Images de page
PDF
ePub

DOCUMENTS

QUESTIONS DISCUSSED REGARDING THE OBLIGATION OF THE MISSA PRO POPULO' IN CERTAIN CASES

(July 13, 1918)

[The decree was not published until February, 1919]

SACRA CONGREGATIO CONCILII

WRATISLAVIEN

MISSAE PRO POPULO

Die 13 iulii 1918

SPECIES FACTI.-Praestat ad factispeciem huius causae cognoscendam, ipsum subiicere tenorem libelli Rmi Episcopi Wratislaviensis, quo, haud ita pridem, ad h. S. C. res delata est. Scribebat nimirum: 'Saepe sacerdotes illi dioecesis Wratislaviensis, qui vocantur Curati vel etiam Localistae, tam praedecessori meo quam mihi dubia de obligatione Missam pro populo applicandi exposuerunt, quae oriuntur ex indole officii eorum; et licet ipsis communicata sint responsa a S. Sede alias iam data, non omnino evanuerunt haec dubia, uti cognoscitur ex quaestionibus iterum iterumque nuper propositis. Accedit quod etiam instructiones in hac materia a variis Ordinariis datae et sententiae auctorum non omnino concordare videantur. Hinc, tam ad applicationem normarum vigentium clarius elucidandam, quam ad conscientiarum in ret tanti momenti tranquillitatem, valde proderit, si S. Congregatio ad sequentes quaestiones respondere dignetur.

"Varia nimirum genera Curatorum exsistunt in hac dioecesi, quae in vasto suo districtu per quatuor provincias extenso complectitur regiones diversissimae conditionis, scilicet regiones omnino fere catholicas, regiones mixtae religionis et extensissimas regiones diasporae (seu dispersionis, i.e. ubi catholici veluti dispersi inter acatholicos vivunt). Certum quidem est, in omnibus regionibus ad applicandam Missam pro populo esse obligatos parochos parochiarum canonice erectarum. Certum quoque est, ab hac obligatione liberos esse curatos illos, qui, in ipsa sede parochiae, inserviunt curae animarum vigore officii vel beneficii sui curatialis, cui proprius districtus ex parochia totaliter separatus non est assignatus. Aliae vero exsistunt curatiae, de quarum obligatione dubia moventur. De talibus haec breviter

exponam.

'I. In regionibus diasporae, ubi catholici dispersi sunt inter acatholicos multoties numerosiores, decursu temporis multae Curatiae sunt erectae, quae omnino similes sunt Curatiis in terris missionum. Non

sunt beneficia proprie dicta, sed stationes tantum erectae pro pastoratione catholicorum in circumiacente diasporae parte singulis Curatiis assignata; ipsi curati sunt ad nutum amovibiles, licet curam primariam exerceant vi decreti ipsis ab Ordinario dati. Quaeritur an sint ad applicandum pro populo obligati. Videtur negandum esse attentis responsis a S. Sede datis tam pro terris missionum (S. C. de Prop. Fide, 23 mart. 1863) quam etiam Episcopo Osnabrugensi uti Provicario apostolico illarum regionum, quae "Missiones Septentrionales" Germaniae nuncupantur.

'II. In aliis dioecesis meae partibus, ubi exsistunt parochiae proprie sic dictae, ob necessitatem melius providendi curae animarum, passim, pro parochianis a sede parochiali remotioribus, erectae sunt Curatiae pro certo determinato districtu, qui ex totali parochiae nexu non est pleno iure separatus. Curatus vel Localista, qui ad nutum Episcopi amovibilis est, exercet curam primariam vi decreti ab Ordinario ipsi dati. Estne obligatus ad applicandum pro populo? Negandum esse videtur. Nam, principali districtu parochiali permanente integro, parochus totius parochiae tenetur applicare pro toto grege suo, in quo inclusi etiam sunt parochiani ad districtum filialem pertinentes, quorum Curatus, licet districtui separato inserviat, curam primariam magis ex vi mandati Episcopi uti cooperator parochi, quam ex muneris genuina indole habet implendam.

