Images de page
PDF
ePub

omni genere Thomas opinionum commenta convincit; in philosophia vim et potestatem humanae intelligentiae, ut memoravimus tuendo, firmissimisque argumentis Deum esse probando; in re dogmatica supernaturalem a naturae ordine discriminando causasque credendi et ipsa dogmata illustrandɔ; in theologia omnia quae fide creduntur non in opinione niti sed in veritate, eademque immutari non posse ostendendo; in re biblica genuinam divinae inspirationis notionem tradendo; in disciplina morum, in re sociali et in iure recte principia ponendo de iustitia legali aut de sociali itemque de commutativa aut de distributiva, et quae iustitiae cum caritate sint rationes explicando; in ascetica de christianae vitae perfectione praecipiendo, atque etiam aequales suis temporibus adversarios religiosorum ordinum oppugnando. Denique contra illam quae vulgo iactari solet, rationis humanae a Deo solutam libertatem, noster primae Veritatis iura summique Domini in nos auctoritatem affirmat Hine apparet satis esse causae quamobrem Modernistae nullum Ecclesiae Doctorem tam metuant quam Thomam Aquinatem.

Quemadmodum igitur olim Aegyptiis in summa annonae caritate dictum est Ite ad Ioseph, a quo sibi ad alendum corpus frumenti suppeditaretur copia, ita iis, quotquot nunc sunt in desiderio veritatis, Ite ad Thomam Nos dicimus, ut ab co sanae doctrinae pabulum, quo affluit, in sempiternam suorum animorum vitam petant. Atque hoc pabulum in promptu esse et parabile omnibus, cum causa ageretur de ipso Thoma in beatorum caelitum numerum adscribendo, sic est iurisiurandi religione testatum: Sub huius Doctoris lucida et aperta doctrina floruerunt quamplures magistri religiosi et saeculares, propter modum compendiosum, apertum et facilem. . . ctiam laici et parum intelligentes appetunt ipsa scripta habere.'

Nos autem, quae et decessores Nostri in primisque Leo XIII 1 et Pius X decreverunt et Nosmet ipsi anno superiore mandavimus, ea omnia volumus sedulo attendant inviolateque servent ii praesertim quicumque in clericorum scholis maiorum disciplinarum magisteria obtinent. Iidem vero sibi persuadeant tum se suo officio satisfacturos itemque exspectationem Nostram expleturos esse, si cum Doctorem Aquinatem, scripta eius diu multumque volutando, adamare coeperint, amoris huius flagrantiam cum alumnis disciplinae suae, ipsum Doctorem interpretando, communicent, idoneosque cos reddant ad simile studium in aliis excitandum.

Scilicet inter amatores sancti Thomae, quales omnes decet esse Ecclesiae filios qui in studiis optimis versantur, honestam illam quidem cupimus iusta in libertate aemulationem unde studia progrediuntur, intercedere, at obtrectationem nullam, quae nec veritati suffragatur et unice ad dissolvenda valet vincula caritatis. Sanctum igitur unicuique eorum esto quod in Codice iuris canonici praecipitur ut 'philosophiae rationalis ac theologiae studia et alumnorum in his disciplinis institutionem professores ominno pertractent ad Angelici Doctoris rationem.

1 Litt. Encycl. Aeternis Patris.

3

2 Motu proprio Doctoris Angelici, diei XXIX Iunii MDCCCCXIV.
3 Can. 1366, § 2.

doctrinam et principia, eaque sancte teneant'; atque ad hanc normam ita se omnes gerant ut eum ipsi suum vere possint appellare magistrum. At ne quid eo amplius alii ab aliis exigant, quam quod ab omnibus exigit omnium magistra et mater Ecclesia: neque enim in iis rebus, de quibus in scholis catholicis inter melioris notae auctores in contrarias partes disputari solet, quisquam prohibendus est eam sequi sententiam quae sibi verisimilior videatur.

