Quam grave inde, si Pastores animarum haec inobservata et impunita relinquant, fidelium scandalum cum fidei morumque detrimento oriri possit, facile intelligitur. Quod ne fiat Suprema haec S. Congregatio S. Officii, adprobante Ssmo D. N. Pio Pp. XI, locorum Ordinarios admonendos censet, ut pro eorum munere erga scriptores huiusmodi, si quos forte inter proprios subditos adesse compererint (praecipue si de clero seu saeculari seu regulari), sive per se sive adhibita quoque Consiliorum vigilantiae cooperatione, non omittant quas efficaciores in Domino iudicaverint, nulla interiecta mora, providentias adhibere. Romae ex aedibus S. Officii, 15 martii 1923. R. CARD. MERRY DEL VAL, Secretarius. LETTER OF THE HOLY FATHER TO THE HIERARCHY OF AUSTRALIA (February 12, 1923) EPISTOLAE AD RR. PP. DD. MICHAËLEM, KELLY ARCHIEPISCOPUM SYDNEYENSEM, CETEROSQUE AUSTRALASIAE ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS: OBSE- Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem.-Communes accepimus libenterque perlegimus litteras, quas, tertio ante mense, cum in coetum convenissetis, praeside venerabili fratre Bartholomaeo, Archiepiscopo tit. Palmyrensi et Delegato apud vos Nostro, ad Nos dare officii vestri duxistis. Quod enim Nobis initum Pontificatum gratulabamini, etsi plus habemus, in apostolico munere obeundo, quod angamur, quam quod laetemur, gravissimumque onus, unice ut divinae obsequeremur voluntati, suscepimus, placuit tamen in eo suavissimam pietatis erga Nos vestrae significationem agnoscere ac probare. Sed iis litteris aliud erat, unde plenissimam caperemus animo voluptatem : testimonium dicimus, sane egregium, arctissimae vestrae cum Apostolica hac Sede coniunctionis. Quid enim magis Nostra ac religionis intersit, quam Pastores per orbem universos cum Iesu Christi Vicario in communione fidei caritatisque cohaerere ? Cui quidem vestro pastoralis officii sensui generosos recentioris istius catholicae communitatis spiritus congruere non ignoramus. Est igitur, cur et gratias benignissimo Deo agamus, qui undique allatis, tot inter difficultates, solaciis Nos recreat, et vos omnes, quamquam tam longo terrarum marisque intervallo disiunctos, veluti ante oculos positos propensa voluntate complectamur redamemusque vehementer. Quod autem scribitis, exorare vos Patrem luminum, ut, eo afflante ac iuvante, regnum Christi per Nos amplificetur ac floreat, id cum Nobis perplacet, tum dignum in primis est studio, quo flagratis, catholicae fidei; neque minus acceptum habebimus, si gregem, cui tam sollerter praeestis, creberrime moneatis, instet apud Deum obsecrationibus, ut, quoad huius lucis usuram ipse Nobis dederit, apostolico officio quam maxima cum Ecclesiae suae utilitate fungamur. Caelestium interea donorum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis, venerabiles fratres, et clero populoque vestro, apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XII mensis februarii anno MCMXXIII, Pontificatus Nostri secundo. PIUS PP. XI. DECREE REGARDING THE BEATIFICATION AND CANONIZA- ROMANA SEU SUTRINA BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVI DEI P. LAURENTII MARIAE A S. FRANCISCO XAVERIO, SACERDOTIS PROFESSI E CONGREGATIONE CLERICORUM REGULARIUM EXCALCEATORUM SSMAE CRUCIS ET PASSIONIS D. N. I. C. Inclyta familia religiosa quae a Ssma Cruce et Passione Domini nuncupatur et suum fundatorem agnoscit et colit sanctum Paulum a Cruce ac nuperrime vidit suum alumnum adolescentem clericum Gabrielem a Virgine Perdolente gloria et honore sanctorum in Ecclesia