Images de page
PDF
ePub

1. Pro sacerdotibus ad longum vel indefinitum tempus aut in perpetuum ex Europa vel ex Mediterranei oris ad Americam vel ad insulas Philippinas migraturis, fas esto Episcopis, non vero Vicariis Generalibus aut Capitularibus, litteras discessoriales concedere, hisce tamen servatis conditionibus:

(a) ut agatur de sacerdotibus cleri saecularis ex canonico titulo sibi propriis ;

(b) ut hi post ordinationem suam saltem per aliquot annos dioecesi deservierint ;

(c) et intra hoc tempus, sicut antea in Seminario, intemeratae vitae certum argumentum praestiterint, et sufficienti scientia sint instructi, adeo ut solidam spem praebeant aedificandi verbo et exemplo populos ad quos transire postulant, et sacerdotalem dignitatem numquam a se maculatum iri, prout iterato praecedentibus decretis Apostolica Sedes praescripsit;

(d) dummodo ad migrandum iustam habeant causam, e.g. desiderium se addicendi spirituali adsistentiae suorum concivium vel aliorum illic commorantium, necessitatem valetudinis curandae, vel aliud simile motivum, coherenter ad ea quae canon 116 Codicis in casu excardinationis requirit ;

(e) sub lege, quae sub gravi ab utroque Ordinario servanda erit, ut Episcopus dimittens, antequam licentiam ac discessoriales litteras concedat, directe pertractet cum episcopo ad quem, illumque de sacerdotis aetate, vita, moribus, studiis et migrandi motivis doceat, ab eoque requirat, an dispositus sit ad illum acceptandum et ad aliquod ecclesiasticum ministerium eidem tribuendum, quod in simplici missae celebratione consistere non debet, quoties migrans sacerdos aetate iuvenili et integris viribus polleat; neque licentiam et discessoriales litteras sacerdoti antea concedat quam responsionem ad utrumque affirmativam assecutus sit;

(f) Episcopus autem ad quem exhibitum sacerdotem non acceptet, nisi necessitas aut utilitas Ecclesiae id exigat vel suadeat, aut alia iusta et rationabilis causa intercedat.

2. Discessoriales litterae non communi sed specifica forma conficiendae erunt, hoc est, exprimere debebunt consensum sive temporaneum, sive perpetuum vel ad beneplacitum Episcopi dimittentis, acceptationem Episcopi ad quem, et notas sacerdotis individuas, aetatis scilicet, originis, aliasque, quibus persona describatur, adeo ut nemo circa eius identitatem decipi possit: aliter autem confectae litterae nihil valeant et nullae habeantur.

3. Firma manet praescriptio in decreto Ethnografica studia statuta, qua Italiae Ordinarii relevantur ab onere dimissoriales litteras, de quibus in superiori articulo sermo est, conficiendi; sed peractis iis quae sub n. 1 statuta sunt, rem deferent ad Sacram hanc Congregationem, quae licentiam scripto dabit cum utroque Ordinario communicandam.

4. Idem statuitur pro Episcopis Hispaniae et Lusitaniae, hac una differentia, quod onus licentiam concedendi attribuitur et reservatur Apostolicae Sedis apud eas nationes Legato.

5. Qui hisce litteris vel licentia carent, ad sacri ministerii exercitium admitti nequibunt : qui vero iis pollent, admittentur etiam in locis transitus, nisi peculiaris aliqua extraordinaria ratio obsistat, si ibidem infirmitatis aut alia iusta causa commorari parumper coacti fuerint.

6. Hisce servatis normis aliisque quae in tit. I, lib. II Codicis statutae sunt, sacerdotes ex Europae dioecesibus dimissi, in Americae et insularum Philippinarum dioecesibus, utroque Ordinario consentiente, incardinari etiam poterunt.

