Ver erat, & fumma radians per culmina villæ Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem, Nec matutinum fuftinuere jubar.
Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis ; Prodidit aftantem mota pharetra Deum : Prodidit & facies, & dulce minantis ocelli, Et quicquid puero dignum & Amore fuit. Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo Mifcet amatori pocula plena Jovi; Aut, qui formofas pellexit ad ofcula nymphas Thiodamantæus Naiade raptus Hylas Addideratque iras, fed & has decuiffe putares ; Addideratque truces, nec fine felle, minas. Et, mifer, exemplo fapuiffes tutiùs, inquit, Nunc, mea quid poffit dextera, teftis eris. Inter & expertos vires numerabere noftras, Et faciam vero per tua damna fidem. Ipfe ego, fi nefcis, ftrato Pythone fuperbum Edomui Phoebum, ceffit & ille mihi; Et quoties meminit Peneidos, ipfe fatetur Certiùs & graviùs tela nocere mea, Me nequit adductum curvare peritiùs arcum, Qui poft terga folet vincere, Parthus eques. Cydoniufque mihi cedit venator, & ille Infcius uxori qui necis author erat.
Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion, Herculeæque manus, Herculeufque comes. Jupiter ipfe licèt fua fulmina torqueat in me, Hærebunt laterį fpicula noftra Jovis,
Cætera, quæ dubitas, meliùs mea tela docebunt, Et tua non leviter corda petenda mihi : Nec te, ftulte, tuæ poterunt defendere Musz, Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem. Dixit, & aurato quatiens mucrone sagittam, Evolat in tepidos Cypridos ille finus. At mihi rifuro tonuit ferus ore minaci,
Et mihi de puero non metus ullus erat. Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites, Et modò villarum proxima rura placent. Turba frequens, faciéque fimillima turba dearum, Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore corufcat; Falloran & radios hinc quoque Phoebus habet? Hæc ego non fugi spectacula grata severus ; Impetus & quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi, Neve oculos potui continuiffe meos. Unam fortè aliis fupereminuiffe notabam; Principium noftri lux erit illa mali. Sic Venus optaret mortalibus ipfa videri, Sic regina Deûm confpicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido, Solus & hos nobis texuit antè dolos:
Nec procul ipfe vafer latuit, multæque sagittæ, Et facis à tergo grande pependit onus. Nec mora; nunc ciliis hæfit, nunc virginis ori; Infilit hinc labiis, infidet inde genis:
Et quafcunque agilis partes jaculator oberrat, Hei mihi! mille locis pectus inerme ferit.
Protinus infoliti fubierunt corda furores; Uror amans intùs, flammaque totus eram. Interea, mifero quæ jam mihi fola placebat, Ablata eft oculis, non reditura, meis. Aft ego progredior tacitè querebundus, & excors, Et dubius volui fæpe referre pedem. Findor, & hæc remanet; fequitur pars altera votum, Raptaque tam fubitò gaudia flere juvat. Sic dolet amiffum proles Junonia cœlum, Inter Lemniacos præcipitata focos. Talis & abreptum folem ref, exit, ad Orcum Vectus ab attonitis Amphiaräus equis. Quid faciam infelix, & luctu victus ? amores Nec licet inceptos ponere, neve fequi. O utinam spectare femel mihi detur amatos Vultus, & coràm triftia verba loqui; Forfitan & duro non eft adamante creata, Fortè nec ad noftras furdeat illa preces. Crede mihi, nullus fic infeliciter arfit; Ponar in exemplo primus & unus ego. Parce, precor, teneri cùm fis Deus ales amoris, Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O! certè eft mihi formidabilis arcus, Nate deâ, jaculis, nec minùs igne, potens : Et tua fumabunt noftris altaria donis,
Solus & in fuperis tu mihi fummus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme furores; Nefcio cur, miser eft fuaviter omnis amans: Tu modò da facilis, pofthæc mea fiqua futura eft, Cufpis amaturos figat ut una duos.
ÆC ego mente olim lævâ, ftudioque fupino Nequitiæ pofui vana trophæa meæ. Scilicet abreptum fic me malus impulit error, Indocilifque ætas parva magiftra fuit : Donec Socraticos umbrofa Academia rivos Præbuit, admiffum dedocuitque jugum. Protinus, extinctis ex illo tempore flammis, Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde fuis frigus metuit puer ipfe Sagittis, Et Diomedeam vim timet ipfa Venus.
In proditionem Bombardicam.
UM fimul in regem nuper satrapásque Bri
Aufus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Falloran & mitis voluifti ex parte videri, Et penfare malâ cum pietate fcelus? Scilicet hos alti miffurus ad atria coeli, Sulphureo curru flammivolifque rotis : Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis Liquit fördanios turbine raptus agros.
Iccine tentâfti cœlo donâffe Jacobum
lates? Nî meliora tuum poterit dare munera numen, Parce, precor, donis infidiofa tuis,
Ille quidem fine te confortia ferus adivit Aftra, nec inferni pulveris usus ope. Sic potiùs fœdos in cœlum pelle cucullos, Et quot habet brutos Roma profana Deos. Namque hac aut aliâ nifi quemque adjuveris arte, Crede mihi, cœli vix bene fcandet iter.
Urgatorem animæ derifit läcobus ignem, Et fine quo fuperûm non adeunda domus. Frenduit hoc trinâ monftrum Latiale coronâ, Movit & horrificum cornua dena minax. Et nec inultus, ait, temnes mea facra, Britanne; Supplicium fpretâ relligione, dabis : Et, fi ftelligeras unquam penetraveris arces, Non nifi per flammas triste patebit iter. O quàm funefto cecinisti proxima vero, Verbaque ponderibus vix caritura fuis! Nam prope Tartareo sublimè rotatus ab igne Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.
Uem modo Roma fuis devoverat impia diris, Et Styge damnârat Tænarioque finu, Hunc, vice mutatâ, jam tollere geftit ad aftra, Et cupit ad fuperos evehere ufque Deos.
« PrécédentContinuer » |