneficiatus per dispensationem liberetur ab oneribus beneficio adnexis, v. gr. canonicus per aliquod tempus dispensetur a lege residentiae et officii choralis, dum tamen interim percipit beneficii fructus; quae dispensatio, si naturae beneficii repugnaret, dari non posset. Item saepe admissum est, ut fundator sibi reservet pensionem ex bonis pro fundatione oblatis, cum tamen nullam impleat obligationem beneficio adnexam; quam reservationem pensionis expresse agnoscit Codex, can. 1455, num. 2. Praeterea agnoscitur fundatori facultas in limine fundationis apponendi conditionem, ut ad illud possit praesentari etiam infans, qui profecto dum ad congruam aetatem non pervenerit, non poterit onera beneficii implere (Fargna, De iure patronatus, Pars II, can. 27, caus. III, n. 31, 40; Lotterius, De re benefic., lib. I, q. 32, n. 17, 19, 84 sq.; Barbosa, Ad Concil. Trid., sess. 25, c. 6, num. 7, de reformat.).

Atque haec multo magis valent in casu in quo ageretur de capellania pro celebratione missarum, quas sibi applicari fundator rationabiliter potest nolle, nisi postquam e vita decesserit, ideoque potest velle ut ipse primus beneficii obtentor, non teneatur missas pro se celebrare. Deinde, quoad ipsum servitium Ecclesiae praestitum per missam in ea celebratam, potest fundator velle ut illud servitium non praestetur nisi post eius mortem ; qua in re nulla est differentia cum casu quo testator relinquit bona, ut ex illis fundetur capellania sed nonnisi post mortem filii. De facto, in casu, nihil aliud fit nisi fundari capellaniam, sed cum reservatione fructuum usque ad mortem fundatoris. Quae reservatio

« PrécédentContinuer »