7. Sacerdotes ex Europae dioecesibus dimissi ex una in aliam Americae et insularum Philippinarum dioecesim transire poterunt, Episcopo a quo discedere desiderant et Episcopo ad quem pergere optant consentientibus, servatis in substantialibus normis sub nn. I et II positis, et docto quamprimum Ordinario sacerdotis proprio, vel, si agatur de sacerdotibus Italis, Hispanis et Lusitanis, S. Sedis officio a quo prima demigrandi licentia promanavit. Obligatio autem docendi Ordinarium sacerdotis proprium vel S. Sedis officium spectabit ad Episcopum qui sacerdotem in sua nova demigratione recipit.

8. Curae et sollicitudini Ordinariorum Americae et insularum Philippinarum enixe commendatur ut provideant quo emigrati sacerdotes in domibus privatis vel in diversoriis, sive publicis hospitiis, non commorentur, sed in aedibus ecclesiasticis ad rem instructis vel instruendis, aut penes aliquem parochum vel religiosos viros. Quod si absque legitima causa parere recusent, eos post factam monitionem peremptoriam a missae celebratione interdicant.

9. Religiosi, dum in sua religione perseverant, trans Oceanum ad alias suae religionis domus mitti a suis superioribus valebunt, hac una lege servata, super cuius observantia superiorum conscientia graviter oneratur, ut agatur de religiosis qui sint intemeratae vitae, bonae explorataeque vocationis et studiis ecclesiasticis bene instructi; adeo ut retineri tuto possit, in bonum animarum et aedificationem fidelium eorum missionem esse cessuram.

10. Religiosi exclaustrati, pro tempore quo extra conventum morantur, et religiosi saecularizati eadem tenentur lege ac clerici saeculares.

CAPUT II.

11. Clerici saeculares, qui ex Europa vel ex Mediterranei oris in Americam vel in insulas Philippinas ad breve tempus, semestre non excedens, pergere cupiunt, acceptatione non indigent Ordinarii illius loci, vel illorum locorum ad quae proficiscuntur, prout pro diuturna vel stabili commoratione requiritur.

12. Sed debent:

(a) iustam honestamve causam itineris suscipiendi habere, eamque Ordinario suo patefacere, ut discessorias litteras ab eo impetrare valeant ;

(b) muniri discessorialibus litteris Ordinarii sui, non in forma communi, sed in forma specifica, cohaerenter ad ea quae superiori num. 2 praescripta sunt, causa temporanei itineris et spatio temporis in indulto indicatis ;

(c) reportare S. Sedis beneplacitum, quod dandum erit vel ab hac

S. Congregatione, vel ab Apostolicae Sedis Legatis, in locis ubi hi adsint; nisi urgens aliqua causa discessum absque mora exigat: quo in casu in litteris discessorialibus id erit exprimendum;

(d) in quolibet casu instrui sufficienti pecuniae summa nedum pro itinere decenter suscipiendo, sed etiam pro regressu: ad quem finem Ordinarius cavere debet, ut summa ad revertendum necessaria deponatur penes aliquam nummulariam mensam, aut alio modo tuta sit, ne ulla reversioni obstet pecuniae difficultas.

13. Religiosi exclaustrati, durante exclaustrationis tempore, et religiosi saecularizati hac ipsa lege tenentur.

14. Expirato spatio temporanei indulti, si quis ex infirmitate aut alia iusta vel necessaria causa redire non valeat, Ordinarius loci licentiam prorogare poterit, docto tamen statim Ordinario sacerdotis proprio et S. Sedis officio, a quo beneplacitum discessus datum fuit.

CAPUT III.

15. Leges de sacerdotibus migrantibus latae eos quoque attingant sacerdotes, qui, aut in itinere transm arino aut in exteris commorationis locis, Europa minime excepta, agricolis aliisque operariis demigrantibus suum praestant ministerium, sive curam hanc sponte sua suscipiant, sive ad hoc assumantur officium ab aliquo ex iis Operibus, quae in migrantium commodum providenter hac nostra aetate instituta sunt.

16. Sacerdotes qui his legibus non servatis temere arroganterque demigraverint, suspensi a divinis ipso facto maneant: qui nihilominus sacris (quod Deus avertat) operari audeant, in irregularitatem incidant; a quibus poenis absolvi non possint nisi a Sacra hac Congregatione.

