Images de page
PDF
ePub

potest omnino honeste fieri, et Ecclesia, licet non immediate, durante vita fundatoris qui primus obtinet beneficium, sed utique postea, et quidem perpetuo, obtinebit magnum commodum augmenti cultus divini ratione beneficii in ea perpetuo fundati. Ergo undequaque res spectetur nihil est, cur non possit fundator hanc apponere conditionem.

Relate ad tertium punctum seu ad participationem fundatoris in emolumentis adventitiis, velut in funeribus aliisque similibus, profecto, si fundator ecclesiae in beneficio a se fundato serviret, nulla esset ratio cur ea participatio fundatori denegaretur; ut enim in- iis emolumentis. partem habeant prae ceteris clerici servitio ecclesiae addicti, ratio est hoc ipsum servitium ecclesiae praestitum ; quae ratio quidemin hypothesi servitii non praestiti locum non habet. Aliunde tamen negari non potest, quod fundator, prima vice beneficium a se fundatum obtinens, licet servitium ipse ecclesiae non praestet, habendus tamen sit ut ecclesiae benefactor, cui, relinquens beneficium a se fundatum, perpetua quadam ratione in augmentum cultus divini contribuit et perpetuo sustentat beneficiatum, qui ad participationem adventitiorum admittetur. Qua ex ratione, admissio fundatoris ad participationem adventitiorum coniuncta cum servitio propter quod adventitia obtinentur, licet debita non dicatur, aequa tamen vere dici potest.

Iam vero, antequam Episcopus fundationem oblatam acceptet, debet vocare interesse habentes, prout in casu sunt ceteri beneficiati ecclesiae, iisque auditis debet ponderare, utrum detrimentum quod patiuntur ceteri beneficiati in eo quod fundator admittatur ad funera, ad anniversaria ceterasque functiones, compensetur sufficienter per augmentum perpetuum cultus divini obtentum in fundatione novi beneficii; si ita iudicet, potest Ordinarius pro suo iure fundationem etiam cum illa conditione acceptare.

Concludendum igitur est, si in limine fundationis admissa est illa conditio, quod fundator admittatur ad funera, anniversaria ceterasque functiones, unde emolumenta adventitia percipiuntur, hanc conditionem valere ac sancta servandam esse. Episcopum tamen esse liberum in reiicenda illa conditione, quae praetendatur apponi in lege fundationis, si existimet inde tale detrimentum obvenire ecclesiae ceterisque eiusdem beneficiatis, quod perpetuo augmento cultus divini per fundationem novi beneficii procurato non ex aequo compensetur.

II. De casu augmenti dotis. Ius constitutum de re hoc erat, quod iuspatronatus non acquireretur, nec patronus, sed tantum benefactor ecclesiae fieret et diceretur, qui ecclesiae iam sufficienter dotatae novos tribueret reditus, etiamsi maiores essent, quam illi, qui primitus pro sufficienti dote fuissent assignati; eo quod patroni fierent, non propter quantitatem rei donatae, sed qui primum ecclesiam seu beneficium, quodammodo a non esse ad esse sufficienti donatione seu dotatione perducerent. Si tamen dos primitus data omnino periisset, tunc antiquus patronus iuspatronatus amittebat, quod adquirebatur ab illo, qui de novo sufficienter beneficium dotasset (Reiffenstuel, lib. III, tit. 38, n. 9 ; Pirhing., h. t., n. 9; Fagnanus, in cap. Quoniam,' 3, h. t. n. 59, in cap. 'cum propter,' 27, h. t., num. 67; Lambertini, De iure patron., lib. I, part. I, quaestio 5, art. 12).

6

Admittebatur quidem iuspatronatus etiam occasione augmenti dotis acquiri posse, si tamen dimidia saltem dos constituatur, sed statuebatur in hoc casu iuspatronatus haberi ex indulto Apostolico, pro quo obtinendo augmentum dotis erat causa motiva sive impulsiva (Garcia, De benefic., part. 5, cap. 9, n. 127; Lotterius, De re benefic., lib. II, qu. 7). Unde infertur, ex sola auctoritate Episcopi, augmentum dotis admittentis, iuspatronatus dotem augenti etiam et dimidia parte, deferri non potuisse.