'III. Tertium exsistit genus Curatorum, quod est simile generi sub numero II descripto, sed differt ab illo, quia districtus curatialis, quoad administrationem temporalium et iura temporalibus adnexa, est omnino separatus a districtu parochiali. Viget enim in Borussia lex civilis die 2 iunii 1875 lata de administrandis bonis temporalibus "Communitatum ecclesiasticarum," quae lex ab Episcopis cum praescientia S. Sedis est tolerata et recepta; iuxta hanc legem pars districtus parochialis separari potest ex nexu parochiae, ut fiat "communitas ecclesiastica " sui iuris, et ut incolae liberentur ab oneribus quoad temporalia et amittant iura quoad temporalia, quibus antea iuncti erant districtui parochiali. Talis separatio, tangens unice temporalia, non hunc habet effectum, ut nova parochia oriatur, quippe quum illa lex civilis nihil aliud ordinare vult quam administrationem bonorum temporalium et iura et onera temporalibus annexa. Si talis "communitas ecclesiastica curatialis" per Episcopi documentum ratificatione Gubernii munitum erigitur, Curatus auctorizatur ad gerendam curam primariam per Decretum Ordinarii, sed Curatia non erigitur in titulum beneficii Curatus manet amovibilis ad nutum Episcopi. Tandem si decursu temporis statio curati, postquam sufficientem dotationem acquisiverit, potest erigi in beneficium parochiale, separatio totalis fit, ac etiam quoad spiritualia; tunc tandem curatus fit pastor gregis omnino proprius et inamovibilis. Ex hisce rerum adiunctis saepe oritur quaestio, utrum Curatus amovibilis districtus curatialis quoad temporalia omnino separati, quia vi decreti Ordinarii gerit curam primariam, licet quoad spiritualia districtus suus nondum sit definitive separatus a districtu parochiali, tamen obligatus sit ad applicandum pro populo sui districtus,

;

an parochus ecclesiae principalis applicans pro populo totius parochiae intentione sua complectatur etiam districtum curatialem, donec evehatur curatia in parochiam etiam quoad spiritualia omnino separatam.'

ANIMADVERSIONES.-Una est SS. Congregationum Romanarum et Doctorum sententia, obligationis Missam pro populo applicandi causam sitam esse omnino in pastorali officio (cfr. S. C. C. in Caietan., 16 dec. 1807; Romana, 9 iul. 1881 et plurima ibi allegata), hinc passim illud usurpatur quemquam hac lege non teneri ratione beneficii sed officii, non ratione bonorum seu redituum, sed muneris. Quamobrem certum est hac lege obligari non solum parochos, sed etiam Vicarios etsi curam actualem tantum exercentes, vel etiam amovibiles ad nutum, aut ad breve tempus deputatos, quamvis regularis sit paroecia aut parochus, quamvis reditus nulli sint aut admodum tenues ut ad congruam non sufficiant (Bened. XIV, Const. Cum semper oblatas, § 4-5). Unum igitur requiritur et sufficit ad hanc obligationem imponendam, hoc est, quod quis sit proprius pastor determinati gregis, ita ut illi 'cura animarum commissa' stricto sensu, ad normam Conc. Trid., c. I, sess. XXIII, De ref., dici valeat. Videlicet (ut recte exponitur in dissert. cl. Tarquini, pro causa in Congr. de Prop. Fide, 23 mart. 1863, synoptice relata in Act. S. Sedis, I, 390 ss.) secundum divinam Ecclesiae institutionem officium pastoris sua integritate seu plenitudine, residet in solis Episcopis: proindeque soli Episcopi iure divino absoluto tenentur ad sacrificium pro populis offerendum: unde ab ipsomet Apostolo (Hebr., V, 1 et VIII, 3) omnis pontifex, scilicet omnis princeps sacerdotum, non omnis sacerdos nominatur. . . . Ceteris autem, qui curam animarum habent, praeter Episcopos, non habent velut proprium sibique inhaerens pastoris officium ex divino iure, sed illud exercent ex ecclesiastica delegatione et institutione, intra quosdam limites. Quamobrem quum de his, parochis ceterisque, dicitur incumbere illis onus ex divino praecepto applicandi Missam pro populo, intelligendum est de iure divino, non absoluto sed hypothetico (cfr. etiam Bened. XIV, Const. Cum semper, et Pii IX, Amantissimi, in quibus non dicitur absolute ex divino praecepto mandari, sed de divino praecepto descendere). Hypothesis autem est triplex, quod nempe: 1. Ecclesia commiserit aliqua ratione aliis ab Episcopis animarum curam; II. Quod illis commiserit, non modo mere facultativo, sed quo obligatio induceretur; III. Quod commiserit hanc animarum curam sine ea limitatione, quae excludat obligationem Missam applicandi pro populo. Quae tres hypotheses quum verificentur dumtaxat ex ecclesiastico iure et ordinatione, in potestate est Ecclesiae quemadmodum illas moderari vel auferre, ita etiam super oneris seu officii consequenti applicatione dispensare, aut eam temperare, quod reapse, urgente rationabili causa facere non recusat. Hinc etiam constat obligationem Missae pro populo, pari quodam gressu procedere, cum ecclesiastici territorii in distinctas partes distributione, per quam definite hypotheses indicatae ad effectum deducuntur: quamobrem, quum Codex iuris canonici, nuper eam quoque indixerit divisionem, qua territorius vicariatus apostolici et praefecturae apostolicae in partes distribueretur, 'quasi-paroecias' appellandas VOL. XIII-24

