Images de page
PDF
ePub

temporis cursum, sequuntur Christum Dominum in variis vitae contemplativae et activae statibus et officiis, et ad suam evangelicam perfectionem cum salute animarum constanter tendunt, non infimum tenet locum Franciscale Institutum Sororum, quae Missionariae a Maria nuncupantur atque spiritu et regula legiferi Patris Francisci omnigena caritatis officia in locis Missionum apud infideles ferventer exercent. E Sororibus huius Instituti hodie conspicua apparet Maria Assumpta Pallotta, de cuius Causa beatificationis et canonizationis introducenda coram hoc Sacro Ordine quaestio agitur. Eius ortus, vita, gesta et mors pretiosa, prouti acta processualia narrant, hic breviter summatimque describuntur. In oppido Force, dioecesis Montis Alti, ab honestis piisque parentibus Aloisio Pallotta et Euphrasia Casali, die 20 augusti anni 1878, ortum duxit Maria Assumpta, postridie baptizata et sacro chrismate linita die 7 iulii anni 1880. Eius mater et avia omnem adhibuerunt curam, ut succresceret docilis et pia. Sexennis incoepit scholam adire, sed, utpote prima ex quinque fratribus, non potuit diu studiis incumbere, rebusque domesticis utilem operam suam libenter dedit. Comis, obediens, modesta et actuosa, cognatis et notis, omnibus erat cara et iucunda. Duodecim annos agens ad sacram synaxim, diligenter praeparata, devotissime accessit. Inde eius fervor pietatis et caritatis in Deum et proximum magis emicuit. Quotidie enim bis vel ter Sacris adstabat in templo, atque diebus dominicis in auxilium et sub directione parochi pueros et puellas elementa Doctrinae christianae docebat. Interim diebus ferialibus, laboribus et officiis quoque infimis vacans, aliquid emolumenti percipiebat, ut suae suorumque egestati subveniret, nunquam de sua humili conditione sollicita nec querens. Saepe invitabat laborum socias et amicas, sponte faventes, ad orationem, potissimum Rosarii Marialis, et ad pia colloquia et lectiones de mysteriis Domini, de virtutibus et beneficiis Beatae Mariae Virginis et de exemplis Sanctorum, ad hunc etiam finem, ut removeret et praeveniret scandala, otium pravum et loquacitates vel cantilenas noxias vel minus decentes. Hisce bonis operibus adiungebat macerationes, poenitentias et ieiunia, quae triduo per singulas hebdomadas fideliter observabat quatuor annis postremae suae commorationis in paterna domo : quibus modis, corpus suum in servitutem redigens, ad perfectiorem vitae statum amplectendum se disponebat. Casus adversos, suspiciones ac difficultates per plures menses usque ad vigiliam introitus in religionem ipsa passa est, sic permittente Deo ut eius constantiam in vocatione religiosa probaret. Tandem, voti compos effecta, die 5 maii anni 1898, Maria Assumpta Institutum Sororum Franciscalium Missionariarum a Maria est ingressa, et, postulatu peracto, vestem religiosam recepit. In domo novitiatus loci Cryptaeferratae, vulgo Grottaferrata, Tusculanae dioecesis, tyrocinio laudabiliter expleto, Romae prima vota emisit, die 8 decembris anni 1900. Deinde in religiosa domo Florentina, ad quam missa fuerat, vota perpetua die 13 februarii anni 1904 nuncupavit, ibique mansit usque ad mensem martium eiusdem anni. In tribus illis locis humilis ancilla, sicut flos subter herbiculas, suavitates odorum suarum virtutum afflavit, benevolentiam et existimationem Superiorum et Sororum sibi concilians. Ipsi Superiores, quibus desiderium se in loca

missionum conferendi patefecerat, paulo post annuerunt, eorumque iussu, die 19 martii ipsius anni 1904, navim conscendit, ut regionem Sinensem peteret. Ante discessum Antistita sic eam allocuta est: Quam pulcra gratia tibi contingit! Pergisne libenter in eundem locum, ubi Sorores nostrae martyrium subierunt?' Et Maria respondit: Utique; perinde

