Images de page
PDF
ePub

CAPUT V

DE INITIO PROCESSUS ET DE CITATIONIBUS FACIENDIS

33. § 1. Si omnia expleri non possunt unica sessione, processus in sessiones dividitur; videlicet, quoties tribunal a iudice legitime convocatur ad processus acta explenda, sessio habetur.

§ 2. De decreto iudicis quo sessio clauditur et alia vel tunc indicitur vel erit opportuno tempore indicenda, nisi instructio causae sit absoluta, mentio in actis facienda est.

34. § 1. In prima sessione tribunal coadunatur et etiam completur si aliqui desint administri. Siquidem in ea iudex communicat: a) litteras Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum, quibus processus instructio Ordinario committitur; b) litteras Ordinarii, nisi ipse per se praesit, quibus iudicis officium subdelegat; c) deputationem defensoris vinculi et actuarii iam ab Ordinario peractam, vel ab ipso iudice, vi specialis delegationis, vel iam factam, vel in hac sessione faciendam ; d) electionem officialium substitutorum; e) supplicem libellum oratoris inquisitionis introductorium; f) denique praestandum est iusiurandum, ad tramitem n. 19 (cf. in Appendice, nn. VI-IX).

§ 2. Ista propria sunt primae sessionis, in qua tamen et alia expleri possunt acta, vel ipsa instructio absolvi, si ita res patiatur: quod non contingere solet ; quare in reliquis habetur conventus personarum tribunal constituentium ad certa processus acta conficienda. Conventus autem habetur die et loco determinatis in superiore proxima sessione; nisi iudex maluerit statuere ut sessio habeatur die et loco dein determinandis et indicendis.

35. Aliquot diebus antequam tribunal congregetur, iudex citat eum qui examini est subiiciendus, itemque defensorem vinculi et actuarium, nisi hi iam in superiore sessione invitationem exceperint, ut in n. 34, § 2 (cf. in Appendice, nn. X et XXII)

36. Citatio parti et testi fit per litteras in modum invitationes, tamen praeceptive; quae litterae contineant: a) praeceptum iudicis ad comparendum; b) nomen, cognomen et domicilium illius qui in ius vocatur; c) iudicem coram quo comparere iubetur ; d) locum et horam audientiae ; e) causam, ob quam convenitur satis significatam, seu saltem generalibus verbis indicatam (Can. 1715, § 1); f) iudicis et actuarii subscriptionem et tribunalis sigillum (cf. in Appendice, n. XV).

37. Citatio clausa Curiae cursori, ne evulgationi ansa praebeatur, tradetur; et per eundem cursorem erit private et personaliter intimanda. Altera citationis scheda asservatur in actis (Can. 1716). Si ob distantiam vel aliam causam, per cursorem fieri non possit intimatio, scheda citationis, iussu iudicis, transmitti poterit per tabellarios publicos, dummodo commendata et cum syngrapha receptionis, vel alio modo, qui, secundum locorum leges et conditiones, tutissimus sit (Can. 1719). Cursor si per se intimationem peregerit, de ea in scriptis, ad calcem schedae in actis fasservatae. manu propria subsignatis, ad iudicem referat (cf. in Appendice, n. XVI); si vero intimatio facta fuerit per publicum tabellariorum officium, in actis adservetur fides eiusdem officii.

38. § 1. Quoties, diligenti inquisitione peracta, adhuc ignoretur ubi commoretur pars conventa aut etiam testis, si rei gravitas postulet, locus est citationi per edictum. Hoc autem fit affigendo per cursorem ad fores Curiae schedam citationis ad modum edicti, per tempus prudenti iudicis arbitrio determinandum, et in aliqua publica ephemeride eam inserendo. Si vero utrumque fieri nequeat, alterutrum sufficiet (Can. 1720; cf. in Appendice, n. XXIII).

§ 2. Si citatus praecepto comparendi obtemperare renuerit, videat iudex an renovanda sit citatio (Can. 1843, § 2), vel aliis modis magis opportunis et efficacibus uti expediat, ut foret interventus personae amicae vel auctoritate gravis. A remediis coërcitivis, ut flectatur contumacia, abstinere ut plurimum prudens erit.