12 216 § 5 comequers 1ut ad barn quoque peculicres rectores seu quasi-parochos de gationem. Missae pro populo applicandae, uno contexts cum parochis van 466 § 1 extendere quanquam, pro locorum rerunque adiunctis valle temperatam Notum siquidem est in decipita catorka quae Counsel antecessit Missionarios omnes, quamquan animarum curar in certis aliquibus locis assumerent (dummodo Lon gererent vices lepitinorum pastorum in parochis canonice iam erectisy, sen per simplices Terbi Dei procooner mallique modo parochos Labitos esse S C Prop. Fid 28 ian 1778 & propterea non magis Missae pro populo applicandae obligatos, quarr sacerdotes qui ab Episcopis exorati ad aliquan, pareciam derelictam ex charitate accederent. ut ibi sacramenta adu inistrent ad S. C., 23 art. 1563. 18 aug. 1866; 8 nov. 1882).

Hise praemissis, dubium non vicetur quin assentiendum sit sententiae Episcopi, quoad curatos secundi et tertii generis in factispecie recensiti: agitur nimirum in utroque de cura animarum in parte territorii iam constitutae paroeciae gerenda ex praecepto Episcopi ut utilius bono fidelium. consulatur: quae tamen pars non est dismen brata, sed suum retinet nexum cum reliquo paroeciae territorio, ita ut populus hisce Curatis ab Ordinariis speciali ratione commissus non desinat pertinere ad parochum totius paroeciae: sacerdos itaque deputatus ab Ordinario, quan vis in sibi com isso territorio suppleat in omnibus parochi vicem, non desinit esse ticarius cooperator parochi, ad tramites can. 476, § 2, et ideo ad Missam pro populo applicandam non tenetur. juxta § 6 eiusdem canonis (cfr. etiam c. 475, § 2), sed huiusmodi onus, prout ante constitutionem huiusce Curatiae,' ita post ipsam constitutam, parochum, cuius est totus populus, gravat. Unica differentia quae tertium ab altero genere discernit, videlicet independentia a parocho in bonorum administratione, rem non immutat, quia tangit tantum. modo ter poralia, unde, ut a limine vidimus, nihil conficitur ad Missam pro populo quod attinet; hac etiam posita independentia, non efficitur profecto ut proprius habeatur pastor, distinctus omnino a pastore huius paroeciae, utque Curatia illi in titulum conferatur (cfr. c. 451, § 1); quae omnia necessaria sunt ne duabus personis propter unam paroeciam enus huiuscemodi imponatur.

