Images de page
PDF
ePub

suspensi manent ipso facto a divinis: a qua censura non relevabuntur, nisi quum quae supra mandata sunt impleverint.

5. Omnes sacerdotes, sive saeculares sive religiosi, intra tempus ab Ordinario suo designandum (quod sine iusta et necessaria causa nimium protrahere non licebit), secedere debebunt in aliquam piam domum ab Ordinario designatam ad spiritualia exercitia peragenda, iuxta ipsius Ordinarii praescriptiones.

Qui huic praecepto non satisfecerint, manebunt pariter ipso facto suspensi a divinis, a qua censura non liberabuntur, nisi quum exercitiorum domum ingredientur.

6. Quum spiritualia exercitia, ut fructuose fiant, peragi debeant in aliqua pia domo a mundanis rumoribus remota, in silentio, sub ductu prudentis ac pii directoris et cum subsidio praedicatorum et confessariorum, qui cum doctrina et prudentia vitae sanctitatem coniungant, necesse est ut Ordinarii multo cum studio haec omnia comparent.

Sed quum vix possibile sit ut singulae dioeceses et religionum provinciae domum pro spiritualibus exercitiis plene instructam habeant; Episcopi curent cum aliis eiusdem provinciae aut regionis Presulibus convenire ad communem aliquam domum designandam et instruendam. Idem ut Ordinarii religiosorum peragant praecipitur.

7. Quum sacerdotum reversorum a militia non eadem sit conditio, neque par necessitas abluendi conscientiam et renovandi ecclesiasticum spiritum, Ordinariorum prudentiae relinquitur breviorem vel longiorem spiritualium exercitiorum cursum pro singulis statuere; ita tamen ut nemo minus quam octo integros dies spiritualis recessus impleat.

8. Ob eamdem causam in singulis casibus Ordinarii definient, utrum, post spiritualia exercitia peracta, sacerdotes ad pristina officia sive curae animarum, sive magisterii aut regiminis in Seminariis aut similia sint statim restituendi, vel secus.

Ad hunc finem tribuitur facultas Episcopis removendi ad tempus ab animarum cura, ab officio confessarii, a regimine et magisterio alumnorum in Seminario, qui durante militia non bene se gesserint, sive iidem suspensi fuerint a divinis, sive non ; eosque adigere poterunt ad vivendum ad tempus vel in aliqua religiosa domo, vel sub ductu pii et prudentis sacerdotis cum obligatione pia aliqua exercitia ex praescripto faciendi.

Idem in paribus casibus statuant Ordinarii religiosorum pro suis subditis, quos etiam voce activa et passiva ad tempus privare poterunt et ad vivendum in aliquo strictioris observantiae conventu adstringere. Superioribus autem generalibus facultas insuper tribuitur removendi superiores provinciales et locales, quoties ex eorum agendi ratione in militia id necessarium esse ducant.

Caveant tamen Ordinarii, quantum fieri potest, ne sacerdotes sive saeculares sive regulares sedem figant in locis ubi, militare servitium obeuntes, diu commorati sint.

In casibus vero dubiis vel gravioribus, Ordinarii ad S. Sedem recurrant. 9. Denique, attentis peculiaribus nostri temporis conditionibus, conceditur Ordinariis dioecesanis facultas ad quinquennium valitura, qua, exigente animarum necessitate, si desint sacerdotes unicuique parccciae

proprii, committere possint uni eidemque sacerdoti curam duarum vel etiam trium paroeciarum, et transferre parochos a paroecia sua ad aliam magis centralem ex qua facilius succurrere possint fidelibus ipsorum curae commissis.

CAPUT IV

De alumnis Seminariorum

10. Omnes Seminariorum alumni, qui post militare servitium ad pium locum redire volent :

(a) Ordinario suo se sistent, eodem prorsus modo ac de sacerdotibus superius est dictum.

(b) Ordinarius circa examen et notitias assumendas eadem ratione se geret ac cum sacerdotibus.

(c) Si ex hoc examine aliisque argumentis et documentis constiterit aliquem haud bene se gessisse in militia, Episcopus, habito cum deputatis super disciplina et cum rectore Seminarii consilio, eum a regressu in Seminarium repellat.

(d) Si aliter constiterit, Episcopus, habito cum iisdem deputatis et rectore Seminarii consilio, petitionem admittat; sed sub modo et conditionibus quae in sequentibus indicantur.

(e) In primis alumnum iubeat spiritualia exercitia peragere et quoad locum, tempus et modum spiritualis recessus Episcopus statuat ac decernat quod magis in Domino expedire in singulis casibus censeat, servatis, quantum fieri poterit, iisdem regulis ac cum sacerdotibus.

(f) Post spiritualia exercitia, videat pariter, pro sua prudentia et cum consilio ut supra, utrum expediat alumnum a militia reversum cum ceteris statim admittere, an per aliquod tempus seorsim sub speciali vigilantia eum cum aliis a militia reversis detinere.