Quamobrem si dubia ab Episcopo Gerunden. proposita etiam intelligenda sint de casu quo agatur, non de nova fundatione, sed de solo augmento dotis, quae circumstantia ab Oratore ponitur in precibus, reticetur tamen in dubiorum formula, liquet praeiudiciale responsum negativum dandum esse ad omnia dubia quoad beneficia, in quae futuro tempore intendantur acquiri ex augmento dotis iura, quae conceduntur fundatoribus. Relate vero ad beneficia praeterito tempore per augmentum dotis in vitam restituta, cum nosse non possimus circumstantias cuiusque beneficii, et utrum intervenerit in singulis casibus beneplacitum Apostolicum, recurrendum erit in singulis casibus: nam quae a praecedentibus Episcopis admissa et approbata sunt, rite facta et approbata censeri debent, nisi in casu particulari contrarium probatum fuerit.

RESOLUTIO.-Die 13 iulii 1918 Sacra Concilii Congregatio, in plenariis Emorum ac Revñorum Patrum comitiis, in Palatio Ap. Vaticano habitis, propositis dubiis respondendum censuit :

Ad I. Affirmative.

Ad II. Concedi posse, dummodo nihil obstet ex parte interesse habentium.

Ad III. Provisum in praecedentibus.

Facta autem de praemissis SSño Dño Nostro Benedicto Div. Prov. PP. XV. per infrascriptum S. C. C. Secretarium relatione, in Audientia insequentis diei, Sanctitas Sua datas Eñorum Patrum resolutiones approbare et confirmare dignata est.

I. MORI, Secretarius.

DECREE INTRODUCING THE Cause of beATIFICATION AND
CANONIZATION OF THE SERVANT OF GOD, INNOCENT

A BERTIO, PRIEST OF THE ORDER OF THE CAPPUCCINS
MINOR

(January 22, 1919)

SACRA CONGREGATIO RITUUM
BRIXIEN.

DECRETUM SUPER INTRODUCTIONE CAUSAE BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVI DEI INNOCENTII A BERTIO, SACERDOTIS PROFESSI ORDINIS MINORUM S. FRANCISCI CAPUCCINORUM.

In oppido Niardo Camuniae Vallis, intra fines dioecesis Brixiensis, die 19 martii anno 1844, a piis honestisque parentibus Petro Scalvinoni

