Images de page
PDF
ePub

proponitur sub dubio a partibus concordato: Utrum iurisdictio super domum vulgo Cason di Tonno aliasque domus sive ad ripam dexteram sive ad sinistram torrentis Brevennae competat parocho Vaccarezza in

casu.

Ius quod spectat.-Quaelibet paroecia suam habere debet peculiarem ecclesiam, suum peculiarem rectorem ac suum determinatum territorium (C. I. C., can. 216). Semel autem territorii, limitibus a legitima auctoritate constitutis, isti nec praescriptioni, nec mutationibus sunt obnoxii (can. 1509). Haud raro vero accidit, ut quaestio oriatur circa duarum parochiarum fines, ex eo praesertim, quia deest ordinationis ecclesiasticae documentum, quo iidem fines fuerunt determinati. Hac in hypothesi attendi debet observantia sive in linea interpretativa, sive in linea praescriptiva. Quae observantia primitus erui debet ex antiquis libris et antiquis documentis, etiamsi non pertineant ad publicum archivium, unde in cap. 13, tit. XIX, lib. II Decret. Romanus Pontifex tradit quaestionem circa limitationem duarum dioecesium solvendam esse 'secundum divisiones, quae per libros antiquos vel alio modo melius probabuntur.' Attendendi ulterius sunt testes, qui asserant de publica voce et fama vel deponant de auditu ab eorum maioribus. Spernenda tandem non sunt adminicula et coniecturae, quae sola quidem non sufficiunt, sed una cum aliis argumentis possunt controversiam dirimere. Videre deinde interest, quaenam fuerit actio ab actore intentata. Hic enim rem, domum aut fundum sibi vindicare potest innixus argumento, quo demonstret rem, domum aut fundum ab alio iniuria possideri propter confusionem terminorum; vel etiam asserta ius sibi competere in re, domo aut fundo ab alio possesso praecisione fere facta a terminorum confusione. In primo casu actio instituitur finium regundorum; in altero agitur de rei vindicatione.

Ad quamcumque ambiguitatem tollendam animadvertendum est, iuris civilis Doctores primam actionem vocare actionem finium regundorum duplicem, secundam finium regundorum simplicem. Inter utramque acactionem hoc maximum discrimen est, quod in prima actione magistratui a iure datur facultas iudicandi ex aequo et bono, in secunda autem attenditur principium-in pari causa melior est conditio possidentisquia qui possidet titulum habet possessionis, quo adversarius destituitur. Imo qui possidet, nihil tenetur probare, quia, actore non probante, reus, etsi nihilo praestiterit, obtinuit. Ad rem Serafini, par. 99, n. 5: 'Nell' actio simplex il convenuto, di fronte al diritto formulato dal'attore, si mantiene in una posizione puramente negativa; nell'actio duplex al contrario assume una posizione attiva rispondendo all'attacco dell'attore con una contro affermazione di quel medesimo diritto che è vantato da questutimo. Nell'un caso la vittoria dell'attore dipende unicamente dalla prova del diritto asserito, come la sconfitta dall' insufficienza della prova medesima; nel secondo caso, al contrario, la vittoria di una delle parti dipende dalla poziorità delle prove da lui addotte in confronto di quelle addotte dall'avversario: come la sconfitta dalla poziorità di quelle addotte dall'avversario sulle proprie.'

Modo ad factum.-Sac. Bracesco, parochus Vaccarezza, in prima et in secunda instantia principaliter et primario petiit sibi adiudicari domos controversas, secundario firium determinationem. In dubio autem concordato in H. S. Tribunali actum tantummodo est de domorum vindicatione, uti manifestum est ex verbis ipsius dubii. Hinc iuxta ea quae superius in iure exposuimus, antequam perpendantur argumenta a Rev. Bracesco allata ad ius sibi vindicandum super easdem domos, in tuto collocandum est, quinam ex litigantibus iurisdictionem super easdem domus quasi possideat. Et, ut clarius procedamus, primitus agendum est de domibus Magnano, Macciò aliisque erectis ad ripam dextram torrentis Brevenna.

