non est resuscitatum quia non fuit emortuum, sed vitiatum ; sed gratia est sanatum, quia vitio fuit corruptum :" multum miramur, qua ratione ita sentiri et dici potuerit. Numquid enim primus homo peccando in anima mortuus non est? sicut scriptura verissime dicit: "Anima quæ peccaverit, ipsa morietur." Et quid est vere liberum arbitrium animæ, nisi libera animæ voluntas? Quid est autem libera animæ voluntas, nisi libera charitas, qua sponte et voluntarie et perfecte ante peccatum Deo adhærebat anima, et ex eo vivificabatur tanquam ex fonte vitæ, et ex ipso inluminabatur sicut ex vero lumine: cui fideliter dicere debemus, "quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen." Mortua est itaque humana anima per peccatum, non amittendo naturam suam, sed amittendo veram vitam suam, quæ illi Deus est: unde ad Deum conversa vivificatur, et vivit Deo; a Deo autem aversa moritur Deo, et vivit peccato. Et sine dubio voluntate avertitur a Deo, ut moriatur; et voluntate convertitur ad Deum ut vivificetur. Voluntas ergo animæ ad Deum conversa fit bona; a Deo aversa fit mala; ad Deum conversa vivificatur, a Deo aversa moritur: sicut acies oculorum corporalium, a luce aversa tenebrescit; ad lucem conversa clarescit. Quid est vitium animæ nisi aversio a Deo? et quid est virtus animæ, nisi conversio ad Deum? Vitium itaque aversionis a Deo mors animæ est; et virtus conversionis ad Deum vita animæ est. Et quia, sicut jam dictum est, voluntate avertitur a Deo, et voluntate convertitur ad Deum; ipsa aversione vel conversione voluntatis animæ, quæ naturaliter cum ipsa et in ipsa est, cum ipsa et in ipsa pariter aut moritur aut vivificatur. Et ideo nullatenus credendum est, quod in primo homine mortua anima per peccatum, non fuerit voluntas bona mortua eodem peccato. Tota namque anima cum voluntate sua, aut vivit, aut moritur. Et ideo nec sine voluntate sua potuit Deo vivere; nec sine voluntate sua potuit Deo mori; nec sine voluntate sua vitiata est peccato mortifero. Nam si in primo homine peccante, voluntas bona non est mortua; quomodo nunc per vivificantem gratiam et creatur, et innovatur, et Deus eam opera P Ezech. cap. 18. ver. 20. 9 Psalm. 36. ver. 9, tur in homine? Unde ait apostolus: "Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis." Sed ut simus creati in Christo Jesu in operibus bonis, illud necesse est ut fiat in nobis quod Psalmista ait: "Cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis." Et, "Deus est enim qui operatur in nobis et velle." Quid est enim "cor mundum," nisi munda conscientia, a peccatis corde mundata et bona voluntate prædita? Et quid est "spiritus rectus," nisi nulla mala voluntate depravatus? Et quid est "Deum operari in nobis velle," nisi inspirare et largiri nobis bonum velle? Mortua est itaque peccando humana anima et humana voluntas a vita Dei. Mortuum est illud, quod erat ante peccatum vere liberum arbitrium, quo libera hominis voluntas, id est, libera hominis charitas, voluntarie et libere diligendo adhærebat Deo. Et vere mortuum est hujusmodi liberum arbitrium hominis, negligendo Deum, et recedendo a Deo. Et ab ea morte, qua amisit charitatem Dei, resuscitatur et vivificatur per eandem gratiam charitatis Dei: quod aperte beatus Joannes apostolus docet, dicens. "Nos" scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte." Vita itaque humanæ animæ, et humanæ voluntatis, Dei et proximi dilectio est, qua homo ante peccatum fruebatur Deo, et fruebatur proximo in Deo : ab hac vita sua mortuus est, negligendo Deum, negligendo seipsum et proximum. "Quoniam qui non diligit, manet in morte." Anima itaque humana, et humana voluntas, sicut vere manet in morte non diligendo; ita vere transfertur de morte in vitam diligendo. Et sicut vera mors ejus est non diligere; ita et vera vita ejus est diligere. Hac dilectione non fit vere liberum arbitrium, id est, vere libera voluntas, nisi illo liberante, id est, libertatem largiente, qui ait; "Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi Eph. cap. 2. ver. 10. Philipp. cap. 2. ver. 13. w Joh. cap. 8. ver. 36. VOL. IV. • Psalm. 51. ver. 10. 