ac manerem Florentiae, si Iesus ita vellet.' Ad missionem Sciansi una cum Sororibus designatis recto itinere pervenit, atque, mense transacto in loco Ce-fu, petiit Tung-eul-keu, ubi permansit usque ad obitum. Illic idem vitae genus gessit quod in Italia peregerat, officiumque suum sedulo adimplebat, Deo servire cogitans. Constanter hilaris et numquam turbata, Sorores adiutrices alliciebat ad Salutationem angelicam secum recitandam vel canendam, atque cum iis preces et opera divinae Maiestati offerebat pro paganorum et peccatorum conversione, pro iniuriarum Deo initarum reparatione et pro animarum in Purgatorio degentium suffragio, quas etiam adiuvare solebat centum Requiem recitando et indulgentias Ecclesiae applicando. Suam vero voluntatem divinae voluntati plane conformem ostendebat ingeminans: Fiat! fiat! Quo studio et ardore in se et in sodales amorem Dei et proximi foveret et pietatem erga praecipuam patronam et matrem Beatissimam Virginem Mariam, testantur ipsae sodales in Processu, quae eius humilitatem, obedientiam, caritatem aliasque virtutes maxime collaudant. Verum post unum tantum in Missionis loco commorationis annum, Maria Assumpta in finem vitae vergit. Etenim repente lethali morbo, tunc illis in locis grassante, et febri quam typhon medici vocant, corripitur. Digna iam erat quae audiret a Christo Domino: Veni, sponsa Christi, accipe coronam quam tibi Dominus praeparavit in aeternum.' Paucos post dies, ingravescente morbo, omnibus Ecclesiae sacramentis refecta ac roborata, hora fere septima post meridiem, die 7 aprilis anni 1905, aetatis suae septimo post vigesimum, Maria Assumpta, Sororibus peramanter valedicens, totam Sacratissimo Cordi Iesu se commisit et ad caelestes divini Agni nuptias laetissima evolavit. Excelsus Deus, qui humilia respicit in caelo et in terra, famulos et ancillas suas etiam in terris honorare dignatur per memoriam et benedictionem militantis Ecclesiae suae. Quod revera obtigisse videtur Sorori Mariae Assumptae, cuius fama sanctitatis, virtutum et miraculorum in genere, in vita incepta, post obitum magis in dies clara, diffusa et constans perhibetur. Unde inquisitionibus super ea in Curia Tusculana aliisque in locis Ordinaria auctoritate instructis et absolutis, Romamque ad sacrorum rituum Congregationem delatis, iuxta morem iurisque ordinem, revisione scriptorum Servae Dei peracta et relata, Sacra eadem Congregatio die 23 ianuarii 1918 decrevit nihil obstare quominus ad ulteriora procedi possit. Quare, instante R. P. Antonio Maria Santarelli, Ordinis Fratrum Minorum et huius Causae postulatore, attentisque litteris postulatoriis quorundam Emorum S. R. E. Cardinalium, plurium Rmorum Archiepiscoporum et Episcoporum necnon Capitulorum, Ordinum et Congregationum religiosarum aliorumque piorum christifidelium utriusque sexus, enixe rogantibus Rño P. Bernardino Klumper, Ord. Fr. Min. Ministro Generali, atque Antistita et Consilio Generali Instituti Franciscalis Missionariarum Mariae, Emus et Rmus Dñus

Cardinalis Camillus Laurenti, eiusdem Causae Ponens seu Relator, in Ordinariis sacrorum rituum Congregationis comitiis subsignata die ad Vaticanas aedes coadunatis, sequens dubium discutiendum proposuit : An signanda sit Commissio introductionis Causae, in casu et ad effectum, de quo agitur? Et Emi ac Rmi Patres sacris tuendis ritibus praepositi, post relationem ipsius Emi Ponentis, audito voce et scripto R. P. D. Angelo Mariani, S. Fidei Promotore generali, omnibus accurate perpensis, rescribendum censuerunt: Signandam esse Commissionem introductionis Causae, si Sanctissimo placuerit. Dei 24 iulii 1923.

Quibus omnibus Sanctissimo Domino nostro Pio Papae XI per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum relatis, Sanctitas Sua rescriptum eiusdem Sacri Consilii ratum habens, propria manu signare dignata est Commissionem introductionis Causae beatificationis et canonizationis Servae Dei Mariae Assumptae Pallotta, Instituti Sororum Franciscalium Missionariarum Mariae, die 25 eisdem mense et anno.

L. S.

A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. R. C. Praefectus.
ALEXANDER VERDE, Secretarius.

RUBRICAL DOUBT REGARDING THE VOTIVE MASS OF THE SACRED HEART ON THE FIRST FRIDAY OF THE MONTH

(June 27, 1923)

SACRA CONGREGATIO RITUUM
DUBIUM

CIRCA MISSAM VOTIVAM SACRATISSIMI CORDIS IESU PRIMA FERIA VI MENSIS

Sacrae Rituum Congregationi sequens dubium pro opportuna solutione propositum fuit; scilicet :

'Prima feria sexta mensis ianuarii incidente in diem secundam vel tertiam vel quartam eiusdem mensis, permittiturne Missa de Sacratissimo Corde Iesu, tamquam votiva solemnis, concessa per decretum S. R. C., n. 3712, Urbis et Orbis, diei 28 iunii 1889; an potius praefatae Missae substituenda sit in casu Missa Puer natus est nobis de die 30 decembris, sine Commemoratione de Sacratissimo Corde Iesu?'

Et Sacra eadem Congregatio, audito specialis Commissionis voto, re perpensa, rescribendum censuit :

Negative ad primam partem, affirmative ad secundam, iuxta novam Rubricam specialem Missalis Romani, sub die 25 decembris, et Decreta S. R. C. Dubium, 8 iulii 1921, atque Hildesien., 16 iunii 1922, ad XII et XIII.