Ex actis certum est iam ab anno 1892 usque ad annum 1910, quando nempe lis mota fuit, parochum Casella parochialem iurisdictionem super praefatis domibus exercuisse. Hoc testantur omnes illi testes a parocho Bracesco adducti, qui referunt ipsum conquestum fuisse cum Episcopo Derthonensi, quod Rev. Cortasso, qui tunc parochiae Casella praeerat, iniuriaexerceret iuris dictionem in domibus Magnano et Macciò. Cum autem Episcopus parocho Bracesco dixerit ne Sac. Cortasso, qui senex erat, contradiceret, ipse mandato Superioris ita obtemperavit, ut nec inde, etiam e vivis sublato Rev. Cortasso, praefatas domos uti propriae parochiae subiectas retineret. Verum quidem est actorum ante annum 1892 semel vel bis benedixisse tempore paschali domibus Magnano et Macciò. At cum non constet de aliquo alio actu iurisdictionali, una aut altera benedictio non potest constituere actum possessionis, praesertim si advertatur quod parochus Cortasso, uti deponit Cresta Aloysius, cum cognovisset 'che l'odierno parroco di Vaccarezza venne a benedire le case dette Magnano e di Macciò...mosse lagnanze al parroco di Vaccarezza, che fino all'anno scorso non venne più a benedire le case.' Quod confirmat Sac. Angelus Nicorelli, qui fuit Vicarius Rev. Cortasso: 'Ricordo-ait-che essendo sorta contestazione per la casa di Macciò circa la giurisdizione parrocchiale tra il parroco di Vaccarezza ed il defunto Arciprete di Casella, questi mi diede ordine 'di recarmi a benedire detta casa per mantenere il possesso di giurisdizione. Quanto alla casa del Magnano non sorse mai dubbio che fosse di Casella.' Concludere itaque opertet, iam saltem ab anno 1892, parochum Casellae fuisse in quasi-possessione iurium parochialium super domibus ad ripam dexteram torrentis Brevenna. Hinc patet nullo prorsus fundamento inniti patronus Rev. Bracesco, quando scribit admittendam esse in casu possessionem cumulativam aut delegationem factam a parocho Vaccarezzae parocho Casellae : utrumque enim aperte contradicit iis, quae superius exposita sunt.

De domo Cason di Tonno, aliisque sitis ad ripam sinistram torrentis Brevenna, acta extra dubium ponunt parochum Casella privative super praefatis domibus iurisdictionem exercuisse ab anno 1845; i.e. plusquam per annos sexaginta. Habemus enim librum status animarum parochiae Casella, in quo adnotatur coniuges Rossi anno 1845 habitasse in regione Berchi in qua sita est domus Cason di Tonno. Deinde anno 1847 parochus Casella spatio unius mensis bis egit funera praefatorum

coniugum, quibus sacramenta administraverat, ipsorumque mortem scripsit in regestis parochialibus subsignatis a duobus loci sacredotibus. Ulterius funeribus interfuit sodalitas parochiae Casella, quae nonnisi pro parochianis intervenire solet. Notandum praeterea est coniuges Rossi fuisse pauperrimos, proinde, si non fuissent parochiani, libenter parochus Casella funera religuisset parocho Vaccarezzae. Tandem contra huiusmodi funera nulla adfuit protestatio ex parte parochi Vaccarezzae, qui ignorare non poterat praefata funera; multi enim testes, ab eodem parocho allati, testati sunt se habuisse de peractis funeribus notitiam. Quando autem anno 1910 domus Cason de Tonno, quae fuit per longum tempus deserta, iterum habitari coepit, parochus Casella Rev. Canegallo novos incolas iure meritoque habuit uti suos parochianos. Adversus haec parochus Vaccarezzae unicam opponit benedictionem eidem domui ab ipso datam tempore paschali. At, quid valeat haec unica benedictio contra recensitos actus vere et proprie iurisdictionales, nemo est qui non videt.

In tuto igitur ponenda est favore Rev. Canegallo parochi Casella possessio exclusiva et pacifica iurium parochialium in omnibus domibus controversis; quod de cetero ipse actor recognoscit, quamvis asserat sibi competere super praefatas domus dominium et iurisdictionem ; ait enim: In questa determinata zona comprendente il Cason di Tonno e le case del Magnano e del Macciò, il diritto di giurisdizione è mio mentre lo esercita il parroco di Casella.' Perpendenda itaque sunt argumenta, quibus Sac. Bracesco assertam sibi vindicat iurisdictionem.