§ 3. Iudex videat etiam an partis vel testis non comparitio seu contumacia, per alios testes, de re circa quam illi interrogati fuissent edoctos, suppleri possit.

CAPUT VI

DE IUREIURANDO A PARTIBUS, TESTIBUS ET PERITIS PRAESTANDO, ET DE INTERROGATIONIBUS IISDEM FACIENDIS

39. Iudex, antequam cuipiam in ius vocato interrogationes deferat, exquirat iusiurandum de veritate dicenda, tacto s. Evangeliorum libro (cf. in Appendice, nn. XVIII et XXIX). Si citatus suas attestationes sub iureiurando reddere renuat, et iudex instructor censeat eius attestationes esse utiles ad veritatem detegendam, potest eas excipere, facta tamen in actis mentione de iurisiurandi recusatione eiusque causa.

40. Iudex partem, testem aut peritum ad iusiurandum recipiens, eum, prouti casus ferat, commonefaciat de sanctitate actus et de gravissimo delicto quod admittunt iurisiurandi violatores, adnotando peculiarem gravitatem iurisiurandi in subiecta materia et periurii funestissimos effectus, iuxta ea quae in Decreto adnotantur; item, si pro qualitate personarum opportunum hoc videatur, moneat de poenis quibus obnoxii fiunt in foro Ecclesiae qui falsum in iudicio iurati affirmant. Poenas contra iurisiurandi violatores sunt: a) interdictum personale, si periurus sit laicus; b) suspensio, si clericus (Can. 1743, § 3).

Has tamen poenas iudex ne ferat inconsulto Ordinario.

41. Examen faciendum est a iudice, cui adsistant oportet defensor vinculi et notarius ceu actuarius. In examine interrogationes non ab alio quam a iudice, vel ab eo qui eius locum tenet, faciendae sunt. Quapropter si a defensore vinculi novae interrogationes testi faciendae sint, has non testi, sed iudici, vel eius vicem gerenti, proponere debet, ut eas ipse deferat (Can. 1773, §§ 1-2).

42. Interrogationes proponendae dividuntur in generales et particulares: priores ordinantur ad exquirendum de generalibus personae adiunctis, hoc est de nomine, cognomine, origine, aetate, religione, conditione, domicilio et necessitudine cum partibus in causa; hae semper et omnibus indistincte sunt deferendae, nisi iudex existimet unam vel alteram esse in casu particulari omittendam. Posteriores ordinantur ad veritatem eruendam circa factum inconsummationis et causas dispen

sandi. Praeterea a teste semper exquirenda est scientiae causa, nempe unde, quando et quomodo ea quae asserit, habeat cognita (Can. 1774). 43. § 1. Interrogationes sint breves, non suggestivae, non plura complectentes, pertinentes ad causam de qua agitur, testis intelligentiae accommodatae et vulgari sermone expressae (Can. 1775).

Ne

§ 2. Partes et testes et periti oretenus responsiones reddant. praemoneantur de interrogationibus faciendis, nec eis permittatur depositionem legere, nisi in aliquo casu particulari iudex opportunum censeat sinere ut pars interrogata aliquod grave documentum legat, quod eius dicta comprobare vel eius memoriam adiuvare valeat (Can. 1776-1777). 44. § 1. Partis, testis et periti responsio ex continenti redigenda est scripto ab actuario, non solum quod ad substantiam spectat, sed etiam quod attinet ad editi testimonii verba (Can. 1778).

§ 2. Si verba referri non possunt, vel quia nimis praecipitanter prolata, vel quia impropria et inter se non logice connexa, iudex dictabit responsionem in actis redigendam.

§ 3. Actuarius interrogationes iam in scriptis exaratas non referet ; sed responsiones ex ordine designabit eodem numero quo notantur relativa interrogatoria; interrogationes vero ex officio additas adverbum referet.