1 Joh. cap. 3. ver. 14, I eritis:" et nisi illo munere spiritus Dei, de quo dicit apostolus; "Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas." HINCMARUS. Bonum quippe quod agimus, et Dei est et nostrum. Dei per prævenientem gratiam: nostrum, per subsequentem liberam voluntatem. Si enim Dei non est; unde ei in æternum gratias agimus? Rursum, si nostrum non est, unde nobis retribui præmia speramus? Quia ergo non immerito gratias agimus; scimus quod ejus munere prævenimur: et rursum, quia in non merito retributionem quærimus; scimus quod subsequente libero arbitrio bona eligimus quæ ageremus. Unde, sicut sancta scriptura docemur, gratia prævenimur ut bene velimus; per liberum arbitrium gratiam subsequimur, ut bene agamus. Gratia adjuvamur ut bene agere possimus, quod arbitrio volumus. Et gratia corroboramur, ut in bono, quod per liberum arbitrium subsequendo cœpimus, perseveremus. Et gratia subsequimur, ut et gratia beatæ retributionis, pro gratia bonæ operationis, gratuita gratia remuneremur. "Et misericordia ejus," inquit, id est gratia, "præveniet me." "Quia coronat te in misericordia et miserationibus." REMIGIUS. Et; Nescimus quid divisionis, vel cujusdam distributionis, unius atque ejusdem boni inter Deum et hominem hæc sonant. Quasi ex parte sit Dei, et ex parte nostrum. Sicut toto isto sermone asserere videtur scriptor epistolæ ; ut quasi initium boni nostri sit Deus; effectus vero liberi humani arbitrii: licet hunc errorem velut gratiæ adjunctione, non etiam plenitudine, temperare conetur; cum vere totum sit Dei, sicut veritas ipsa dicit; "Sine me nihil potestis facere." Et apostolus: "Quid enim," inquit, "habes, quod non accepisti?" Unde beatus et gloriosus martyr Cyprianus ita definivit, dicens :" In nullo gloriandum, quan x 2 Cor. cap. 3. ver. 17. z Psal. 59. ver. 10. b Joh. cap. 15. ver. 5. Y non immerito. a Psal. 103. ver. 4. c 1 Cor. cap. 4. ver. 7. do nihil nostrum sit." Bonum itaque nostrum totum Dei est quia totum ex Deo est: et nihil boni nostri nostrum est, quia nihil boni nostri ex nobis est. Et ideo manifeste (ut juxta formam paternæ doctrinæ potius loquamur) omne bonum nostrum, et totum Dei est donando, et totum nostrum fit accipiendo. Unde et in Dominica oratione quotidie postulamus dicentes: "Panem nostrum quotidianum da nobis hodie." Cur enim panem nostrum nobis poscimus a Deo dari; nisi quia (ut diximus) sicut vere est Dei largiendo, ita etiam nostrum fit accipiendo. Unde et beatus papa Coelestinus, ait: "Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quæ sunt ipsius dona." Totum itaque bonum nostrum Deo dandum, Deo est tribuendum, quia totum ex illo est, non ex nobis ; dum totum et ab illo inchoatur, ac ab illo agitur ac peragitur in nobis: quia non qui suo, sed "Quicumquee spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei." Atque hæc fuit Remigii Lugdunensis in sententiam, non Gotteschalci (quæ mira fuit Duvalii, in annotationibus ad hunc locum, incogitantia) sed adversariorum ipsius, de gratia et libero arbitrio, tanto digna præsule censura. d Matt. cap. 6. ver. 11. e Rom. cap. 8. ver. 14. CAP. IX. Johannis Erigenæ Scoti, de prædestinatione et libero arbitrio, novemdecim capitula. SCRIPSIT præterea idem Hincmarus ad Karolum Calvum regem, opus quoddam metricum, "de gratia et prædestinatione Dei: de sacramentis quoque corporis et sanguinis Christi; et de videndo Deo, atque origine animæ, simul ac de fide sanctæ Trinitatis. Quod opus appellavit Ferculum Salomonis:" deb quo et ad Pardulum Laudunensem episcopum scripsit, "rogitans quid sibi videatur de illo." Ad horum vero utrumque (Hincmarum nempe et Pardulum, qui synodo Carisiacæ adversus Gotteschalcum habitæ simul interfuerunt) a Johanne Scoto scriptus est De unica prædestinatione liber capitum novemdecim quem in bibliotheca Corbeiensi adhuc extare, notat Sirmondus. Addit idem, in libris manuscriptis vocari illum Friugenam, vel (quod in illis ego invenio) Eriugenam potius. Cum autem Hibernia nostra indigenis Eri et Erin appelletur; ac doctis notum sit, eandem esse veterem Scotiam et Hiberniam: Johannem ab aliis Scotum sive (ut eum nominat illius σuyXpovoç, Anastasius bibliothecarius) Scotigenam, a seipso Erigenam sive Erinigenam eodem prorsus sensu fuisse dictum, vero mihi semper visum fuit esse simillimum. Occasionem editi a Johanne hujus scripti ostendit vel ipse Pardulus, vel quicunque ille fuit episcopus, qui secun Flodoard. lib. 3. cap. 15. b Ibid. cap. 21. e Sirmond. in tom. 2. Concil. Gall. pag. 681. d Anastas. præfat. in Dionisii hierarch. ad Karolum regem. Scotigenæ et Erigonæ, synonyma. |