Primum argumentum desumit ex confinibus civilibus, quibus, ait respondent fines ecclesiastici. At hoc principium non potest afferri ad aliquam controversiam circa fines dirimendam, possunt enim in erectione alicuius paroeciae et municipii diversi constitui fines, quia relationes hominum cum municipio non eaedem sunt ac relationes hominum cum paroecia; unde videmus diversas paroecias erectas in territorio unius eiusdemque municipii et unam paroeciam erectam in territoriis, quae ad diversa pertinent municipia. Quare H. S. Auditorium constanter tenuit a finibus iurisdictionis temporalis inferendos non esse fines iurisdictionis spiritualis (De Luca, De Iurisd. disc., I, n. 17). Ad summum principium allatum potest constituere coniecturam, praesumptionem et nihil aliud. Deinde, admisso etiam principio, confines civiles Vaccarezzae non sunt ponendi, prouti vult actor, prope confluentem cursum torrentis Brevenna et flumen Scriviae; hoc enim, uti ostendit pars adversa, non eruitur neque ex mappis Instituti geographici militaris, neque ex decreto Ministri italici ab internis, neque ex deliberationibus sive Consilii provincialis Ianuensis, sive Consilii municipalis Savenionis. Ceterum confines parochiae Casella respondere finibus civilibus municipii, saltem prouti nunc sunt, ostenditur ex declaratione Syndici Casella diei 28 maii 1911.

A finibus civilibus gradum facit Rev. Bracesco ad fines naturales, asserens quod, his finibus attentis, vallis torrentis Brevenna adiudicanda sit parochiae Vaccarezza, vallis dero fluminis Scrivia parochiae Casella. At, iunta Card. De Luca, De Regaliis, disc. CXXX, n. 20, viae, flumina et similia, tanquam fines publici et invariabiles, distinguere quidemsolent

territoria et iurisdictiones, sed non est confirmatio, quae concludit per necesse.' Et merito; territoria enim inter paroecias generaliter et praecipue dividuntur ratione habita distantiae et difficultatis accedendi ad parochialem ecclesiam. In casu autem non adest notabile discrimen neque quoad distantiam, neque quoad asperitatem viarum quoad fideles. habitantes in domibus controversis; quin imo domus v. g. Trucco et Manzane proximiores sunt parochiae Casella, quam parochiae Vaccarezza. Tertium argumentum actor sumit ex eo quod ruinae Cerello et praedium Costi, quae reperiuntur in latitudine inferiori ac Cason di Tonno, ac quaedam capella aut aedicula B. M. Virgini vulgo della Guardia dicata et sita in regione Piano di Massa, ultima ala dextra vallis Brevenna, absque dubio pertineant parochiae Vaccarezza. At haec aliaque id generis ad summum probarent fines parochiarum locorum Vaccarezza et Casella satis regulares non esse, quod tamen ex planta, quae prostat in summario, non apparet, minime vero evincunt parochiae Vaccarezza subesse quoque domos controversas.

Remanet postremum argumentum derivatum ex testibus. Verum testibus parochi Vaccarezza contradicunt non minori numero testes parochi Casella, quare ex testibus certum argumentum non habetur. Testes praeterea allati a Sac. Bracesco in aliquibus discordes sunt et valde contradictorii. Ita ex gr. Iosepha Battara asserit Andream Roghitt confessum fuisse limites parochiae Vaccarezza esse illos, quos actor praetendit; at Roghitto, excussus, oppositum testatus est. Item testes diverso modo referunt colloquium habitum a parocho Vaccarezza cum eius Episcopo; quidam enim loquuntur de iurisdictionis parochialis exercitio in domibus Magnano et Macciò, alii vero de licentia concedenda Rev. Cortasso transeundi per territorium parochiae Vaccarezza. Pariter sunt qui deponunt parochiam Vaccarezza, anno 1847, fuisse suo rectore viduatam, ut sic explicent actus exercitos a parocho Casella, de quibus supra egimus; dum constat, ex regestis Curiae, quod tunc temporis parochia Vaccarezza suum habebat parochum. Quidam circa funera coniugum Rossi deponunt eadem clam fuisse peracta, quod falsum est ; alii loquuntur de quarta funeraria soluta a parocho Casella parocho Vaccarezza, quod pariter falsum est, cum defuncti erant pauperrimi. Haec aliaque, quae brevitatis causa omittuntur, in dubium saltem revocant vim probativam testium allatorum a Rev. Bracesco.

