Images de page
PDF
ePub

illustrari consuevisse. Quae vero id genus fiunt in conventibus eucharisticis, per sacras conciones sermonesque, per Sacramentorum frequentiam perque insignes non raro reditus ad frugem, per diurnas nocturnasque supplicationes, per celeberrimas triumphali ritu ductas pompas, in quibus ipsis conventuum eucharisticorum summa consistit, ea sane, ut maximi momenti sunt, ita decoris plena et maiestatis.

De quo Nos quidem, Venerabiles Fratres, summas Deo grates ex animo vobiscum agimus; simulque meritas tribuimus laudes Episcoporum ordini et Clero, quorum instantiae laboribusque apostolicis rem, tam Deo gloriosam tamque animis salutarem, referimus acceptam; nec minus laudamus, ut aequum est, catholicos eos homines, quibus adiutoribus, impigris quidem et volentibus, secundum Deum, sacrorum et Antistites et administri successum operae suae fructumque debent.

Alterum quod Nos valde recreat et consolatur, hoc est singulari cum fidei et pietatis obsequio universitatem catholici nominis Nostras primas Litteras Encyclicas accepisse : cuius rei adhuc ad Nos undique affluxere necdum cessant praeclara testimonia.

Vehementer autem Nos illa et studiosa voluntas et officii conscientia delectat qua, ducibus Episcopis, clerici simul et laici homines, hortationibus incitamentisque Nostris obsequuti, in iis institutis inceptis operibusque sese exercent, quae omnia actionis catholicae appellatio complectitur. Quae quidem actio cum suapte natura pertineat ad animos sincero Iesu Christi spiritu, nempe sub sacrorum auctoritate pastorum, imbuendos, idque congruentur officiis temporibusque tum singulorum hominum tum humanae societatis pro rerum publicarum civilumque ordinum varietate, nemo non videt quantopere intersit eam vigere non modo ad religionis vitam et ad bonum Ecclesiae, verum etiam ad civilem cultum atque ad ipsius consortionis humanae utilitatem. Idcirco in Litteris Encyclicis, quas memoravimus, aperte significanterque diximus, eandem catholicam actionem hinc ad pastorale ministerium, inde ad christianam vitam sine dubio pertinere, ita ut, quicquid ad eam augendam fiat aut ad minuendam, id ipsum ad tuenda aut violanda Ecclesiae animarumque iura fieri videatur.

Quod igitur eiusmodi actio latius in dies diffunditur solidiusque confirmatur; quod per ipsam divinae Eucharistiae caritas penitus afflat animos eosque ad agendum alacriores facit; quod sacerdotes et laici atque ex utroque sexu adolescentes in hoc honestissimo certamine et tamquam apostolatu nullis curis laboribusque parcunt, haec Nos quidem sanctissimo complent gaudio, itemque ad spem erigunt aevi multo melioris.

Haud absimilem magnarum exspectationem utilitatum, quae quidem ad omnes orbis terrarum partes pertinent in quibus Evangelium praedicatur, illud Nobis commovet solemne propositum, ut, per proximum Annum sanctum, quaecumque catholicarum Missionum naturam ac vim, loca, res atque incrementa inlustrant, ea omnia in Nostris hisce Aedibus Vaticanis publice ad spectandum exhibeantur: quod quidem propositum Nostrum, ut probe scitis, Venerabiles Fratres, haud ita pridem nuntiavimus cum id ipsum dilecto filio Nostro Cardinali praefecto sacri Consilii Fide

propagandae exsequendum commissimus. Placet autem, in hoc amplissimo concessu, vobiscum communicare, rem iam nunc videri feliciter eventuram, cum idem Cardinalis delectique ab eo administri summa contentione in eadem apparandâ elaborent et ad litteras, quae invitationis causâ sunt in omnes partes dimissae, magna cum approbatione magnisque cum pollicitationibus sit rescriptum.