11. Alumni in Seminarium reversi studia prosequentur inde adamussim incipiendo ubi ea abruperunt, et integrum cursum perficiant.

12. Quoad ordinationem, Episcopi, memores plus quam alias apostolici illius praecepti (ad Thim., I, cap. V): 'Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis,' caveant a promovendis suis alumnis, praesertim ad maiores Ordines, antequam per aliquot menses eos rite comprobaverint, onerata super hoc gravissime eorum conscientia.

CAPUT V

De novitiis clericisque religiosis

13. Quoad novitios et clericos diversarum religionum, qui post militare servitium ad religionem suam revertuntur, eaedem cum proportione serventur regulae ac de Seminariorum alumnis praescriptae sunt.

14. Transitus religiosorum, post militare servitium, ad clerum saecularem eorumque admissio in Seminarium prohibita manent iuxta communis iuris praescriptum.

CAPUT VI

De laicis aut conversis variarum religionum

15. Qui fratres conversi vel laici in variis religionibus nuncupantur et post militare servitium ad conventum redeunt, consueto ut supra examini Superiores subiiciant ; et si bene in militia eos se gessisse constet, praeviis spiritualibus exercitiis, cum cautelis et regulis in superioribus articulis nuntiatis, eos denuo in communitatem admittant.

Si vero constet eos se male gessisse et votis solemnibus ligati non fuerint, dimittant et hoc ipso a votis omnibus, etiam castitatis perpetuae absoluti erunt.

Quod si votis solemnibus obstricti fuerint, Superiores casum deferant ad S. Congregationem de Religiosis, et interim eos iubeant penes consanguineos suos, vel in monasterio, sed seorsim, vivere.

CAPUT VII

De clericis in sacris, saecularibus vel regularibus, qui in graviora
crimina prolapsi fuerint.

16. Cum clericis in sacris, qui forte in aliquod ex maioribus delictis durante militari servitio, misere lapsi forent, quum redeunt, Ordinarii paterne quidem se gerant, sed ad eorum emendationem et salutem et in publicum Ecclesiae bonum, non omittent in singulis casibus iuxta criminum naturam procedere, prout in lib. V Codicis praescribitur, praesertim si in infamiam iuris vel facti incurrerint.

Cum iis vero qui per lugendum nefas a suis votis vel etiam a religione apostatae ad saecularem statum transiverint, iidem Ordinarii boni pastoris officium, quantum in ipsis est, agere non omittant, errantes oves opportune quaerendo. Curent insuper pro viribus ut, saltem in aliorum fidelium scandalum et perniciem, eorum prava exempla ne cedant.

Meminerint praeterea officii sui esse in relatione de dioecesis vel religionis statu aperte innuere an et quot apostatae deplorari apud ipsos debuerint.

Haec omnia Sanctitas Sua districte ab omnibus Ordinariis servari mandat, nec plane dubitat, attenta singulari rei gravitate, quominus omnes et singuli peculiarissimum impensuri sint studium, ut quae praescribuntur plene et ad unguem impleantur.

Datum Romae, ex Aedibus S. Congregationis Consistorialis, die 25 Octobris 1918.

L. S.

C. CARD. DE LAI, Ep. Sabinen., Secretarius.

V. SARDI, Archiep. Caesarien., Adsessor.

CONDITIONAL MATRIMONIAL CONSENT-INTERESTING CASE DECIDED BY SPECIAL COMMISSION

COMMISSIO SPECIALIS RR. PP. CARDINALIUM

VERSALIEN.

NULLITATIS MATRIMONII

Die 29 febr. 1908 B. C. coniugium iniit in facie Ecclesiae cum P. D., sed consuetudo matrimonialis post breve tempus perturbata fuit. Mulier enim sibi proposuerat non nubere nisi viro qui labe contubernii esset immunis et hoc aperte pluries sponso sub conditione proprie dicta declaraverat, qui vice sua sub fide honoris iterum iterumque affirmaverat se labe contubernii esse exemptum.

Post quindecim vix dies a contractis nuptiis in itinere nuptiali et pluries deinceps vir patefecit mulieri aliisque se amasiae adhaesisse et adhuc corde adhaerere. Hinc gravia iurgia habita sunt, hinc sententia separationis favore mulieris a tribunali laico lata fuit mense martio anni 1909.

Anno 1910 mulier se sistit coram iudice ecclesiastico, instans ut suum matrimonium nullum declararetur ex capite conditionis appositae et non impletae.

Plures sententiae latae fuere actrici contrariae, quibus illa haud acquievit, sed Ssmum supplicavit et obtinuit ut Commissioni quinque Emorum Patrum novum examen suae causae deferretur. Die 2 augusti currentis anni, adstantibus EE. PP. De Lai, Pompili, Gasparri, Giustini et Lega ad id deputatis, responsum prodiit matrimonium in casu nullum fuisse ex conditione apposita et non impleta.