Cum itaque nullo valido ac firmo argumento actor probaverit iurisdictionem sibi competere in domos, de quibus est quaestio, ex iis, quae in iure exposuimus, parochus Casella turbandus non est a pacifica possessione, quam obtinet, praedictarum domorum. Quin imo, cum possessio quoad domum Cason di Tonno aliasque ad sinistram torrentis Brevenna erectas sit plus quam sexagenaria, dicendum est favore ipsius parochi inductam fuisse praescriptionem.

At parochus Casella non sola innititur possessione, sed positiva affert documenta ad probandum domos controversas suae parochiae pertinere. Revera hoc concorditer deponunt fere triginta testes, ostendunt regesta parochialia, ac testatur antiquissimum documentum Sac. Dovadola anni 1562, in quo ita fines parochiae Casella describuntur:

E se confina con granaia et bagoora piu avanti, se trova un altro fosato detto li soglij, il qual fosato parte in spirituale fra ternano parochia di Vaccarezza et la pieve de la casellà si cala giù dal monte, e si va a fenire nel fiume detto Caverna, di poi si vien giuso drieto a detto fiume sin rente avosio diritto al monte di la dal fiume, e si monta suso per la schiena sino al monte detto il carmo.' Quamvis hoc documentum dici nequeat publicum, attamen, propter eius antiquitatem maximi ponderis est.

Etenim libri ecclesiarum antiqui propter eorum antiquitatem probant pro Ecclesia, atque istud vel maxime locum habet, quando agitur de probandis finibus ac territorio' (Reiffenst., II, XXII, 14, 121). Est praeterea documentum exaratum a Sacerdote, qui uti Capellanus et Archipresbyter inservivit ecclesiae Casella per spatium 50 annorum, quique quatuor seniores paroeciae vocavit,ut eum instruerent de re, quam scribere volebat ad commodum futurorum parochorum. Vim huius documenti recognovit etiam actoris Patronus qui plura scripsit ad infirmandam eius auctoritatem, quae tamen ridicula sunt et prorsus despicienda. Etenim falsum in primis est documentum esse informe, carere videlicet initio et data, incipit enim: Anno Domini 1562 die 6 augusti io Domenico de Dovadola,' etc.; futile deinde est existentiam ipsam in dubium revocare Sac. de Dovadola, qui parochiae Casella addictus fuit, uti diximus, per 50 annos, quod patet ex regestis parochialibus, quibus subscripsit usque ad annum 1601. Futile pariter est arguere ex eo quod documentum conscriptum fuerit vernaculo pedemontano, cum auctor se dicat romanicum. Nam primo dialectum romanicum potest facile expers conspicere in scriptis Sac. Dova dola. Deinde, etiamsi scriptor se dicat romanicum, post decem annos commorationis Casellae, poterat optime linguam loci addiscere eademque, lingua conscribere.

[ocr errors]

Quibus omnibus rite diligenterque perpensis, Nos infrascripti auditores de Turno pro tribunali sedentes et solum Deum prae oculis habentes, Christi nomine invocato, dicimus, declaramus ac sententiamus iurisdictionem super domus controversas pertinere non parocho Vaccarezza sed parocho Casella ad normam sententiarum primae et secundae instantiae, quas confirmamus; i.e. ad propositum dubium respondemus, negative, condemnantes parochum Vaccarezza ad omnes expensas iudiciales solvendas.

Ita pronunciamus mandantes Ordinariis locorum et ministris tribunalium, ad quos spectat, ut exsecutioni mandent hanc nostram definitivam sententiam, et adversus reluctantes procedant ad normam C.I.C., praesertim tit. XVII, lib. IV, iis adhibitis exsecutivis et coercitivis mediis, quae magis opportuna et efficacia pro rerum adiunctis exstitura sint. Romae, in Sede Tribunalis S. R. Rotae, 31 ianuarii 1919.

L. S.

Ex Cancellaria, 1 martii 1919.

Sac. T. Tani, Notarius.

GUILELMUS SEBASTIANELLI, Dec., Pon.
IOANNES PRIOR.

ALOISIUS SINCERO.

« PrécédentContinuer »