Images de page
PDF
ePub

obiect, in praesenti, pro veritate sententiam proferre iussus, censeo plene constare de ipsius virtutibus tam theologalibus quam cardinalibus in gradu heroico (Posit. sup. Virtut., vol. I, pag. 44-45).

Hactenus Prosper Bottini, Fidei Promotor, cuius in animo ideo tam firma, ceu nuper videre fuit, de venerabilis Bellarmino virtutibus insederat opinio; quippe in eisdem processibus, quos pro fideli et vigili crediti sibi muneris perfunctione versatus lustratusque ille fuerat, una simul cum virtutibus narrata quoque et descripta adinvenerat miracula, quae, precibus et meritis Servi sui Roberti Bellarmino, et statim fere post pretiosum illius obitum, patraverat Deus, quibusque ab eo heroice exercitas, ratas habere et confirmare dignatus fuerat virtutes. Et revera, Prosperum Bottini, Fidei Promotorem, hac sua opinione minime fefellisse. seipsum, hodiernus felix faustusque commonstrat exitus. Binae siquidem, quae ad cognoscendum propositae fuerunt sanationes, vetustae sane sunt, quin tamen praefato ex capite aliquid detrimenti capere illae queant. Etenim, si iuridica vis spectetur, probationes, quibus utuntur actores, utpote quae opportuno tempore collectae, necessariis se praebent instructas praesidiis, quae, cum de probandis miraculis agitatur quaestio, conditae deposcunt leges. Quod si ab iuris praescripto ad intimam perpendendam rei substantiam convertatur animus, melior procul dubio harum duarum sanationum in conspectum nunc se prodit conditio atque tunc erat, cum sequutae illae fuerunt; quandoquidem iudicium, quod, tribus abhinc ferme saeculis, circa praeternaturalem utriusque facti qualitatem, ediderant, riteque postmodum in apostolico processu auditi et excussi ample diserteque testati fuerant medicus et chirurgus, qui sive puerulo Ignatio De Lazzaris sive piae mulieri Arsiliae Altissimi a curatione exstiterant, plenam atque solemnem sui nanciscitur confirmationem in iudicio, quod plane conforme hodierni artis salutaris periti viri, a sacro hoc Ordine adlecti, cunctis prius sedulo perpensis et con sideratis, sibi ferendum esse pro sua scientia et conscientia muneris sui esse duxerunt.

Quapropter, sicut exspectandum et necessarium profecto erat, hae sanationes binae, vetustati ereptae, et recentiores scientiae lumine illustratae, vindicatae et firmatae, tamquam veri nominis prodigio effectae, ulla sine difficultate habitae sunt, et haberi debebant ab imperitis quoque et medicarum rerum ignaris hominibus, quippe quos nullo sane pacto fugere poterat, numquam fieri posse, ut, quemadmodum utroque in casu disceptationi subiecto, post exoratum venerabilis Bellarmino patrocinium, evenisse ex actis et probatis constat, una simul sint duo haec : organicus nempe morbus et organici morbi instantanea et perfecta sanatio. Quominus enim hoc accidat, indubitanter obstant naturae creatae vires, quas eidem constituit et praefinivit naturae auctor Deus. Natura siquidem, ut sciunt omnes et ignorare potest nemo, cum de reparandis agitur humani corporis partibus materialiter laesis, etsi artis subsidio adiuta, agere tamen non potest per saltus, sed eidem a suo Creatore praestituti fines, quosque praetergredi ipsa nequit, consentiunt solummodo, ut in hoc suo redintegrationis opere lente, gradatim et pedetentim procedat. Quae sane omnia eiusmodi quum sint, quae iustae nulli obnoxia fieri queant dubitationi,