Ex quo certum habemus fore ut maximum sanctissimumque omnium catholicorum operum, quale est Opus Missionum, plurimum accipiat adiumenti. Christifideles enim, qui Anno Sancto ex omni ora ac parte terrarum ad sepulcra Apostolorum confluxerint ut plenissimam admissorum veniam uberrimamque gratiarum copiam assequantur, magnitudinem amplitudinemque divini illius Operis uno veluti oculorum obtutu conspecturi sunt, iidemque aestimaturi, quibus illud opibus praesidiisque indigeat, quae omne genus impedimenta sint sacris Christi legatis superanda, quam multa quamque magna usque adhuc ab iis gesta sint, quantoque et plura et maiora sint gerenda. Hinc facile coniicient, quam gravi ipsimet officio urgeantur opitulandi, pro sua quisque facultate, fortissimis magnanimisque viris, qui, patriâ, propinquis amicisque relictis, in dissitas barbariae regiones abeunt, ut sudores vitamque ipsam in salutem animarum profundant, quas Iesus Christus suo ipsius sanguine redemerit. Ad haec catholicae ipsae Missiones ex hoc veluti earum conventu illum quoque haud mediocrem percepturae sunt fructum, ut earundem moderatores et consilia conferant et rerum experimenta peropportune inter se communicent. Quin etiam id confidimus praecipue profuturum fingendis atque ad artem disciplinamque horum temporum conformandis missionalibus, ita, ut intelligentiores cotidie atque utiliores evadant gratiae et sanctitatis administri; cuius quidem gratiae et sanctitatis munera in traducendis ad Christum infidelibus principem obtinent obtinebuntque semper locum, cum res agatur supernaturalis prorsus ac divina.

Iucundum sane Nobis foret, Venerabiles Fratres, una vobiscum in hac rerum laetitia amplius insistere, nisi mentem animumque Nostrum alia revocarent, quibus, non iucunditas sane aut solacium, verum sollicitudines anxiaeque curae comitantur.

Etenim in proximis Europae Asiaeque plagis orientalibus, ubi christiani nominis cum sanctissima monumenta exstant tum maxima negotia vertuntur, horrida usque tempestas insidet, iisdem populis regionibusque incredibiles molestias calamitatesque continuans, summo cum detrimento non religionis tantum sed ipsius etiam cultus civilis et humanitatis. Supervacaneum est quidem hic profiteri, Nos, quemadmodum semper pro viribus et tutati sumus et tuebimur catholicorum in Loca Sancta iura -quae cum apertissima multoque ceteris potiora sunt, tum nulli unquam obnoxia praescriptioni--ita tot tantisque earum gentium necessitatibus opem pro facultate Nostra omni studio afferre perseveraturos. Atque utinam omnibus patria extorribus puerisque, altero vel utroque parente orbatis, tutum perfugium et salutis praesidium praebendi copia suppeteret, quod quidem multis iam quamvis paucis profecto in tanta multitudine-praebuimus, adiuvante Nos piorum liberalitate, quos libet in hac maiestate loci cum grati animi significatione commemorare.

Accedit ut ne ipsa quidem multis gravibusque malis vacet Europa, cum et in continenti et magnis in insulis nationes olim florentissimae eaedemque civilis cultus magistrae, per interneciva bella maximis illatis acceptisque detrimentis conterantur, non sine praesenti vel graviorum damnorum periculo, quae in universam Europam atque adeo in omne hominum genus incumbant. Quod quanto Nobis sit dolori, verbis exprimere non possumus, cum erga omnes, qui utrinque dimicant, paternum geramus animum et experiamur. Nam sive politicae libertatis vel opinione vel studio inter se populi dissideant, sive pactorum interpretatione aut iurium officiorumque ex pactis manantium aestimatione discrepent; sive in domo paterna sint semper versati, sive recenti aut veteri memoria eam deseruerint; universi omnes filii sunt communis Patris, qui, dum domestico convivio cum praesentibus accumbit, exspectat cum desiderio reduces eos qui absunt; omnes enimvero sunt ex eodem ovili oves et agni, quo sine ulla temporis intermissione idem divinus Pastor amanter appellat.