45. Actuarius in actis accurate singulis vicibus adnotet iurisiurandi praestationem, et generaliter omnia memoria digna, quae forte acciderint cum examina explentur (Can. 1779).

46. Parti et testi et perito antequam ab auditorio discedant, debent legi quae actuarius de iis quae viva voce quisque testatus est, scripto redegit, data eidem parti et testi et perito facultate addendi, supprimendi, corrigendi, variandi. Cum autem is responderit se nihil amplius habere quod dicat aut mutet, iterum iusiurandum de veritate dictorum et de secreto servando emittat (cf. in Appendice, n. XX), et deinde depositioni subscribere iubeatur, et post eum subscribant iudex, defensor vinculi et actuarius (Can. 1780, §§ 1-2).

47. § 1. Pars oratrix aut conventa poterit iterum ad examen vocari vel ad instantiam partis aut defensoris vinculi, vel ex officio a iudice, audito vinculi defensore ; et partes etiam poterunt inter se conferri (vulgo confrontare), si expediat et omne rixae aut scandali sit remotum periculum.

§ 2. Item testes et periti poterunt, partibus aut defensore vinculi id postulantibus, vel id statuente iudice ex officio, et audito vinculi defensore, denuo ad examen vocari, et circa iam attestata, vel circa nova facta vel quaestiones ex processu emergentes, interrogari (Can. 1772, §§ 2-3).

§ 3. Quoties id expostuletur a partibus, iudicis est suo decreto, audito vinculi defensore, eiusmodi postulationem reiicere vel admittere, cauto, si admittat, quod potissimum omnis collusionis aut corruptelae periculum absit (Can. 1781).

§ 4. Cum pars vel testis vel peritus novo examini submittitur, eadem serventur, congrua congruis referendo, quae de partium et testium examine infra edicuntur n. 68, § 2, et 69.

48. In conficiendis actis, seu in relatione scriptis redacta de iis quae fiunt aut decernuntur in sessionibus tribunalis, lingua latina adhibeatur ; citationes vero, iusiurandum a partibus, testibus et peritis praestandum,

interrogationes et responsiones, nec non relationes et vota peritorum, lingua vernacula exprimi possunt.

49. Documenta, quae lingua latina, italica aut gallica exarata non sint, latine reddantur ad verbum. Item acta quae lingua latina, italica aut gallica redacta non sint, in unam ex iis linguis authentice vertantur. Si ad versionem faciendam interpres foret adhibendus, is a iudice, audito vinculi defensore, eligatur, eique, sicuti aliis tribunalis ministris, duplex iusiurandum erit deferendum, nempe de munere fideliter obeundo et de secreto servando (cf. in Appendice, n. XXI).

CAPUT VII

DE EXAMINE PARTIUM

50. § 1. Primo ille coniux audiatur, qui supplicem libellum porrexit et est veluti actor in causa. Iudex eidem, praemisso iureiurando, interrogationes deferat a defensore vinculi concinnatas et clausas sibi traditas. Alias addat ex officio, si necessarium aut utile putaverit ad veritatem accuratius exponendam: in interrogationibus conficiendis et proponendis, subiecta in Appendice specimina inspiciantur.

§ 2. Si uterque coniux dispensationem efflagitet, opportunum, ut plurimum, est uxorem antea examini subiicere, et in examine erunt praecipue diligenter perquirendae rationes ob quas ambo coniuges in dispensatione efflagitanda consentiunt et concordant.

§ 3. Quia his in adiunctis maxime pertimescenda est collusio, veritas sedulo perquirenda erit per testes ex officio inducendos.

51. Uxori, oratrici vel conventae, post interrogationes generales, interrogationes speciales, prudenter pro adiunctis variandae, deferantur (cf. in Appendice, sub. n. XIX).

52. Item viro, oratori vel convento, eaedem interrogationes proponi poterunt, quibus aliae pro rerum adiunctis magis accommodatae, adiiciendae erunt (cf. in Appendice, sub n. XXIV).