Dei coronatum, maxime laetatur quoties conspicit et recogitat in sua mystica vinea, a sancto institutore et cultore benedicta, novos habilesque cultores et vites fructuosas, quasi fratres et filios sanctorum eorumque virtutum imitatores. Inter hos recensentur VV. SS. Dei Vincentius Maria Strambi, Episcopus Maceraten. et Tolentinas, et Dominicus a Matre Dei, Servi Dei Ioannes Baptista a S. Michaële Archangelo et Laurentius a S. Francisco Xaverio, omnes tres sacerdotes professi, et Dei Famulus Iacobus a S. Aloisio, laicus professus.-Laurentius a S. Francisco Xaverio, de cuius causa Beatificationis et Canonizationis nunc agitur, Romae natus est die 30 octobris anni 1782 et postridie baptizatus. Parentes, conditione ac religione conspicui, hunc sancti matrimonii fructum omni cura et sollicitudine ad timorem et amorem Dei informarunt. Puer et adolescentulus, in scholis ingenio, diligentia et studio non minus quam integritate vitae, suavitate indolis et virtutum ornamento inter suos condiscipulos praestitit, eisque carus et dilectus aeque ac magistris et propinquis. In ea iuvenili aetate, ad fontes divinae gratiae, Sacramenta nempe Poenitentiae et Eucharistiae, pie ac frequenter accedens, dum sibi suique spiritus utilitati ac perfectioni consulebat, aequales et inferiores ad easdem salutiferas aquas hauriendas exemplo et verbo alliciebat. Quum vero vanitates, turbationes et pericula mundi recogitaret, simulque tranquillitatem, pacem et spiritualia bona status religiosi agnosceret, hanc tutiorem viam ad aeternam beatitatem assequendam, divino excitatus instinctu, eligere atque constanter persequi constituit in paupere ac poenitente Instituto religioso. Quare, impetrato suorum consensu et Superiorum licentia, voti compos factus, terrenis humanisque oblectamentis ac divitiis valedixit, et Congregationem a Ssma Cruce et Passione Christi, die 14 novembris anni 1801, ingressus est et religiosas vestes induit. Post annum, tyrocinio summa laude emenso, solemnia vota professus est. Philosophicis et theologicis studiis felici successu absolutis et per singulos Ordinum gradus ad sacerdotium promotus eoque insignitus, sacris muneribus et religiosi instituti officiis cum diligentia et zelo rite ac recte functus est. Romae rector domus religiosae renuntiatus, sibi subiectis praeibat exemplo eosque ad religionem, pietatem et disciplinam cum fervore servandam et augendam suavitate et constantia excitavit. Frequenter missus ad missiones in civitatibus et oppidis et ad Seminaria et ad monasteria, concionibus et confessionibus apostolicum ministerium ita exercuit, ut omnes sapientiae luce, virtutum odore et caelestibus benedictionibus recrearet ac perficeret. -Admirabilis fuit eius caritas in Deum et proximum et peculiaris devotio in Officio divino persolvendo et Sacro litando. Dum divini Redemptoris Passionem et Deiparae Virginis dolores, ex instituto Congregationis, assidue et fructuose meditabatur, peculiari pietatis affectu ferebatur in Iesum Infantem. Hanc devotionem, quam ipse Romae, in aetate puerili, a veneratissimo Iesu Infantis simulacro Aracaelitano facile hauserat, variis mirisque modis in sodales et extraneos, potissimum in pueros et iuvenes utriusque sexus, infundere nunquam destitit, Deo cooperante gratiis et virtutibus. Eundem finem habebat epistolis aliisque scriptis, etiam editis, inter quae mentione et laude dignum est opus quatuor voluminibus comprehensum, dein unico volumine contractum, ut facilius inter fideles diffunderetur, sub titulo: L'anima innamorata di Gesù Bambino.Utrumque opus cum suo titulo, dum ipsum auctorem Laurentium exhibet uti Iesu Infantis apostolum, in gratam simul et iucundam revocat memoriam illum candidum suaviterque olentem florem, Carmelitici Ordinis lilium, Venerabilem Dei Famulam Theresiam ab Infante Iesu, cuius virtutes heroicae et bina miracula Apostolicis decretis nuperrime approbata sunt.