Atque ita rescripsit ac declaravit, die 27 iunii 1923.

L. S.

A. CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Rufinae,
S. R. C. Praefectus.

ALEXANDER VERDE, Secretarius.

REVIEWS AND NOTES

FIRST NOTIONS OF HOLY WRIT for Students, Readers and ENQUIRERS, By Cuthbert Lattey, S.J., M.A. London: Longmans, Green, and Co. 1923.

THIS work consists of six essays, dealing, respectively, with the importance of Scripture study, the meaning of Inspiration, the text of Sacred Scripture, the origin of the Vulgate, the literary form of Scripture, and the evidential value of the Sacred Text. These essays appeared originally in the Catholic World. The Author was well advised in publishing his essays together in book form, for, while the subjects with which they deal are discussed in the various seminarist manuals of Introduction to Scripture, they have not hitherto been made accessible and interesting to the English-speaking Catholic layman. Father Lattey covers a great deal of ground in his essays. Though he omits nowhere anything of importance, his exposition of the various intricate matters discussed is perfectly clear and simple. While he has thus succeeded in putting his stores of knowledge at the service of the intelligent, but theologically untrained, reader, his work will also be found very sug gestive and helpful by both students and teachers of Scripture. His chapters on Inspiration and the Vulgate are particularly good, and contain many points which may be new even to experienced workers in Scripture.

This work deserves to be cordially recommended to the readers of the I. E. RECORD.

P. B.

DE JURE PAROCHORUM AD NORMAM CODICIS JURIS CANONICI. P. Ludovicus I. Fanfani. Taurini-Romae: Ex Officina Petri Marietti. A SPECIAL chapter of the Code is devoted to Parishes and Parish Priests. Its compass, however, is very brief, including only Canons 451-470, and manifestly is incapable of containing all the legislation on this subject. There are many points relating to parishes and parish priests which have also more intimate connexion with other matters, and which consequently are relegated much more appropriately to other parts of the Code. Thus, a parish, being usually a benefice, has many features in common with other benefices, and hence, as one naturally expects, the chapter on this latter subject is to a large extent applicable to parishes also in fact, it regulates almost entirely their erection, union, division, and dismembration. The procedure for the administrative removal of parish priests is outlined most appropriately, not in the special chapter referred to, but in connexion with the general legislation on Extrajudicial Processes in the fourth book. Many of a pastor's most important rights and obligations have reference to the Sacraments; and it is in the canons

:

the Sacraments that, as a rule, they are to be found. These are but few examples to show how widespread is this subject of parishes and arish priests, and how inadequate an acquaintance with it one can equire if one merely studies Canons 451-470.

The present volume brings together from the various parts of the ode all the canons which have a bearing, no matter how remote, upon Mais subject; and for this reason alone, even though there were no other commend it, it must prove a great help to those who have a theoetical or practical interest in the administration of a parish and in the ghts and duties of its pastor. For the priest on the mission, who is imself already engaged in parochial work, it will be especially useful. o him are wanting time and opportunity, as a rule, and, not infreuently, inclination also, for a very close study of Canon Law. What boon it will be for him then to get all the legislation dealing with his vork brought together and arranged in an ordered sequence! Moreover, his volume is not confined to parish priests merely, it deals also with arochial vicars, so that it forms a complete handbook for all who are ngaged in the care of souls, whether it be in a principal or a subordinate osition.

The fact that the work under review brings together all the canons of the Code connected with its subject matter is not by any means its only claim for commendation: its historical notes and its commentary nust also prove very useful. It is true, indeed, that the consideration given to the historical aspect of the question is rather on the brief side; but what there is of it is very much to the point. Many, too, we are sure, will be inclined to regard brevity in this department as a merit rather than a defect. The commentary, on the other hand, is very full. Most of the obscurities and difficulties which present themselves receive the author's attention, and his explanations are always clear, and in many cases of high value. By way of illustration we need only refer to his comments on the term 'parish priest,' in which he discusses at much length the extension of the third class, who come under this designation in the Code-Vicarii paroeciales, si plena potestate paroeciali sint praediti. He has incorporated, too, all the interpretations of the Code Commission and most of the decisions of Congregations and Tribunals connected with this subject, so that the work is throughly up to date. We have no hesitation, therefore, in giving it our warm commendation.

THE PARABLES OF THE GOSPEL. Father L. Fonck, S.J. New York: Pustet & Co.; London: Herder & Co.

READERS of this work will easily perceive that it is the result of long and deep study, and that it is the best book which has ever appeared on the subject. If the learned President of the Biblical Institute, Rome, had given us nothing else, this treatise would entitle him to the gratitude of all students. He has read almost everything that was written on the Parables, and he makes good use of what he has read.

His five introductory chapters explain, in the nature of a parable in general, the specific character and object of Our Lord's parables, the

« PrécédentContinuer »