Images de page
PDF
ePub

3
Annorumque fatur cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Aftanti fat erit fi dicam, fim tibi curæ ;
Ille meos artus liventi morte folutos
Curaret parvâ componi molliter urna.
Forfitan & noftros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphiâ myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego securâ pace quiefcam.
Tum quoque, fi qua fides, fi præmia certa bonorum,
Ipse ego cœlicolûm semotus in æthera divûm,
Quo labor & mens pura vehunt, atque ignea virtus
Secreti hæc aliquâ mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt) & totâ mente ferenùm
Ridens purpureo fuffundar lumine vultus,
Et fimul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

[graphic][merged small]

ΕΡΙΤΑPHIUM

DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrfis & Damon ejufdem viciniæ Paftores, eadem ftudia fequuti à pueritia, amici erant ut qui plurimum. Thyrfis animi caufâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum poftea reverfus, & rem ita efse comperiens, fe, fuamque folitudinem, hoc carmine deplorat. Damonis autem fub perfonâ bic intelligitur Carolus Deodatus, ex urbe Hetruriæ Luca Paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clariffimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

H

Imerides nymphæ (nam vos & Daphnin & Hylan, Et plorata diu meministis fata Bionis) Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Quas mifer effudit voces, quæ murmura Thyrsis, Et quibus affiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque receffus, Dum fibi præreptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca sola pererrans, Et jam bis viridi surgebat culmus aristâ, Et totidem flavas numerabant horrea messes, Ex quo fumma dies tulerat Damona fub umbras Nec dum aderat Thyrfis; paftorem scilicet illum Dulcis Amor Musæ Thuscâ retinebat in urbe. Alt ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, fimul assueta seditque fub ulmo, Tum vero amiffum tum denique sentit amicum, Cœpit & immenfum fic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo,
Poftquam te immiti rapuerunt funere Damon;
Siccine nos linguis, tua fic fine nomine virtus -
Ibit, & obfcuris numero fociabitur umbris?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne filentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere fepulchro,
Conftabitque tuus tibi honos, longùmque vigebit
Inter paftores: Illi tibi vota secundo
Solvere post Daphnin, poft Daphnin dicere laudes
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit;
Si quid id eft, priscamque fidem coluiffe, piúmque,
Palladiásque artes, fociúmque habuiffe canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia Damon;
At mihi quid tandem fiet modo? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu fæpe folebas
Frigoribus duris, & per loca fæta pruinis,
Aut rapido fub fole, fiti morientibus herbis ?
Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis;
Quis fando fopire diem, cantuque folebit?

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm fibilat igni Molle pyrum, & nucibus ftrepitat focus, at malus auster Mifcet cuncta foris, & defuper intonat ulmo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculeâ fomnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis fibi nota sedilia nymphæ. Paftoresque latent, stertit sub sepe colonus,

Quis

Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores ?

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. At jam folus agros, jam pafcua folus oberro, Sicubi ramofæ densantur vallibus umbræ, Hic ferum expecto, fupra caput imber & Eurus Trifte fonant, fractæque agitata crepuscula filvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, & ipfa fitu seges alta fatiscit! Innuba neglecto marcescit & uva racemo, Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ Mærent, inque fuum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityros ad corylos vocat, Alphefibœus ad ornos, Ad falices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas: Hîc gelidi fontes, hic illita gramina mufco, Hîc Zephyri, hîc placidas interftrepit arbutus undas; Ifta canunt furdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat (Et callebat avium linguas, & fydera Mopfus) Thyrfi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bills Aut te perdit amor, aut te malè fascinat aftrum, Saturni gravi fæpe fuit pastoribus aftrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, & quid te Thyrsi futurum eft? Quid tibi vis? aiunt; non hæc folet esse juventæ Nubila frons, occulique truces, vultusque severi: Illa choros, lususque leves, & femper amorem Jure petit: bis ille misfer qui ferus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Aegle Docta modos, citharæque sciens, fed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina fluenti;

Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nit me, fi quid adeft, movet, aut spes ulla futuri.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni,
Hei mihi quam fimiles ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi fecum fibi lege fodales,
Nec magis hunc alio quisquam fecernit amicum
De grege, fic denfi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirfuti paribus junguntur onagri;
Lex eadem pelagi, deferto in littore Proteus
Agmina Phocarum numerat, vilifque volucrum
Paffer habet semper quicum fit, & omnia circum
Farra libens volitet, serò fua tecta revisens,
Quem fi fors letho objecit, feu milvus adunco
Fata tulit roftro, feu ftravit arundine foffor,
Protinus ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, & diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, & pectore discors,
Vix fibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut fi fors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies quâ non speraveris horâ
Surripit, æternum linquens in fæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas & oves & rura reliquit ;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale!
Poffem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot fylvas, tot faxa tibi, fluviosque sonantes!
Ah certè extremum licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse vale, nostri memor ibis ad aftra.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quamque etiam vestri nunquam meminisse pigebit, Paftores Thusci, Musis operata juventus,

Hic Charis atque Lepos, & Thuscus tu quoque Damon, Anti

« PrécédentContinuer »