Ἐν δε θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλθεν. Ἐἶδε κὶ ἐπριπάδιω φύγαδ ̓ ἐῤῥώησε θάλασα Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁδ ̓ ἀρ ̓ ἐσυφελίχθη Ἰρὸς Ἰορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγώ. Ἐκ δ ̓ ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο, ̔Ὡς κειοὶ σφειγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλων. Βαιότερα: δ ̓ ἅμα πάσαι ἀνασκίρτης ἐείπναι, Οῖα δραὶ σύειςγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες. Τίπλε σύγ ̓ αἰνὰ θάλασα πέλωρ φύγαδ ̓ ἐῤῥώησας Κύματι εἰλυμύη ῥοθίῳ; τί δ ̓ ἄρ ἑσυφελίχθης Ιρὸς Ἰορδάνη ποτὶ ἀργυροειδέα σηγιώ; Τίπλ ̓ ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονεέθε Ὡς κειοὶ σφριγόωντες ἐϋτραφερῷ ἐν ἀλωῇ; Βαιοτέραι τί δ ̓ ἀρ ὑμμες ἀνασκιρτήσα τ ̓ ἐείπναι,
Οῖα πραὶ σύειςγι φίλῃ ὑπὸ μητέρι ἄρνες; Σείεο γαῖα τρέσσα θεὸν μεγάλ ̓ ἐκλυπέοντα Γαῖα θεὸν τρέιοσ ̓ ὕπατον σέβας Ἰωακίδαο Ὡς τε κὶ ἐκ πιλάδων ποταμός χέε μορμύεςντας, Κρήνιωτ ̓ ἄεναον πέτρης ἀπὸ δακρυσέασης.
PHILOSOPHUSs ad regem quendam, qui eum ignotum & infontem inter reos forte captum infcius damnaverat, τιὼ ἐπὶ θανάτῳ πορδόμλνΘ hæc fubito mifit.
Ὦ ἄνα εἰ ὀλέσης με τ ἔννομον, ἐδέ τιν ̓ ἀνδρῶν Δεινὸν ὅλως δράσαντα, σοφώτατον ἴπι κάρηνον Ρηϊδίως ἀρέλοιο, τὸ δ ̓ ὕςερον αὖθε νοήσεις, Μαψιδίως δ ̓ ἀρ ἔπειτα τεὸν πρές θυμὸν ὀδύρη, Τοιὸν δ ̓ ἐκ πόλιθ οειώνυμον ἄλκαρ ὀλέσας.
In Efigiei ejus Sculptorem.
̓Αμαθεῖ γεγράφθαι χειρί τιώδε μὲ εἰκόνα Φαίης τάχ ̓ ἂν, πρὸς εἶδο αὐτοφυές βλέπων. Τὸν δ ̓ ἐκλυπωτὸν ἐκ επιγνόντες φίλος Γελᾶτε φιώλο δυσμίμημα ζωγράφο.
Ad Salfillum Poetam Romanum ægrotantem. SCAZONTES.
Musa gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu, Nec fentis illud in loco minus gratum, Quàm cùm decentes flava Deïope furas Alternat aureum ante Junonis lectum. Adefdum & hæc verba pauca Salfillo Refer, camcena nostra cui tantum eft cordi, Quamque ille magnis prætulit immeritò divis. Hæc ergo alumnos ille Londini Milto, Diebus hifce qui fuum linquens nidum Polique tractum, (peffimus ubi ventorum, Insanientis impotensque pulmonis Pernix anhela sub Jove exercet flabra) Venit feraces Itali foli ad glebas, Visum superbâ cognitas urbes famâ.. Virofque doctæque indolem juventutis, Tibi optat idem hic fausta multa, Salfille, Habitumque fesso corpori penitùs fanum; Cui nunc profunda bilis infeftat renes, Præcordiisque fixa damnosum spirat. Nec id pepercit impia quòd tu Romano Tam cultus ore Lesbium condis melos. O dulce divûm munus, O falus Hebes Germana! Tuque Phœbe morborum terror Pythone cæso, five tu magis Pæan Libenter audis, hic tuus facerdos eft. Querceta Fauni, vosque rore vinoso Colles benigni, mitis Evandri sedes, Siquid falubre vallibus frondet veftris, Levamen ægro ferte certatim vati. Sic ille charis redditus rursum Mufis Vicina dulci prata mulcebit cantu. Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum, Suam reclivis semper Ægeriam spectans. Tumidufque & ipse Tibris hinc delinitus Spei favebit annuæ colonorum : Nec in fepulchris ibit obsessum reges, Nimiùm finistro laxus irruens loro: Sed fræna melius temperabit undarum, Adusque curvi falsa regna Portumni.