nullumque prudentem et cordatum virum inveniant contradictorem, eorum idcirco vi et potestate omnem exstingui oportuit disceptationem ; antepraeparatoriam proinde et praeparatoriam, quae praecesserant, Congregationes, generalis subsecuta est Congregatio, quae, die decima huius currentis mensis aprilis, coram Sanctissimo Domino nostro Pio Papa XI coacta fuit. In qua a Reverendissimo Cardinali Aidano Gasquet, causae Relatore, sequens ad discutiendum propositum est dubium: An, et de quibus miraculis constet in casu et ad effectum, de quo agitur? Reverendissimi Cardinales et Patres Consultores sua quisque ex ordine pandiderunt suffragia, quae lacto intentoque animo prosecutus est Sanctissimus Dominus noster; sed, uti de more, mentem Suam aperire distulit, graviterque Secum reputans, quanti res ponderis esset, spatium Sibi sumpsit divinae opis implorandae. Hodierna vero Dominica secunda post Pascha, qua die Iesus Christus in Evangelio exhibetur exemplar et forma Boni Pastoris, qui animam suam dat pro ovibus suis, sacris Mysteriis piissime celebratis, ad Vaticanas Aedes arcessiri iussit Reverendissimos Cardinales Antonium Vico, Episcopum Portuensem et S. Rufinae, sacrae rituum Congregationi Praefectum, et Aidanum Gasquet, causae Relatorem, una cum R. P. Angelo Mariani, Fidei Promotore generali, meque insimul infrascripto Secretario, eisque adstantibus, solemniter edixit: Constare de utroque proposito miraculo; de primo scilicet instantaneae perfectaeque sanationis pueruli Ignatii De Lazzaris a gravi cerebri commotione et a crasso haematomate in regione temporali dextera, quae duo ex eiusdem Ignatii ab alto in terram prolapsu fuerant producta; deque altero instantaneae perfectaeque sanationis Arsiliae Altissimi ab ulcerato tumore haemorrhoidali.

Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta sacrae rituum Congregationis referri mandavit decimo septimo Calendas maii anno

MCMXXIII.

L. S.

A. CARD. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. R. C. Praefectus.

ALEXANDER VERDE, Secretarius.

APOSTOLIC LETTER TO THE PAPAL NUNCIO IN FRANCE ON THE CELEBRATIONS IN HONOUR OF PASTEUR

(May 20, 1923)
EPISTOLAE

AD R. P. D. BONAVENTURAM CERRETTI, ARCHIEPISCOPUM TIT. CORYNTHIENSEM, APOSTOLICAE SEDIS NUNTIUM IN GALLIA: DE SAECULARIBUS HONORIBUS MEMORIAE LUDOVICI PASTEUR DECRETIS

Vénérable frère, salut et bénédiction apostolique.-L'invitation qui a été faite au Saint-Siège de participer aux solennités du centenaire de Louis Pasteur Nous a été particulièrement agréable, et Nous voulons Nous-mêmes Nous y associer en vous déléguant pour Nous représenter en cette circonstance.

Pasteur est une figure trop noble de savant chrétien, ses succès scientifiques ont été trop bienfaisants, son œuvre de charité et de dévouement

est trop universelle, pour que le Saint-Siège ne s'associe pas aux fêtes organisées pour célébrer sa mémoire.

Ses études sur l'origine de la vic, sa lutte contre les maladies microbiennes ont été la base et le point de départ de toute une série d'applications qui ne cessent de répandre leurs bienfaits à toute l'humanité souffrante.

Mais surtout, au milieu de ses études et de ses magnifiques découvertes, il gardait ia foi droite simple et confiante, et ses études scientifiques lui faisaient découvrir de plus en plus, au fond de toutes choses, le Dieu infini, qui illuminait et consolait son âme, qui inspirait sa charité. C'est avec ce secours divin qu'il put, comme il l'affirma dans son discours d'inauguration de l'Institut qui porte son nom, reculer les frontières de la vie : ce qui n'est, certes, pas un modeste titre de gloire pour un mortel. Heureux de Nous associer aux fêtes solennelles du centenaire de ce savant, grand parmi les plus grands, Nous formons le vœu que la jeunesse studieuse et les hommes de science s'inspirent des magnifiques exemples de ce maître.

En témoignage de Notre spéciale bienveillance Nous vous accordons de tout cœur la Bénédiction Apostolique.

Rome, du Vatican, le 20 mai 1923.

PIUS P. XI.