Difficultatem e contrario, nec modicam, praebet quod Episcopus sentit de primo genere Curatorum in factispecie posito. Agitur nimirum de his sacerdotibus qui curam animarum gerunt pro catholicis qui dispersi vivunt inter acatholicos, intra limites stationis sibi assignatae, quasi eodem modo quo Missionarii curam gerunt fidelium dispersorum inter infideles intra limites quasi-paroeciae' sibi concreditae. responsis antea datis pro locis Missionum deducit Episcopus hos Curatos nullatenus teneri ad Missam pro populo applicandam ; verumtamen, innovato hodie per Codicem iure, summum quod inde deduci posset, id foret, hosce Curatos non teneri ad Missam pro populo applicandam nisi in nonnullis solemnitatibus recensitis in can. 306 (cfr. can. 466, § 1). At enim, quod gravius est, stationes hae non videntur adaequandae quasiparocciis, sed esse potius verae et propriae paroeciae, claret id ex can.

216, § 3 stationes enim in casu, non sunt partes territorii alicuius praefecturae seu vicariatus apostolici, sed definite dioecesis Wratislaviensis, in qua iuxta cit. can. non capit nomen et conceptus quasiparoeciarum : ergo non restat nisi quod eaedem partes, quamvis nomine donentur stationum, sint verae paroeciae, quatenus nimirum repraesentant partem distinctam territorii' cui assignata est 'sua peculiaris ecclesia, cum populo determinato, suusque peculiaris rector, tanquam proprius eiusdem pastor, pro animarum cura.' Non enim dicitur populum harum stationum, quamvis inter acatholicos dispersum, pertinere adhuc ad aliquam praeterea paroeciam finitimam, aut alium habere proprium pastorem praeter rectorem stationum, in quem alium iuxta iam disceptata refundi posset hoc onus. Neque obiici potest quod huiusmodi stationes in beneficium erectae non sint, aut quod constitutam non habeant dotem: omisso enim quod ex actis nihil tale habetur, id quoque non obstaret, quominus paroeciae essent dicendae, ad tramitem can. 1415, § 3. Quod si in can. 710 recoluntur loca 'ubi paroeciae aut quasi-paroeciae nondum sint constitutae,' non ideo datur intelligi huiusmodi locis accenseri debere distinctas 'stationes' iam erectas et constitutas; sed traduci id debet tantummodo ad can. 216, § 2, ubi divisio Vicariatus in quasi-paroecias cum ea limitatione iubetur: ubi commode fieri possit.

Si itaque stationes' de quibus in prima specie, veris et propriis paroeciis accenseri debent, nullum dubium superest quin corum rectores. seu curati obligatione applicandae Missae teneantur et quidem omnino ad normam can. 339: quod tamen non obest, quominus ab Ecclesiae materna benignitate, urgente rationabili causa, onus illud possit temperari, ut a limine praenotatum est: sed de hisce agendum in casibus particularibus, in quibus a singulis recurrendum erit; dum in praesenti de generali norma constituenda agitur.

RESOLUTIO.-In plenario conventu diei 13 iulii 1918 Emi Patres S. Congregationis Concilii, perpensis omnibus, rescribendum super propositas preces censuere: Curatos primi generis teneri: curatos alterius. et tertii generis non teneri.'

6

Facta autem insequenti die SSño Dño Nostro relatione per infrascriptum S. C. Secretarium, Sanctitas Sua datam resolutionem approbare et confirmare dignata est.

I. MORI, Secretarius.

CERTAIN RUBRICAL DOUBTS SOLVED BY THE CONGREGATION
OF RITES
(January 10, 1919)
ROMANA

DUBIA

Sacrorum Rituum Congregationi sequentia dubia, pro opportuna solutione, proposita fuerunt; nimirum:

I. An occurrente Vigilia S. Thomae Ap. in Feria Quatuor Temporum, de qua fit Officium cum respondente Missa, legendum sit Evangelium Vigiliae in fine Missae ?

« PrécédentContinuer »