Certe si 1° mulier suum matrimonialem consensum subordinavit conditioni proprie dictae quod vir labe contubernii in sua anteacta vita fuerit immunis; si 2° haec conditio ante initum matrimonium nec revocata fuit nec alio modo cessavit; si 3° demum anteacta viri vita labe contubernii revera infecta fuit, matrimonium est irritum ex defectu consensus ob oppositam et non impletam conditionem ; et in hoc omnes uno ore conveniunt. Quamquam enim error qualitatis, etiam dans causam contractui, matrimonium irritum per se non reddit, quia matrimonialem consensum minime excludit, si tamen error cadit in qualitatem, conditione proprie dicta et usque ad matrimonii celebrationem perseverante, requisitam, deficiente qualitate, et consensum eidem subordinatum deficere ac proinde matrimonium viribus carere, evidens est. Illae igitur tres quaestiones, potius facti quam iuris, ad examen revocandae sunt, ut exinde constet utrum matrimonium in casu ex hoc capite valeat, necne.

In primis videamus num mulier praestiterit consensum sub ea conditione proprie dicta quod vir labe concubinatus esset immunis.

Conditio proprie dicta tunc habetur quando pars explicito voluntatis actu suum consensum existentiae alicuius qualitatis alligavit, ita ut si qualitas deficiat, etiam consensus, qualitati subordinatus, deficere debeat. Iam vero ex actis habetur mulierem ante sponsalitiam promis

VOL. XIII-6

...

sionem colloquium cum viro habuisse, in quo eidem suam intentionem ita declaravit:‘. . . subordonnant mon consentement à l'assurance formelle qu'il n'avait eu dans son passé aucune liaison suivie . à trois reprises je lui exprimais formellement ma volonté de ne pas épouser un homme qui aurait eu auparavant une liaison suivie... Je désirais. doublement y subordonner mon consentement. . . . Je mettais comme condition absolue de mon consentement à mon mariage que celui que j'épouserais n'aurait jamais eu des liaisons suivies. . . . Ma condition, quoique n'ayant pas été renouvelée, subsistait cependant toujours aussi absolue, aussi vivace. . . . Je n'ai pas renouvelée cette condition trouvant que l'ayant si nettement formulée, je ne pouvais en dire d'avantage. Mr D. P. avait du reste si bien compris que j'en faisais une condition sine qua non de mon consentement, qu'il n'osat pas la nier dans l'interrogatoire.'

Has suae intentionis declarationes se viro fecisse, mulier tempore minime suspecto retulit pluribus testibus fide dignis, ita ut de facto habiti colloquii cum relatis declarationibus nullo modo dubitare liceat. Iamvero has declarationes conditionem proprie dictam continere evidens est; et reipsa testes qui factas declarationes cognoverunt, eas de conditione proprie dicta intellexerunt. Mulier igitur ante sponsalitiam promissionem non meram, uti fieri solet, peregit de anteacta viri vita inquisitionem, sed talem ut suum consensum explicite subordinatum declaraverit immunitati concubinatus ex parte viri.

Sed non sufficit quod conditio proprie dicta posita fuerit; requiritur insuper ut non fuerit revocata nec alio modo cessaverit ante nuptias.

In primis dici nequit conditionem fuisse a muliere positive revocatam. Nam haec revocatio est factum et facta non praesumuntur sed probantur ; atqui revocatio nullatenus probatur, imo ex actis contrarium potius deducitur: . . . ma condition, quoique n'ayant pas été renouvelée, subsistait cependant toujours aussi absolue, aussi vivace. . . . Je n'ai pas renouvelée cette condition trouvant que, l'ayant si nettement formulée, je ne pouvais en dire d'avantage.' Nec conditionem per se cessasse coniici ex eo licet quod mulier ex falsa viri asservatione acquisiverit certitudinem hunc esse contubernio immunem. Nam mulier conditionem apposuit ante viri asservationem, ideoque ante acquisitam certitudinem ; subsequens autem certitudo nullo modo destruit conditionem antea appositam, sed consensus eidem subordinatus remanet, non obstante subsequenti certitudine, quae esse simul potest cum virtuali voluntate conditionata.

Restat demum ut inquiratur num vir revera concubinariam duxerit vitam ante matrimonium.

Ipse vir, ut supra relatum est, dixit uxori se concubinarias fovisse relationes cum quadam muliere et quidem per duodecim annos, addens : 'Quoique vous fassiez dans l'avenir, vous n'effacerez jamais le souvenir de douze années de bonheur que ma petite amie m'a donnée. Ma mère a la première place dans mon cœur, ma petite amie vient ensuite et vous après. Je vous serai fidèle à moins que je ne rencontre ma petite amie.' Haec viri verba mulier retulit matri suae, matii sponsi et aliis

« PrécédentContinuer »