UNIFICATION OF THE SODALITY OF THE HOLY

INFANT OF PRAGUE

(January 15, 1923)

LITTERAE APOSTOLICAE

SODALITAS A DIVINO INFANTE PRAGENSI AD UNITATEM REVOCATUR ET ORDINI CARMELITARUM DISCALCEATORUM EXCLUSIVE CONCREDITUR

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam.--Per similes Litteras Apostolicas, die xxx mensis martii, anno MCMXIII, Piscatoris anulo obsignatas, rec. mem. Praedecessor Noster Pius Pp. X, ad fidelium pietatem fovendam erga Divinum Infantem, cuius statua, miraculis inclyta, iam inde a saeculo decimo septimo antiqua religione colitur Pragae, in coenobio ad Sanctae Mariae a Victoria Ordinis Carmelitarum Excalceatorum, perpetuum in modum, tribuit Praeposito generali Ordinis illius facultatem erigendi, tam in ecclesiis Ordinis, quam in aliis ubique terrarum sitis sacris aedibus, de respectivi Ordinarii licentia, servatisque servandis Sodalitatem a Divino Infante Pragensi appellatam. Verum, cum, antequam ipsi Praeposito generali huiusmodi facultas facta foret, nonnullis in ecclesiis iam canonice institutae exstarent huiusmodi sodalitates, eaeque supersint in praesens, diversis tamen sub legibus et non paribus ditatae privilegiis et gratiis, dilectus filius hodiernus Procurator generalis Carmelitarum Excalceatorum Ordinis supplici prece Nos flagitat, ut, ad omnia dubia ac discrimina dirimenda, tam frugiferae devotioni unum

constituamus centrum, omnesque societates, in toto orbe terrarum sub titulo Divini Infantis Pragensis exsistentes, iisdem legibus et privilegiis muniamus. Quare, cum omnino consentaneum sit, ut ipsa Sodalitas ab Infante Iesu concredatur exclusive Ordini Carmelitarum Excalceatorum, illi nimirum Ordini, cuius alumni iugiter fuerunt vigiles atque actuosi devotionis illius propagatores, attenta relatione dilecti filii Nostri S. R. E. Diaconi Cardinalis Caietani Bisleti, e Sacra Congregatione pro Tridentini Concilii decretis interpretandis, apostolica Nostra auctoritate, praesentium tenore, nunc et in posterum exsistenti Praeposito generali Ordinis Carmelitarum Excalceatorum, vel illius Vicario, facultatem exclusive tribuimus erigendi ubique terrarum, servatis sacrorum canonum praescriptionibus, Sodalitium, cui titulus a Divino Infante Pragensi. Praecipimus pariter, eadem Nostra auctoritate, per praesentes, ut omnibus societatibus eiusdem tituli, ubique terrarum, unum sit statutum, illud nempe a Sacra Concilii Congregatione probatum per decretum diei xxiv mensis iulii, anno MCMXIII, atque ut omnes, tam actu erectae, quam in posterum erigendae, societates similibus gaudeant indulgentiis ac privilegiis ; praecipimus pariter, ut indulgentiae et gratiae quaecumque, ad hanc usque diem dictis, sodalitatibus quomodolibet concessae, perinde revocatae censeantur, quemadmodum eas per praesentes apostolica Nostra auctoritate revocamus.

Non obstantibus contrariis quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris.

Volumus autem et praesentium Litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel

ostensae.

Datum Romae apud Sanctom Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv mensis ianuarii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri primo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

CONDEMNATION OF CERTAIN WORKS BY M. MIR AND I. DE RÉCALDE (May 4, 1923)

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

DAMNANTUR OPERA QUAEDAM M. MIR ET I. DE RÉCALDE

DECRETUM

Feria IV, die 2 maii 1923

In generali consessu Supremae Sacrae Congregationis S. Officii Em̃i ac Rmi Domini Cardinales fidei et moribus tutandis praepositi, praehabito RR. DD. Consultorum voto, proscripserunt, damnaverunt atque in Indicem librorum prohibitorum inserenda mandaverunt opera :

I. Historia interna documentada de la Compañía de Jesús, par Don MIGUEL MIR, Pbro, de la Real Academia Española. Tomo I et II.

II. Histoire intérieure de la Compagnie de Jésus d'après les documents, adapté par I. DE RÉCALDE du récent ouvrage espagnol de Don Miguel Mir: I, Les principes.' Paris, Librairie Moderne, 2, Rue de l'Echaudé Saint-Germain, 2, 1922.

Et insequenti feria V, die 3 eiusdem mensis et anni, Sanctissimus D. N. D. Pius divina Providentia Papa XI, in solita audientia R. P. D. Assessori S. Officii impertita, relatam sibi Emorum Patrum resolutionem approbavit, confirmavit et publicandam iussit.

Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 4 maii 1923.

ALOISIUS CASTELLANO, Supremae S. C. S. Officii Notarius.

« PrécédentContinuer »