Itaque, quoniam universi nominis christiani refert sacra haec saeculari digne celebrari-siquidem in Thoma honorando maius quiddam quam Thomae ipsius existimatio vertitur, id est Ecclesiae docentis auctoritas-placet Nobis admodum ut huiusmodi celebratio anno vertente, a die XVIII mensis iulii ad exitum anni proximi, toto orbe terrarum fiat, ubicumque adolescentes clerici rite instituuntur; videlicet non solum apud Fratres Praedicatores, cui quidem Ordini, ut verbis utamur Benedicti XV laudi dandum est non tam quod Angelicum Doctorem aluerit, quam quod numquam postea, ne latum quidem unguem, ab eius disciplina discesserit,'1 sed etiam apud ceteras familias religiosorum, atque in omnibus Clercorum Collegiis, magnis Lyceis scholisque Catholicis, quibus ipse datus est Patronus caelestis. Par erit autem hanc almam Urbem, in qua Magisterium Sacrı Palatii aliquandiu gessit Aquinas, ad haec agenda solemnia principem exsistere : sanctaeque laetitiae significationibus ante omnia Pontificium Collegium Angelicum, ubi Thomam tamquam domi suae habitare dixeris, tum quae praeterea Romae adsunt Clericorum Athenaea ceteris sacrorum studiorum domiciliis praestare. Nos vero ad eiusdem solemnitatis vel splendorem vel fructum augendum haec pro Apostolica Nostra potestate tribuimus:

1) ut in omnibus Ordinis Praedicatorum ecclesiis itemque in quavis alia sacra aede aut sacello quod populo pateat vel patere possit, praesertim apud Seminaria, Collegia vel domus sacrae iuventuti educandae, supplicationes in triduum vel in octavum vel in nonum diem habeantur, propositis iisdem pontificalis indulgentiae muneribus, quae in usitatis sanctorum beatorumque caelitum supplicationibus lucranda proponuntur ;

2) ut in ecclesiis tum Fratrum tum Sororum et Ordine Sancti Dominici semel per solemnia saecularia, quolibet ex iis diebus, liceat omnibus rite peccata confessis et Eucharistico epulo refectis plenariam peccatorum veniam consequi toties, quoties ad altare Sancti Thomae pias preces fuderint;

3) ut item in ecclesiis Ordinis Dominiciani possint sacerdotes sodales vel tertiarii, anno saeculari vertente, quavis feria quarta aut primo quoque die per hebdomadam libero, Missam in honorem Sancti Thomae, ut in eius festo celebrare, cum Gloria tamen et Credo, vel sine iis, pro diei ritu, et plenariam peccatorum remissionem lucrari; cuius indulgentiae etiam qui eidem Missae adfuerint, usitatis quidem condicionibus, compostes sint.

Praeterea faciendum est, ut apud sacra Seminaria ceterasque domos clericis instituendis hoc toto temporis spatio aliqua celebris de philosophia

1 Acta Apostolicae Sedis, vol. viii. (1916), p. 397.

aliisve gravioribus disciplinis disputatio in honorem Angelici Doctoris habeatur. Atque ad agendum posthac ita festum diem sancti Thomae, quemadmodum patrono omnium scholarum omnium scholarum catholicarum dignum est, volumus eum diem studiosis esse feriatum, eumque non tantum solemni sacro, sed etiam-saltem in Seminariis et apud Religiosorum familias eiusmodi disputatione celebrari, quam modo diximus.

Ad extremum, quo nostrorum studia, Aquinate Magistro, in Dei gloriam Ecclesiaeque fructum cedant quotidie maiorem, his Litteris precandi formulam, qua ipse utebatur, adiungimus, Vosque obsecramus ut evulgandam curetis. Eam autem quotiescumque quis rite recitaverit, sciat, auctoritate Nostra, septem annorum totidemque quadragenarum poenam sibi esse remissam.

Auspicem vero divinorum munerum ac testem paternae benevolentiae Nostrae, Vobis, Venerabilis Fratres, et clero populoque unicuique vestrum credito apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis iunii, in festo Principum Apostolorum, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus nostri secundo.