53. Cum uxor virum de impotentia, sive absoluta sive relativa, insimulet, tunc a viro expetatur ut sese submittat corporali inspectioni, ad normam ss. canonum et harum regularum, n. 84.

54. Nisi certo aliunde constet, nunquam praetermittenda est interrogatio parti facienda, ut referat quando et a quo didicerit matrimonium ratum et non consummatum a Romano Pontifice posse dispensatione dissolvi.

55. § 1. Parti quae secundo loco interrogatur, si eius responsiones in pluribus et notabiliter discrepent a responsionibus alterius coniugis, erunt a iudice novae ex officio, vel ad instantiam defensoris vinculi, proponendae interrogationes, ad difficultatem et dubitationem diluendam, facta vel minus mentione coniugis contradicentis, prouti casus ferat et prudentia suggerat.

§ 2. Quoties rei gravitas postulet, iudicis est, audito vinculi defensore, ex officio vel instante altero coniuge aut vinculi defensore, partem ad novum examen vocare ad praescriptum n. 47, in quo novae interrogationes seu contestationes proponentur.

§ 3. Si responsiones in novo examine exceptae rem non undequaque expediant, sed viam videantur aperire ulteriori veritatis investigationi, altera parte quae primo loco fuit interrogata iterum ad examen vocata, eidem in contestatione ponantur responsiones ab adverso coniuge redditae, non exclusa collatione partium inter se et firmo praescripto n. 47. 56. § 1. Iudex nunquam omittat interrogare partes circa existentiam causae ad impetrandam dispensationem invocatae.

§ 2. Huiusmodi interrogationem iudex etiam faciat testibus, qui de re edocti verosimiliter praesumantur.

57. § 1. Antequam finiatur examen et praestentur quae statuuntur n. 46, iudex a parte petat ut producat testes septimae manus; et alios etiam, si quos habeat, de petitae dispensationis obiecto instructos.

§ 2. Sedulo quaerendum est a parte, quoties alter coniux sit contumax; ut indicare velit testes qui cum sint de istius familia aut vicinia aut eius res domesticas cognoscant, probabiliter utile testimonium praestare valeant.

CAPUT VIII

DE TESTIUM PRODUCTIONE ET ALIIS PROBATIONIBUS AD REM

FACIENTIBUS

58. In his causis, debet uterque coniux testes, qui septimae manus audiunt, inducere, sanguine vel affinitate sibi coniunctos, sin minus vicinos bonae famae, aut alioquin de re edoctos, qui iurare possint de ipsorum coniugum probitate, et praesertim de veracitate circa rem deductam in controversiam (Can. 1975, § 1).

59. Testimonium septimae manus, ut ipsa denominatio innuit, septem testibus ex utraque parte inductis, hoc est septem ab una et septem ab altera, constare debet. Quod si tot testes haberi nequeant, sufficere poterunt pauciores; ratio tamen in actis referenda est, cur septenarius numerus haberi non potuerit.

60. § 1. Testimonium septimae manus est argumentum credibilitatis, quod robur addit depositionibus coniugum, sed vim plenae probationis non obtinet, nisi aliis adminiculis aut argumentis fulciatur (Can. 1975, § 2).

§ 2. Testes septimae manus, quatenus sunt de credibilitate, eo maiorem sibi conciliant fidem, quo potiora habent documenta de sua probitate. Habendi sunt autem quasi testes de scientia, et hinc maximam faciunt fidem, cum referunt se ex coniugibus aut ex proximioribus parentibus, tempore non suspecto (ut ifra, n. 70), didicisse matrimonium mansisse inconsummatum.

61. Testibus septimae manus iudex alios testes ex officio adiungere potest, imo debet, quando scilicet testes septimae manus vel a parte non inducantur, vel tres tantum aut quatuor inducantur, vel ad rei veritatem illustrandam, etsi septem vel plures ab utraque parte producantur, insufficientes sint.

62. Inductio testium ex officio non est praetermittenda, cum ex actorum instructione ediscitur, alias adesse personas de re controversa edoctas, vel quae alio modo utilem attestationem reddere valent.

« PrécédentContinuer »