SSmus autem D. N. Benedictus PP. XV resolutiones Emorum Patrum ratas habuit et confirmavit, easque publici iuris fieri iussit et ab omnibus ad quos spectat ad unguem ex conscientia servari, ceteris praescriptionibus quae in decreto Ethnografica studia continentur cessantibus, et contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae ex S. C. Consistoriali, die 30 decembris, 1918.

L. S.

C. CARD. DE LAI, Ep. Sabinen, Secretarius.
V. SARDI, Archiep. Caesarien., Adsessor.

BENEDICTIONS AND SACRAMENTALS IN WHICH CATECHUMENS MAY PARTICIPATE ACCORDING TO THE NEW CODE OF CANON LAW

(March 8, 1919)

VICARIATUS APOSTOLICI GABONEN.

DE BENEDICTIONIBUS ET SACRAMENTALIBUS PRO CATECHUMENIS

Rmus Dñus Ludovicus Martrou, e Congregatione Spiritus Sancti, episcopus titul. Corycen, et vicarius apostolicus Gabonen., a S. Rituum Congregatione reverenter expostulavit:

'An benedictiones imprimis impertiendae catholicis quae, iuxta can. 1149 Codicis luris Canonici, dari quoque possunt catechumenis, intelligi debeant etiam de sacramentalibus publicis ac proinde admitti possint catechumeni ad impositionem cinerum, traditionem candelarum et palmarum?'

Et Sacra eadem Congregatio, audito specialis Commissionis suffragio, omnibus perpensis, respondendum censuit : Affirmitive. Atque ita rescripsit ac declaravit, die 8 martii 1919.

A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. R. C. Praefectus.

ALEXANDER VERDE, Secretarius.

L. S.

DECREE INTRODUCING THE CAUSE OF BEATIFICATION OR DECLARATION OF MARTYRDOM OF MANY SERVANTS of GOD FROM THE PROVINCES OF COREA AND COCHIN-CHINA

(November 13, 1918)

SACRA CONGREGATIO RITUUM

COREANA ET COCINCINEN.

DECRETUM INTRODUCTIONIS CAUSAE BEATIFICATIONIS SEU DECLARATIONIS MARTYRII SERVORUM DEI SIMEONIS BERNEUX, EPISCOPI CAPSENSIS ET VICARII APOSTOLICI COREAE, PAULI CHAU EORUMQUE SOCIORUM IN ODIUM FIDEI, UTI FERTUR, AB IDOLOLATRIS INTERFECTORUM,

Societas Missionum ad Exteros, cuius domus princeps exstat in civitate Parisiensi, die 27 maii anno Iubilaei 1900, quadraginta novem Venerabiles Dei Servos, martyres suos beatorum caelitum albo adscriptos congruisque cultus honoribus decoratos a Summo Pont. Leone XIII, cum sacris caeremoniis in Patriarchali Basilica Vaticana solemniter peractis, grato et iucundo pietatis affectu vidit et concelebravit. Aucta deinde a Pio Papa X anno 1909 nova corona triginta trium Beatorum Martyrum, aliis et similibus triumphis Ipsa se adornare atque augere disposuit per alios quadraginta novem heroës de quorum Causa beatificationis et declarationis martyrii ineunda, praesenti tempore, non obstante rerum publicarum perturbatione, actum est. Ex hisce Dei Servis, qui in odium Fidei, uti fertur, mortem obierunt, viginti novem passi sunt anno 1866-1867, in regione Coreana, ceteri viginti anno 1860-1861 et 1862 in regione Cocincinensi. Prioris agminis novem et praecipui sunt e natione gallica et e Societate Missionum ad Exteros, nempe duo Episcopi et Vicarii Apostolici Coreae, et septem sacerdotes missionarii, reliqui fideles laici Coreani. Ex altero agmine adnumerantur quatuor sacerdotes, duo acoly thi, duae moniales, undecim viri et una mulier. De praecipuis pauca referre iuvat.-Simeon Berneux, ortus in loco Château-du-Loir, Cenomanensis dioecesis, studiis in seminario dioecesano absolutis et ad sacerdotium evectus, paulo post seminarium Missionum ad Exteros ingresuss, circa annum 1840 ad Tunquinum mittitur.