ORATIO

PIUS PP. XI.

Creator ineffabilis, qui de thesauris sapientiae tuae tres Angelorum hierarchias designasti, et eas super caelum empyreum miro ordine collocasti, atque universi partes elegantissime distribuisti: Tu, inquam, qui verus Fons Luminis et Sapientiae diceris, ac supereminens Principium, infundere digneris super intellectus mei tenebras, tuae radium claritatis, duplices, in quibus natus sum, a me removens tenebras, peccatum scilicet et ignorantiam. Tu, qui linguas infantium facis disertas, linguam meam erudias atque in labiis meis gratiam tuae benedictionis infundas. Da mihi intelligendi acumen, retinendi capacitatem, addiscendi modum et facilitatem, interpretandi subtilitatem, loquendi gratiam copiosam. Ingressum instruas, progressum dirigas, egressum compleas: Tu qui es verus Deus et homo, qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

LETTER OF THE HOLY FATHER TO THE REV. PATRICK
JEROME HENNESSY, SUPERIOR-GENERAL OF THE IRISH
CHRISTIAN BROTHERS, ON THE CENTENARY OF THE
CANONICAL CONFIRMATION OF THE INSTITUTE
(May 23, 1923)
EPISTOLAE

AD R. D. PATRITIUM HIERONYMUM HENNESSY, MODERATOREM GENERALEM
CONGREGATIONIS FRATRUM A SCHOLIS CHRISTIANIS HIBERNIAE: PLENO
IAM SAECULO AB INSTITUTI IPSIUS CANONICA CONFIRMATIONE

Dilecte fili, salutem, et apostolicam benedictionem.-Conditum anno MDCCCII ab Edmundo Ignatio Rice Institutum in Hibernia vestrum, idemque a decessore Nostro immortalis memoriae Pio VII, duodeviginti

post annos, canonice confirmatum, quamquam exiguis orsum est initiis, successu tamen temporis adeo, benignitate Dei, floruit, ut non paucas hodie sedes habeat, in omnibus fere orbis terrarum partibus constitutas. Quarum profecto numerus permultum cresceret, si tot vobis sodalium copia suppeteret, quot ad novas domos aperiendas undique ab Episcopis expetuntur ac desiderantur. Quod autem opera, dilecte fili, vestra tanti apud omnes fiat, nihil mirari licet si perpendatur, qua vos via ac ratione, sane laudatissima, adolescentes hinc scientia atque amore religionis imbuatis, inde ad civilem cultum et ad ingenuam vitae consuetudinem eductis. Videmur interea Nos vobis dedisse unde animos ad maiora caperetis, cum novas Sodalitatis constitutiones haud ita pridem probavimus, quae non modo ad Codicis praescripta, uti aequum erat, accommodatae essent, sed etiam sic temperatae, ut Congregationis istius latius proferendae necessitatibus et locorum, quae incolitis, condicionibus multo melius congruerunt. Iamvero eas, dilecte fili, ut perdiligenter servetis et custodiatis, ipsum a vobis postulat, quod singulos obstringit, officium perfectionis vitae sanctitatisque persequendae: quam quidem qui persequi neglegant, iam eo ipso ad iuvenes sancte instituendos, omnino inhabiles evadunt atque impares. Utinam qui te summo utuntur moderatore religiosi viri saepius animo reputent, quotquot ad excolendam iuventutem vocantur divinitus, eos ad altissimum utilissimumque vocari munus ; quo in explendo si, unice ad Dei Gloriam animarumque salutem spectantes, actuose elaborarint Christum Iesum, innocentium puerorum amantissimum, sibi utique, ex ipsa eius promissione, obligabunt. Cupimus, igitur, ad Sodalitatem vestram quam plurimi convolent tirones, qui, divino Spiritu instincti, aveant in tam grande opus vobiscum incumbere ; ut, aucto magistrorum christianorum numero, iam spes simul augeatur christianae posteritatis cum maximo Ecclesiae civitatisque emolumento. Caelestium interea donorum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte fili, universaeque Congregationi tuae apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis maii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

PIUS PP. XI.