Joannes Baptista Manfus Marchio Villenfis, vir ingenii laude, tum literarum ftudio, nec non & bellicâ virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat de Amicitiâ fcriptus; erat enim Taffi amiciffimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poëmate cui titulus, Gerufalemme conquistata, lib. 20.
Fra cavalier magnanimi, è cortefi Risplende il Manfo
Is authorem Neapoli commorantem fummâ benevolentia profecutus eft, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hofpes ille antequam ab eâ urbe difce- deret, ut ne ingratum fe oftenderet, boc carmen mifit. ÆC quoque Manse tuæ meditantur carmina laudi Pierides, tibi Manse choro notissime Phœbi, Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore, Post galli cineres, & Mecænatis Hetrufci. Tu quoque fi nostræ tantùm valet aura Camcene, Victrices hederas inter, laurosque sedebis. Te pridem magno felix concordia Tasso Junxit, & æternis inscripsit nomina chartis. Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum, Dum canit Affyrios divûm prolixus amores; Mollis & Aufonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi foli debita vates Offa tibi foli, fupremaque vota reliquit. Nec manes pietas tua chara fefellit amici, Vidimus arridentem operoso ex ære poetam. Nec fatis hoc visum est in utrumque, & nec pia cessant Officia in tumulo: cupis integros rapere Orco, Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges: Amborum genus, & variâ fub forte peractam Defcribis vitam, moresque, & dona Minervæ; Emulus illius Mycalen qui natus ad altam Rettulit Æolii vitam facundus Homeri. Ergo ego te Cliûs & magni nomine Phœbi Manse pater, jubeo longum salvere per ævum Miffus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe. Nec tu longinquam bonus afpernabere Musam, Quæ nuper gelidâ vix enutrita fub Arcto Imprudens Italas ausa est volitare per urbes. Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos Credimus obfcuras noctis sensisse per umbras, Quà Thamesis latè puris argenteus urnis Oceani glaucos perfundit gurgite crines. Quin & in has quondam pervenit Tityrus oras. Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phœbo, Quà plaga septeno mundi fulcata Trione Brumalem patitur longâ fub nocte Boöten. Nos etiam colimus Phœbum, nos munera Phœbo Flaventes fpicas, & lutea mala caniftris, Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetuftas) Mifimus, & lectas Druidum de gente choreas. (Gens Druides antiqua facris operata deorum Heroum laudes imitandaque gesta canebant) Hinc quoties festo cingunt altaria cantu Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ Carminibus lætis memorat Corineïda Loxo, Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge Nuda Caledonia variatas pectora fuco.
Fortunate fenex, ergo quacunque per orbem Torquati decus, & nomen celebrabitur ingens, Claraque perpetui succrefcet fama Marini,
Tu quoque in aura frequens venies plaufumque virorum.
Et parili carpes iter immortale volatu. Dicetur tum sponte tuos habitaffe penates Cynthius, & famulas veniffe ad limina Musas: At non fponte domum tamen idem, & regis adivit Rura Pheretiadæ cœlo fugitivus Apollo; Ille licet magnum Alciden fufceperat hofpes; Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos, Nobile manfueti cessit Chironis in antrum, Irriguos inter faltus frondofaque tecta Peneium prope rivum: ibi fæpe fub ilice nigrâ Ad citharæ strepitum blandâ prece victus amici Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa fuo, barathro nec fixa fub imo Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes, Nec fentit folitas, immania pondera, fylvas, Emotæque fuis properant de collibus orni, Mulcenturque novo maculofi carmine lynces. Diis delecte fenex, te Jupiter æquus oportet Nafcentem, & miti luftrârit lumine Phœbus, Atlantisque nepos; neque enim nifi charus ab ortu Diis fuperis poterit magno favisse poëtæ. Hinc longæva tibi lento fub flore senectus Vernat, & Æfonios lucratur vivida fufos, Nondum deciduos fervans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, & adultum mentis acumen, O mihi fi mea fors talem concedat amicum Phœbæos decorâsse viros qui tam bene nôrit, Si quando indigenas revocabo in carmina reges, Arcturumque etiam fub terris bella moventem; Aut dicam invictæ sociali fædere mensæ, Magnanimos Heroas, & (O modo spiritus adfit) Frangam Saxonicas Britonum fub Marte phalanges. Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
« PrécédentContinuer » |