Nobis autem magna cum sollicitudine in dimicantium turbam intuentibus, filii undique occurrunt, optimi quidem atque huic Apostolicae Sedi, alii aliis de causis, carissimi: vel ex Insula Sanctorum, vel ex Angelorum Terra, vel ex natione Ecclesiae primo genita, vel ex illa Germania catholica, quae lugendum ab Ecclesia Romana discidium, abhinc quattuor saeculis factum, studio tam acri, tamque solida et apta vitae christianae disciplina, in medio ipso furore belli, compensavit, atque etiam in praesenti discrimine compensat.

Neque Nos latet quantam inde iacturam accipiant omnia quae ad christianum nomen vel confirmandum vel provehendum sapienter filii illi Nostri instituerant, eo Nobis cariores quo gravioribus calamitatibus premuntur. Quo autem maerore Nos tantarum acerbitatum molem continuationemque prosequamur vix opus est dicere.

Fecimus omnino-testis est Deus-ad hanc miseriarum immensitatem vel tollendam vel certe levandam, quantum pro Nostra et facultate et auctoritate potuimus ; idque facere non desistemus, quoad aliqua affulgeat spes, pacem saltem filiis inter se digladiantibus praedicando, pacem inculcando, pacem inquimus illam, quam etiam nunc ex intimis visceribus invocamus. Illud tamen in Nobis est, eritque perpetuo, ut Deum pacis imploremus, qui pacem restituat firmetque suam in omnium animis, iustitiae caritatisque eis sensus iniiciens, eosque ad amicitiae consensiones inclinans; id quod Nos omni animi studio et in praesens precamur et posthac precaturi sumus.

Iam tristiora multo ac luctuosiora a Russiacis regionibus exstiterunt. Haec tamen, utpote omnibus cognita et ubique per ephemerides quam latissime pervulgata, hic persequi singillatim nil attinet: unum silentio praeterire non possumus. Dum enim illuc missi a Summo rei catholicae Moderatore praeclarissimi viri, iique propter patientiam sollertiamque suam omnium admiratione et laudibus digni, afflictos et prope fame enectos e magna illa natione populos benefactis cumulant, ex ea nimirum largitate quam Nobis subsidia suppeditaverant et impense a Nobis invocata et a catholicis totius orbis abunde constanterque collata: ecce

insignes catholicae religionis Antistites et administri in vincula coniici, quaestionibus urgeri, ad diuturnam arctamque custodiam damnari, eorumque unus crudelissime necari. Eos hic honoris causa nominamus : Ioannem Baptistam Cieplak, Archiepiscopum Achridanensem, atque ipsius socios sacerdotes, Leonidam Fedorow, Constantinum Budkiewicz, Stanislaum Eismont, Eduardum Junewicz, Lucianum Hwiecko, Paulum Hodniewicz, Antonium Wasilensky, Petrum Janukiewicz, Teophilum Matulanis, Joannem Trojgo, Dominicum Iwanow, Franciscum Rutkowsky, Augustinum Pronsketis, Antonium Malecki, unaque pium adolescentem, Iacobum Sciarnas.

Haec vero admissa sunt omnia, Nobis primum insciis, deinde nec consultis, nec auditis, cum Nos id unum postularemus ut, qui subditi sacrae Nostrae auctoritati essent, Nostro iidem permitterentur iudicio, additis litteris quae ipsorum culpam, si qua esset demonstrarent; itemque sancte sponderemus eorum Nos causam pro iustitiae merito iudicaturos. Quod vero est multo deterius-si vera sunt ea, quae perhibenturministri religionis eius, quae tam egregie de populo russiaco mereretur, vinculis et capite damnati sunt multis manifestisque invidiae contemptionisque significationibus erga sanctam ipsam divinamque religionem quam illi quidem tuendam susceperant, cuiusque et praecepta servare et iura propugnare se quovis pretio profiterentur.

Quidquid autem habeant momenti ac ponderis aliae criminationes Archiepiscopo Cieplak impositae eiusque passionis sociis, praesertim sacerdoti Budkiewicz, qui glande mortifera percussus interiit, dolores quidem, quos fortissimorum filiorum causa suscepimus ac toleramus, mirifice consolatur tum gloria quae inde in religionem nostram Deumque ipsum redundat, tum spes illa certissima qua sustentamur fore ut condemnationes ipsae, iudicia, poenae ac sanguis in primis plurimorum fiant optimorumque catholicorum semina, quemadmodum sub ipsa Ecclesiae primordia semen christianorum exstiterunt.