-Tandem Dei Famulus, per plures annos molestis infirmitatibus vexatus assiduisque ministerii laboribus fractus, dum Capranicae Sutrinae in domo familiae Porta degeret, die 12 iunii anni 1856, Sacro devotissime litato, horis pomeridianis, repentino et lethali morbo correptus, parocho statim accito et spiritualia subsidia ministrante, piissimam exhalavit animam. Die sequenti eius corpus in ecclesiam conlegiatam S. Ioannis delatum fuit, et iusta funebria ibidem persoluta sunt, adstantibus frequentissimo clero et populo, viris dignitate insignibus et religiosis sodalibus a Passione Domini; qui postea ipsum corpus in proprium recessum et ecclesiam S. Angeli prope Forum Cassii (vulgo Vetralla) secum adduxerunt ibique in decenti sepulcro condiderunt. -Interim fama sanctitatis, quam Dei Famulus in vita sibi adeptus fuerat, post obitum adeo increvit elara, constans et diffusa usque in praesens perseverans, ut super ea acta processualia informativa pluribus in dioecesibus auctoritate ordinaria instituta fuerint et absoluta ad Sacram Rituum Congregationem transmissa. Quapropter, instante Revño P. Aegidio a Sacris Cordibus, Congregationis Clericorum Regularium Ssmae Crucis et Passionis D. N. I. C. postulatore generali, universae suae Familiae religiosae vota depromente, attentisque litteris postulatoriis quorundam Eñorum S. R. E. Cardinalium, plurium Archiepiscoporum et Episcoporum necnon Praepositorum generalium Ordinum seu Congregationum religiosarum, Emus et Rmus Dñus Cardinalis Antonius Vico, Episcopus Portuen. et Sanctae Rufinae, huius causae Ponens seu Relator, in Ordinariis sacrorum rituum Congregationis comitiis subsignata die ad Vaticanas Aedes coadunatis, sequens dubium discutiendum proposuit: An sit signanda Commissio introductionis causae in casu et ad effectum, de quo agitur? Et Emi ac Rmi Patres sacris tuendis ritibus praepositi, post relationem ipsius Emi Ponentis, audito voce et scripto R. P. D. Angelo Mariani, Fidei promotore generali, omnibus diligenter expensis, rescribendum censuerunt: Signandam esse Commissionem introductionis causae, si Sanctissimo placuerit. Die 20 februarii 1923. Quibus omnibus Sanctissimo Domino nostro Pio Papae XI per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Praefectum relatis, Sanctitas Sua rescriptum eiusdem Sacri Consilii ratum habens, propria manu signare dignata est Commissionem Introductionis causae Beatificationis et Canonizationis Servi Dei P. Laurentii a S. Francisco Xaverio, sacerdotis professi Congregationis Clericorum regularium Ssmae Crucis et Passionis D. N. I. C. Die 28 eisdem mense et anno. L. S. A. CARD. Vico, Ep. Portuen. et S. Rufinae, ALEXANDER VERDE, Secretarius. RULES TO BE OBSERVED IN GRANTING THE PRIVILEGE OF RELIGIOUS PROFESSION TO NOVICES AND POSTULANTS 'IN ARTICULO MORTIS' (December 80, 1922) [The decree was published in April, 1928.] SACRA CONGREGATIO DE RELIGIOSIS DE PROFESSIONE RELIGIOSA IN ARTICULO MORTIS NOVITIIS VEL POSTULANTIBUS PERMISSA Iam inde a Codicis promulgatione dubium exortum est: 'An decretum quod incipit Spirituali consolationi, a Sacra Congregatione de Religiosis editum sub die 10 septembris 1912, adhuc vigeat' praecipue