'MOTU PROPRIO' ON TEACHING OF CHRISTIAN

DOCTRINE

(June 29, 1923)

MOTU PROPRIO

DE CHRISTIANAE DOCTRINAE INSTITUTIONE TOTO ORBE CATHOLICO

ORDINANDA

PIUS PP. XI

Orbem catholicum Encyclicis Litteris cum primum alloqueremur, omnium malorum, quibus humana societas laboraret, unum remedium

admonuimus illud fore, si pax Christi in regno Christi quaereretur : addidimusque huiusmodi regnum in terris non aliter constabiliri, nisi Ecclesiae labore et industria, dantis operam hominibus educandis. Id autem tum maxime facit Ecclesia, cum pro suorum sapientia institutorum et legum pueris adultisque doctrinam religionis impertit. Quapropter decessor Noster desideratissimus, Benedictus XV, per litteras a Sacra Congregatione Concilii datas, sacrorum Antistites ex Italia interrogavit, num variis de religiosa populi institutione praescriptionibus obtemperaretur; ad quae illi interrogata, pro sua quisque diligentia et studio, responderunt.

1

Iam vero quod vigilantissimus Pontifex peropportune inchoaverat, Nos, hanc quoque tamquam hereditatem ab ipso traditam volenti animo recipientes, omnino perficere decrevimus. Eius rei gratia, atque etiam ut huius incepti beneficam virtutem ad cunctas gentes extendamus, placet admodum inire rationem, cum cogitationes ac studia bonorum omnium ad causam saluti communi tam coniunctam revocandi, tum praecipue sacrorum Pastorum toto orbe operam diligentiamque adiuvandi roborandique in re, qua nihil sane pluris interesse potest, idque instituendo apud Romanam Curiam proprio quodam officio, quod dicitur, cuius ope Nos eam quam huic tantae rei debemus summam vigilantiam et curam in Ecclesia universa, melius ac facilius praestare possimus.

Itaque, motu proprio ac de Apostolicae potestatis plenitudine, Nos apud Sacram Congregationem Concilii peculiare Officium instituimus et per has Litteras institutum declaramus, quo velut instrumento utatur Apostolica Sedes ad urgendam toto orbe terrarum obtemperationem suis legibus de populo christianae doctrinae praeceptis erudiendo: cuius Officii sit universam in Ecclesia actionem catechisticam moderari ac provehere.

Equidem confidimus salutares inde perceptum iri fructus, maxime si ad Apostolicae Sedis auctoritatem ea prompta et alacris Episcoporum ceterique cleri bonorumque laicorum, quam dare solent, opera, quod non dubitamus, accesserit. Sed tamen sinant, quotquot sunt ex utroque sexu consociationes sodalitatesque catholicorum, se a Nobis rogari, ut vel statas de catechismo conciones in sua quaeque paroecia ipsae in exemplum frequentando, vel clero parochiali adiutores ministrando, melius in dies de Ecclesia mereri velint in hoc quidem genere, quo nullum homini catholico nec sanctius nec magis necessarium esse videatur.

Atque eo etiam vehementius rogamus devotas Deo ex utroque sexu familias, ut non modo singulos singularum dioecesium suarum Antistites hac ipsa in re adiuvent, sed etiam curent in suis collegiis alumnos gradatim sic catechismo instruendos ut, cum plenius sapientiusque, quam solent, christianam doctrinam perceperint, et suam fidem contra ea quae obiici vulgo consueverunt, possint defendere et eandem aliis quam plurimis vel inculcare vel suadere nitantur.

Illud etiam magnopere cupimus in praecipuis quibusque sedibus religiosarum sodalitatum quae iuventuti instituendae sunt deditae, ibi, praesidibus ducibusque Episcopis, scholas aperiri delectis ex utroque

1 Acta Apostolicae Sedis, XIII. (1920), p. 299.

« PrécédentContinuer »