et Francisca Poli ortum duxit Dei Famulus Innocentius a Bertio, sacerdos professus Ordinis Minorum Capuccinorum. Infanti nomen Ioannis in sacro fonte inditum fuit, eiusque nativitas breve gaudium in familia tulit, quia conversum in luctum ob immaturum patris obitum. Inde pueri educandi omnem curam suscepit mater quae, perspecta egregia filioli sui indole, ad pietatem bonosque mores animum facilius informavit. In eo elucebat obedientia et reverentia matri, a puerilibus ludis abstinentia, ad templum frequentia et oratio, et singularis humanitas et misericordia in pauperes, quos cibo sibi subtracto et stipe collecta saepe reficiebat. Brixiensis episcopus Verzeri, quum illum vidisset et audisset, admiratione captus, veluti bonae spei puerum parocho commendavit. Ioannes, cum genitrice Bertium reversus, litterarum rudimentis operam navavit, in quibus peculiare specimen dedit diligentiae et ingenii ad altiora studia bene dispositi. Quapropter, curante matre, in Convictum Luerensem missus fuit, ubi inter alumnos et condiscipulos virtute et studio praestitisse Praeses aliique Superiores testantur. Bonum semen ita succrevit, ut ecclesiasticae vocationis, Deo adiuvante, fructus oriretur. Ipse enim postulavit ut e collegio laicorum ad Seminarium clericorum transferretur. Voti compos factus, mense novembri 1861, Brixiense Seminarium ingressus est, ibique, disciplinae observantia et virtutum splendore fulgens, scientiis theologicis et canonicis diligenter incubuit, prout ex actis eiusdem Seminarii colligitur. Vertente anno 1867, sacerdotio insignitus, parocho loci Cevi adiutor a Superioribus destinatur; et, licet aetate iuvenis et ministerio neophytus, tamen veluti provectus et maturus sacerdos curionis officia per biennium gerit. Quam auxiliarem operam, per annum intermissam ob munus vicerectoris in Seminario Brixiensi sibi concreditum, pari studio et diligentia ipse resumpsit et per quadriennium praestitit parcoho Bertii, ubi gratam et perennem sui memoriam ac desiderium cunctis reliquit. Ioannes enim, a Bertio discedens, frequenter visitabat Capuccinorum coenobium in adverso monte situm et ecclesiam continentem, a titulo et a proximo oppido Borno Annuntiatae Borni appellatam. Hinc paulatim arcanam quandam sensit vocem de perfectioris vitae statu amplectendo in illo religionis claustro, eamque simpliciter et candide suis pandidit Superioribus. Isti, aegre ferentes tam validum Ecclesiae ministrum, dioecesi Brixiensi pretiosum, amittere, complures obiiciunt difficultates. Sed Ioannes, firmus et constans in proposito, hisce difficultatibus solutis obstaculisque superatis, vocationem religiosam secutus, mense aprili anno 1874 a Patribus Capuccinis memorati coenobii in tyrocinium admittitur, quo feliciter expleto et elapso triennio solemnia vota profitetur. die 2 maii anni 1878. In saeculo Ioannes, in religione Innocentius a Bertio, in praefato loco et coenobio fixum habuit domicilium, etsi brevi Mediolani et Cremae consisteret. Seraphici Patris legiferi discipulus et filius, humiliora semper praetulit officia. Ex obedientia libentissime accepit recteque gessit munera vicepraefecti tyronum et grammaticae magistri alumnorum Ordinis; utriusque iugiter inspirans vitae sanctitatem morumque candorem cum perfecta fide et amore ardente in Christum crucifixum et Deiparam Virginem. Insuper ad Superiorum nutum per

finitima oppida parochis opere et sermone auxilium praebuit, sacris confessionibus audiendis et pauperibus evangelizandis, iuxta morem Fransciscali Familiae praedilectum. Eius vitae austeritas omnino singularis fuit. Pietas autem sodalibus et extraneis mirifice patebat tum per Viam Crucis quandoque pluries in die ab eo iteratam, tum per rituum observantiam in Officio et Missa et per adorationem Augustissimi Sacramenti, tum per marialium precum frequentiam ad altare Beatae Mariae Virginis. Sanctae vero Ecclesiae addictissimus filius ac minister, eam summopere diligebat, atque magistram, reginam, matrem et opus Dei appellabat. Pro Ipsa, sicut pro Romano Pontifice, fervidas Deo Optimo Maximo preces offerre solebat, potissimum in illa temporum tempestate, animo et spe firma confisus divini Redemptoris et fundatoris promissis: 'Portae inferi non praevalebunt adversus eam.' Exeunte anno 1889 sacras exercitationes religiosis capuccinis Mediolanensis familiae praedicavit. Missus deinde Albinum apud suos coenobitas, idem ministerium peregit, quod tamen intermittere cogitur, ob gravem morbum quo corripitur. Statim Bergomum delatus, ut in illo Capuccinorum coenobio curaretur, ingravescente morbo, sacramentis Ecclesiae refectus, pie obiit in Domino die tertia martii anno 1890. Exequiis, secundum Ordinis morem, rite persolutis, eius corpus eo in loco religiose tumulatum est, donec post septem circiter menses, die 29 septembris, Bertium translatum, ibidem, iuxta Bertiatum vota, depositum, in pace quiescit. Interim fama sanctitatis Servi Dei in vita et post obitum magis in dies clarescente, Processus super ea Ordinarius Informativus in ecclesiastica Curia Brixiensi confectus et absolutus, Romam ad Sacram Rituum Congregationem transmissus fuit. Instante autem Rmo P. Raphaële a Vallefinaria, Ordinis Minorum Capuccinorum postulatore generali, attentisque litteris postulatoriis quorundam Eñorum S. R. E. Cardinalium, plurium Rmorum Archiepiscoporum et Episcoporum, necnon Capituli Cathedralis Ecclesiae Brixiensis, parochorum et Familiarum religiosarum in dioecesi Brixiensi aliisque finitimis existentium, rogantibus etiam Municipiis clarisque viris et familiis Camuniae Vallis, quum, etiam scriptis Servi Dei perquisitis et revisis, nihil obstet quominus ad ulteriora procedi possit, Eñus et Rñus Dñus Cardinalis Ianuarius Granito Pignattelli di Belmonte, Episcopus Albanensis et huius Causae Ponens seu Relator, in ordinario sacrorum rituum Congregationis coetu subsignata die ad Vaticanum coacto, sequens dubium discutiendum proposuit: An signanda sit Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum de quo agitur? Et Emi ac Rmi Patres sacris tuendis ritibus praepositi, post relationem ipsius Emi Ponentis, audito etiam R. P. D. Angelo Mariani Fidei promotore generali, omnibus accurate perpensis, respondendum censuerunt: Signandam esse Commissionem introductionis Causae, si Sanctissimo placuerit. Die 14 ianuarii 1919.