cum in Codice iuris canonici nulla mentio de professione in articulo mortis fiat. Cumque instantissime ab hac Sacra Congregatione peteretur, tam in particularibus casibus, quam in novis Constitutionibus condendis, ut facultas per supradictum decretum concessa renovaretur, res definienda visa est. Quapropter, plurium Consultorum praerequisito voto, Emi Patres Sacrae Congregationis Negotiis Religiosorum Sodalium praepositae, in Plenariis comitiis ad Vaticanum habitis die 29 decembris 1922, re mature perpensa, ad propositum dubium respondendum censuerunt: Affirmative, 6 1 at declarandum, si ita SSmo placuerit, quod facultas recipiendi professionem, de qua in n. 2 decreti, praeter Superiorem monasterii aut domus novitiatus vel probandatus, intelligatur competere etiam ad respectivos Superiores maiores iuxta Constitutiones, et ad praedictorum omnium delegatos.' Quam sententiam SSmus D. N. Papa div. Prov. Pius XI, in audientia habita ab infrascripto P. Abbate Secretario die 30 decembris ejusdem anni, in omnibus approbavit et publici iuris fieri mandavit. Opportunum autem visum est praedicti decreti dispositiones ad sensum resolutionis Emorum Patrum accommodatas, in memoriam revocare eum in finem ut tam benigna Sedis Apostolicae concessio omnibus interesse habentibus prodesse valeat. Illae autem sunt tenoris sequentis : In quocumque Ordine, vel quavis Congregatione aut Societate religiosa, vel monasterio sive virorum sive mulierum, vel etiam in Institutis in quibus, quamvis vota non emittantur, in communi tamen vita agitur, more Religiosorum, liceat exinde Novitios seu Probandos, qui medici iudicio graviter aegrotent, adeo ut in mortis articulo constituti existimentur, ad professionem vel consecrationem aut promissionem iuxta proprias Regulas seu Constitutiones admittere, quamvis tempus novitiatus vel probationis nondum expleverint. Attamen, ut novitii seu probandi ad supradictam professionem aut consecrationem aut promissionem admitti queant, oportet: 1. Ut novitiatum seu probationem canonice inceperint. 2. Superior qui Novitium seu Probandum ad professionem vel consecrationem aut promissionem admittit, praeter Superiores Majores respectivos, quibus ex praescripto Constitutionum competit, esse possit etiam ille qui monasterium, vel novitiatus aut probandatus domum actu regat, aut praedictorum Superiorum delegatus. 3. Formula professionis vel consecrationis aut promissionis sit eadem quae in Instituto extra casum aegritudinis in usu est; et vota, si nuncupentur, sine temporis determinatione aut perpetuitate pronuntientur. 4. Qui huiusmodi professionem, consecrationem vel promissionem emiserit, particeps erit omnium omnino indulgentiarum, suffragiorum et gratiarum, quae Religiosi vere professi in eodem Instituto decedentes consequuntur; eidem autem plenaria peccatorum suorum indulgentia et remissio in forma Iubilaei misericorditer in Domino conceditur. 5. Haec professio vel consecratio aut promissio, praeter gratias in praecedenti articulo enuntiatas, nullum omnino alium produci effectum. Proinde : A) Si Novitius seu Probandus post huiusmodi professionem vel consecrationem aut promissionem intestatus decedat, Institutum nulla bona vel iura ad ipsum pertinentia sibi vindicare poterit ; B) si convalescat antequam tempus novitiatus seu probandatus exspiret, in eadem omnino conditione versetur ac si nullam professionem emisisset; ideoque: a) libere, si velit, ad saeculum redire poterit ; et b) Superiores illum dimittere valent; c) totum novitiatus seu probandatus VOL. XXII-7 |