Vix illuc pervenit, de christiana religione propaganda accusatus, comprehenditur et plura tormenta patitur, signis cruciatus in corpore impressis. Capite damnatus, auxiliante Deo, a navi gallica liberatur et in Manciuriam transit, ubi per duodecim annos sacrum ministerium peragit cum apostolico zelo, salutifera illarum gentium conversione et christianorum obedientia legitimis pastoribus coronato. Illius regionis Vicarius Apostolicus Verrolles sibi elegerat Berneux in coadiutorem et rite consecraverat episcopum, sed, instante Vicario Apostolico Coreae et auctoritate Sanctae Sedis, Dei Famulus, assumpto episcopali titulo Capsensi, Vicarii Apostolici Coreae coadiutor fuit renuntiatus; donec demortuo titulari Ipse successit. Misericors, benignus, catechista, confessarius et, pro suo munere Episcopi et Vicarii Apostolici, christianitatis visitator, nulli unquam perpecit industriae ac labori, cunctisque e clero et populo sibi concreditis, uti bonus Pastor, prodesse sategit. Ineunte anno 1866, die 23 februarii, dum a visitatione ad christianos redierat, a satellitibus in domo captus et ad praetorium adductus, tres dies mansit in carcere, compedibus vinctus et canga onustus. Deinde, coram utroque Praetore dextero et sinistro atque Regis Administro interrogatus, strenue respondit se in Coream venisse ut servaret animas et Christi religionem diffunderet. Hac de causa Ipse eiusque Socii ad supplicium damnati sunt, hisce verbis a Tribuno prolatis: 'Vos omnes audite: Religio, quam vos propagatis in Corea, severe prohibita est. Vos autem hoc nescientes in alieno Regno propagatis vestram perversam doctrinam, quapropter Rex Coreanus iubet vos necari; scite hoc et moriemini.' Tum in Episcopum eiusque Socios irruunt satellites et, cum clamoribus circumagentes gladios, singulis Dei Famulis caput obtruncant. Per tres dies Praesulis eiusque Sociorum corpora per manent publice exposita. Mox a paganis collecta et prope locum supplicii sepulta, dein a christianis, auctoritatis ecclesiasticae interventu, in alium locum benedictum religiose translata sunt.-Alter Dei Famulus Antonius Daveluy, Ambiani in Gallia natus et in Parisiensi Seminario Sancti Sulpitii, theologicis studiis expletis, sacerdotio insignitus, in suam dioecesim rediit, ubi parochiali munere, Vicarii titulo, functus est, Christifidelibus apprime carus et beneficus. Anno circiter 1846 in Coream se contulit, ibique missionarius primum et deinceps Episcopus Aconensis et Vicarii Apostolici Coreae coadiutor per vicennium, singulari pietate et ardenti studio, ministerium suum gessit; illasque gentes ad humanitatem et ad christianam religionem assiduis laboribus redegit. Anno 1886, persecutio contra catholicam religionem eiusque missionarios et christianos in civitate Seoul exorta, alia quoque eiusdem regionis loca furenter invasit. Mense martio Episcopum Dav eluy eiusque Socios aggrediuntur satellites in vico Kentori, eosque triduo detentos in carcere, mox ad civitatem Regis sedem perducunt. De christiana religione interrogatus a tribunali, Episcopus elata voce et animo invicto loquitur, atque Evangelicam fidem ac legem tuetur ac vindicat. Quare, varia et saeva tormenta passus et capite damnatus, ter gladio percussus, in Fidei catholicae confessione occumbit feria vi in Parasceve, qua die in eadem Fide et passione Socii, pro nomine Iesu Crucifixi,

« PrécédentContinuer »