Quibus omnibus Sanctissimo Domino nostro Benedicto Papae XV per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum relatis, Sanctitas Sua rescriptum eiusdem Sacrae Congregationis ratum habuit propriaque manu signare dignata est Commissionem Introductionis

VOL. XIV-6

Causae beatificationis et canonizationis Servi Dei Innocentii a Bertio, sacerdotis professi Ordinis Minorum S. Francisci Capuccinorum, die 22 eisdem mense et anno.

A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. R. C. Praefectus.

ALEXANDER VERDE, Secretarius.

L. S.

DOUBT REGARDING THE APPLICATION OF THE DECREE 'REDEUNTIBUS' (OCTOBER 25, 1918)

(March 28, 1919)

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

DUBIUM

SUPER DECRETO REDEUNTIBUS '

die 25 Octobris 1918

Quidam Ordinarii S. Congregationi Consistoriali sequens dubium dirimendum proposuerunt:

'An clerici in sacris, militum vulneratorum vel infirmorum adsistentiae addicti, qui ex huisumodi ministerio sponte sua maluerunt transire ad militiam pugnantem, quin tamen mortem vel mutilationem intulerint, teneantur, iuxta mentem decreti Redeuntibus, dispensationem a Sancta Sede impetrare, ut ad sacri ministerii exercitium restituantur.'

Cui Sacra Congregatio respondendum censuit : Affirmative.
Atque ita rescripsit ac declaravit, die 28 martii 1919.

C. CARD. DE LAI, Ep. Sabinen., Secretarius.

V. SARDI, Archiep. Caesarien., Adsessor.

L. S.

THE PIOUS CLERICAL MISSIONARY UNION' IS GRANTED

CERTAIN PRIVILEGES

(March 20, 1919)

SACRA CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

[ocr errors]

PRIVILEGIA CONCEDUNTUR PIAE UNIONI CLERI PRO MISSIONIBUS.'

Ex Audientia SSmi habita die 20 martii 1919

SSmus Dominus Noster Benedictus Divina Providentia Pp. XV referente me infrascripto S. Congregationis de Propaganda Fide Cardinali Praefecto, RR. DD. Sacerdotibus 'Piae Unioni Cleri pro Missionibus,' vulgo: Pia Unione Missionaria del Clero, adscriptis et in posterum adscribendis, dummodo ad sacramentales confessiones audiendas sint adprobati, facultatem benigne concessit benedicendi coronas Septem Dolorum B. M. V., cum applicatione omnium et singularum Indulgentiarum quas Summi Pontifices eiusmodi coronis impertiti sunt, et benedicendi ac imponendi, sub unica formula, scapularia quae ut

« PrécédentContinuer »