Quae quidem spes Nobis maior est de iis qui Nostrorum et fratrum et filiorum damnationes poenasque participant, quos ipsos, etsi a Nostra communione remotos, tamen in Iesu Christi caritate atque in optatissima Ovilis unitate diligimus; quosque propterea a prioribus illis minime volumus esse seiunctos, omnibus aeque invocantes illa humanitatis officia, quae omnium excultarum gentium in votis sunt.

Atque haec quidem omnia, qualiacumque acciderunt, nihil opus est adiungere nunquam fore ut retardent opera illa omnia misericordiae ac beneficentiae plena, dudum inchoata, necdum per tot solidos menses intermissa, in solatium tot ac tantarum miseriarum. Nam perseverabimus equidem usquedum et necessitas illinc, et hinc facultas adfuerit, illius apostolicae vocis memores: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Quod etiam erit argumento quantopere Nos quidem pacem cum omnibus servatam velimus, salvis videlicet iuribus, quae ipsis tenuioribus hominibus debentur, parvulis, infirmis, afflictis, maximeque iis qui propter iustitiam ac veritatem patiuntur; salvis item ante omnia, in bonum quoque ipsius civilis hominum societatis, iuribus Ecclesiae catholicae, quae una est apud homines, Dei mandatu ac iussu, iustitiae

veritatisque vindex ac magistra, utpote quae incorruptibilis doctrinae ac sanguinis Dei Redemptoris sit in aeternum conservatrix.

Horum autem iurium incolumitas semper erit Nobis sacrosancta lex, quamvis exoptemus pacem et habere et conciliare cum omnibus ; quamvis etiam parati simus, quoad fas sit, ea concedere omnia, quibus et meliores Ecclesia ubique vivendi rationes assequatur, et simul animorum concordia reconcilietur.

Sed iam, ut ad laetitiae solatiique causas redeamus, in haec Nostra pacis vota et consilia singulari quadam fiducia patrocinium imploramus eorum venerabilium Dei servorum, quibus divino munere titulum et honores beatorum caelitum nuper decrevimus: Beatae Theresiae a Iesu Infante, Beati Michaëlis Garicoïts, ac Beati Roberti Bellarmini; de quibus illud usurpare placet Ambrosii nostri : Tales ambio defensores.

Restat ut amplissimum Collegium vestrum, Venerabiles Fratres, suppleamus. Placet, enim romana purpura duos praestantes honestare viros, qui quidem, variis muneribus nitide sancteque gestis, se Nobis et Ecclesiae valde probaverunt.

Hi sunt:

IOANNES BAPTISTA NASALLI Rocca, Archiepiscopus Bononiensis.
ALOISIUS SINCERO, Sacrae Congregationis Consistorialis Adsessor.
Quid vobis videtur?

Itaque auctoritate omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et Nostra, creamus et publicamus S. R. E. Cardinales EX ORDINE PRESBYTERORUM

IOANNEM BAPTISTAM NASALLI ROCCA.

EX ORDINE DIACONORUM

ALOISIUM SINCERO.

Cum dispensationibus, derogationibus, et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sanctii. Amen.

ADMONITION TO ORDINARIES REGARDING THE ENCOURAGEMENT BY WORD OR ACT ON THE PART OF THEIR SUBJECTS OF PUBLICATIONS AND WORKS CONTRARY TO CHRISTIAN DOCTRINE OR THE CATHOLIC SPIRIT

(March 15, 1923)

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

MONITUM AD LOCORUM ORDINARIOS

Accidit non infrequenter ut scriptores, etiam qui ut boni catholici vulgo habentur, in foliis quotidianis vel periodicis laudent, magnificent, adprobent libros, scripta, picturas, sculpturas aliave id genus ingenii et artis opera catholicae doctrinae seu christiano sensui contraria, quandoque etiam a Sancta Sede expresse reprobata.

« PrécédentContinuer »